Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

:

visitaverit, indulgentiam N. per N. concessam obtinebit. Vos insuper moneo, fratres charissimi, ut decimas quæ sunt divina tributa, integrè Ecclesiis et Sacerdotibus persolvatis. Has sibi Dominus ad universalis dominii signum reservavit. Audite sanctum Augustinum Decimæ tributa sunt egentium animarum. Quòd si decimas dederis, non solùm abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis, et animæ consequêris. Non igitur Dominus Deus præmium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam à nobis dignatus est recipere non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sed si tardiùs dare peccatum est, quantò pejus est non dedisse? De militia, de negotio, de artificio redde decimas. Cùm enim decimas dando, et terrena et cœlestia possis præmia promereri, quare pro avaritia duplici benedictione fraudaris? Hæc est enim Dei justissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. Dabis impio militi, quod non vis dare Sacerdoti; et hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus. Revertimini ad me, inquit Dominus apud Prophetam, et revertar ad vos. Et dixistis: In quo revertemur? Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis, et in primitiis. Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea et probate me super hoc, dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas cœli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terræ vestræ nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.

Et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. Evitanda est itaque Domini indignatio, solvendæ decimæ, et tributa divina persolvenda, nec pro temporali commodo amittenda sunt secutura bona, quæ expectantur. Memores ergo hæc accipite. fratres charissimi, et intellecta pro desiderio complete, ut æterna pro temporalibus accipere beneficia mercamini.

[ocr errors]

Archidiaconus legat sequentia duo decreta sacrosancti Concilii Tridentini. Sess. xxij. cap. xj. de Reformat.

[ocr errors]

quem clericorum, vel laïcorum, quacumque is dignitate, etiam imperiali, aut regali præfulgeat, in tantum malorum omnium radix cupiditas occupaverit, ut alicujus Ecclesiæ, seu cujusvis sæcularis, vel regularis beneficii Montium pietatis, aliorumque piorum locorum jurisdictiones, bona, census, ac jura etiam feudalia, et emphyteutica, fructus, emolumenta, seu quascumque obventiones, quæ in ministrorum, et pauperum necessitates converti debent, per se, vel per alios, vi vel timore incusso, seu etiam per suppositas personas clericorum, aut laïcorum, seu quacumque arte, aut quocumque quæsito colore, in proprios usus convertere, illosque usurpare præsumpserit, seu impedire, ne ab iis, ad quos jure pertinent, percipiantur; is anathemati tamdiu subjaceat, quamdiu jurisdictiones, bona, res jura, fructus, et redditus, quos occupaverit, vel qui ad cum quomodocumque etiam ex donatione suppositæ personæ pervenerint, Ecclesiæ, ejusque administratori, sive beneficiato integrè restituerit, ac deindè à Romano Pontifice absolutionem obtinuerit. Quòd si ejusdem Ecclesiæ patronus fuerit,

[ocr errors]

eliam jure patronatûs, ultra prædictas pœnas, eo ipso privatus existat. Clericus verò, qui nefanda fraudis, et usurpationis hujusmodi fabricator seu consentiens fuerit, eisdem pœnis subjaceat, nec non quibuscumque beneficiis privatus sit, et ad quæcumque alia beneficia inhabilis efficiatur ; et à suorum Ordinum executione, etiam post integram satisfactionem et absolutionem, sui Ordinarii arbitrio suspendatur.

N

Conc. Trident. Sessione xxv. cap. xij. de

Reformat.

ON Sunt ferendi, qui variis artibus decimas Ecclesiis obvenientes, subtrahere moliuntur, aut qui ab aliis solvendas temerè occupant, et in rem suam vertunt, cùm decimarum solutio debita sit Deo et qui eas dare noluerint aut dantes impediunt, res alienas invadunt. Præcipit igitur sancta Synodus omnibus, cujuscumque gradus, et conditionis sint, ad quos decimarum solutio spectat, ut eas ad quas de jure tenentur, in posterum Cathedrali, aut quibuscumque aliis Ecclesiis, vel personis, quibus legitimè debentur integrè persolvant. Qui verò eas aut subtrahunt, aut impediunt, excommunicentur, nec ab hoc crimine, nisi plena restitutione secuta, absolvantur. Hortatur dehinc omnes et singulos pro christiana charitate, debitoque erga Pastores suos munere; ut de bonis sibi à Deo collatis, Episcopis et Parochis, qui tenuioribus præsunt Ecclesiis, large subvenire ad Dei laudem, atque ad Pastorum suorum, qui pro eis invigilant, dignitatem tuendam, non graventur.

Posteà Pontifex ad fundatorem dicat : CIAS, frater charissime, quoniam non permitSou tunt jura Ecclesias sine ministris, ac dote con

[ocr errors]

sccrari. Quemadmodum enim dos matrimonium consequitur, sic et ad sustentationem ministrorum facultates necessariæ sunt. Ea itaque ratione, frater charissime, scire volumus, quot Sacerdotes, et clericos, et qualem eis honorem vis exhibere, et de quo Ecclesiam dotare proponis. Et, ut intelligas, qualem tibi, atque heredibus tuis honorem, et commoditatem exhibet Ecclesia, scias, ut gratitudinem ipsam ad fundatores ostendat, quod à sanctis Patribus statutum est, in diei dedicationis anniversario solemni, fundatores et eorum heredes in processionibus primos esse debere; et si casu ad egestatem pervenerint, grata recordatione Ecclesia fundatoris piam liberalitatem recognoscit.

Qui ad interrogata, prout sibi placuerit, respondet; de quo fiat publicum instrumentum, si numerus clericorum, honor, et dos sufficiens fuerit. Tunc fundator ipse, et plebs profitentur se jussa Pontificis impleturos. Deindè Pontifex jubet Deum deprecari pro eo, qui Ecclesiam construxit, et dotavit, et pro eo, qui eam consecrari petiit; et concedit illis partem in omnibus bonis, quæ ibi fieri continget. Quo facto, Pontifice sic sedente, antequàm quis Ecclesiam ingrediatur, schola cantat Responsorium: 2 Toni.

Érit mi-hi Do-minus in Deum, et lapis

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

niversis, quæ

de-deris

mi – hi,

De-cimas

et hosti-as pa-ci-ficas of-feram tibi.

. Si rever-sus fu-e-ro ad domum patris

[ocr errors][merged small]

Tum Pontifex, deposita mitra, surgit ; et versus ad ostium Ecclesiæ, ibidem stans dicit: Oremus. Et ministri: Flectamus genua.. Levate.

OMUM tuam, quæsumus Domine, clementer

perpetuam tibi construe mansionem ; et præsta, ut domus hæc, quæ tua subsistit dedicatione solemnis, tua fiat habitatione sublimis. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Qua Oratione finita, Pontifex accepta mitra, priusquam ingrediatur, intingit pollicem dextera manus in sanctum Chrisma, et cum eo, in modum crucis, signat ostium Ecclesiæ exteriùs, dicens:

N nomine Patris, et Filii, et Spiritus

sancti. Porta sis benedicta, sanctificata, consccrata, consignata, et Domino Deo commendata ; porta sis introitus salutis, et pacis; porta sis ostium pacificum, per eum, qui se ostium appellavit, Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre,

« ZurückWeiter »