Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

primam in medio altaris, secundam in dextero posteriori, id est, Euangelii, tertiam in sinistro anteriori, quartam in dextero anteriori , quintam in sinistro posteriori , hoc ordine.

[merged small][graphic][ocr errors][subsumed]

CANCTI * ficetur , et consecretur lapis iste.

In nomine Patris, et Fi* lii, et Spiritus

sancti, in honorem Dci, et gloriosæ virginis Mariæ, atque omnium Sanctorum, ad nomen , et memoriam sancti S. Pax tibi.

Deindè Pontifex, accepto thuribulo à Sacerdote altare incensante, imposito et benedicto, ùt priùs, incenso, stans cum mitra inchoat, schola prosequente, Responsorium :

7 Toni.

Di-riga- tur.

Et dicitur totum prout suprà habetur 366. Quo incepto, Pontifex circuit semel altare ad dexteram, thurificando illud ; deindè restituto thuribulo Sacerdoti, et Responsorio finito, deposita mitra, dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. B'. Levate. A DSIT, Domine, misericordiæ tuæ ineffabilis A pietas, et super hunc lapidem opem tuæ bene dictionis, et virtutem tuæ unctionis infunde; ut, te largiente, referat præmium quisquis intulerit votum. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oratione finita , Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam :

1 Toni.

Mane surgens Jacob e-ri-gebat la-pidem in

ti-tulum, fundens o-leum de-super : votum

vovit Domino : verè locus i-ste

sanctus

est, et ego nesci-e-bam. Ps. Bonum est ::.

Irt.

[ocr errors]

Euouae.

Psalmus 91 Ponum est confiteri Domino, * et psallere nomini

D tuo, Altissime. . Ad annuntiandum manè misericordiam tuam, * et veritatem tuam per noctem. In decachordo psalterio : * cum cantico in cithara. Quia delectasti me, Domine, in factura tua , * et in operibus manuum tuarum exultabo. Quàm magnificata sunt opera tua , Domine : * nimis profundæ factæ sunt cogitationes luæ. Vir insipiens non cognoscet: * et stultus non intelliget hæc. Cùm exorti fuerint peccatores sicut fænum : * et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem. Ut intereant in sæculum sæculi : *tu autem altissimus in æternum Domine. . Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt : * et dispergentur omnes , qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum : *et senectus mea in misericordia uberi. Et despexit oculus meus inimicos meos : * et ab insurgentibus in me malignantibus , audiet auris mea. Justus ùt palma florebit : * sicut cedrus Libani multiplicabitur. Plantati in domo Domini , * in atriis domus Dei nostri florebunt.

Adhuc multiplicabuntur in senccta uberi : * et benè patientes erunt, ut annuntient. Quoniam rectus Dominus Deus noster : * et non est iniquitas in eo.

Et non dicitur Gloria Patri.

Incepta Aña Pontifex, accepta mitra, facit iterùm quinque cruces cum pollice de eodem oleo Catechumenorum , in eisdem locis altaris, et eo ordine, prout priùs fecit, dicens, dum singulas cruces facit. CANCTI | Ficetur, et consecretur lapis iste. In

nomine Patris , et Fi + lii, et Spiritus sancti , in honorem Dei , et gloriosæ virginis Mariæ, atque omnium Sanctorum , ad nomen , et memoriam sancti N. Pax tibi.

Deindè Pontifex , accepto thuribulo à Sacerdote altare incensante, imposito, et benedicto , ut priùs , incenso , stans cum mitra inchoat iterùm , schola prosequente , Responsorium ;

7 Toni.

Diri-ga - tur.

Et dicitur totum prout habetur suprà. 366. Quo incepto, circuit iterum semel altare ad dexteram , illud incensando ; quo facto, restituto thuribulo Sacerdoti , et Responsorio finito , Pontifex, deposita mitra , dicit : Oremus.

Et ministri : Fleclamus genua. R. Leyate. A DESTO , Domine, dedicationi hujus mensæ tuæ, A et in eam , quæ à nobis indignis sancto linita est oleo , bene d ictionis et sancti + ficationis tuæ virtutem , et consecrationem infunde. Qui vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. W. Amen.

Alia Oratio. Oremus. MNIPOTENS sempiterne Deus, altare hoc quod U in honorem tuum , et in memoriam sancti tui N. nos indigni consecramus, virtute tuæ bene « dictionis sanctifica ; et omnibus te hic invocantibus , atque in te sperantibus , auxilii tui munus ostende; ut huic altari imposita munera semper accepta fieri digneris ; et in eo Sacramentorum virtus, et votorum semper obtineatur effectus. Per Christum Dominum nostrum. #. Amen.

Qua finita, Pontifex incipit, schola prosequente, Antiphonam : 7. Toni.

Unxit te Deus, De-us tuus, o-le-o læti-ti-æ

præ consor-tibus

tu-is. Ps. E-ructavit

cor

meum verbum bonum. Euouae.

Psalmus 44. CRUCTAVIT cor meum verbum bonum : * dico

ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ , * velociter scribentis. Speciosus forma præ filiis hominum , diffusa est gratia in labiis tuis : * propterca benedixit te Deus in æternum. Accingere gladio tuo super femur tuum, * potentissime. Specie tua , et pulchritudine tua , * intende , prosperè procede, el regna.

« ZurückWeiter »