Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Propler veritatem , et mansuetudinem , et justitiam : * et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittæ tuæ acutæ , populi sub te cadent, * in corda inimicorum regis. Sedes tua , Deus, in sæculum sæculi : * virga directionis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : * propterca unxit te Deus , Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis. Myrrha, et gutla , et casia à vestimentis tuis, à domibus eburneis : * ex quibus delectaverunt te filiæ regum in honore tuo. Astitit regina à dextris tuis in vestitu deaurato, * circumdata varietate. Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam : * et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum : * quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Et filiæ Tyri in muneribus : * vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Omnis gloria ejus filiæ regis ab intùs : * in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam : * proximæ ejus afferentur tibi. A fferentur in lætitia, et exultatione : * adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii : * constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui : * in omni generatione et generationem. Propterea populi confitebuntur tibi in æternum :* et in sæculum sæculi. Et non dicitur G loria Patri.

Incepta Antiphona, Pontifex , accepta mitra, iterum facit quinque cruces de sancto Chrismate cum pollice dexteræ manus in medio tabula

Tom. II.

altaris, et in quatuor ejus angulis , ordine suprà posito, ad quamlibet crucem dicens :

[graphic][ocr errors][ocr errors]

CANCTI * ficetur, et conse cretur lapis iste.

In nomine Pa * tris, et Fi + lii, et Spiritus

sancti, in honorem Dei, et gloriosæ virginis Mariæ, atque omnium Sanctorum, ad nomen , et memoriam sancti N. Pax tibi.

Deindè Pontifex, accepto thuribulo à Sacerdote incensante, imposito , et benedicto , ùt priùs , incenso, stans cum mitra inchoat, schola prosequente, Responsorium : 7 Toni.

Demoriam Samnium Sancrat glorio

Di-riga - tur.

Et dicitur totum prout suprà habetur. 366. Quo incepto, Pontifex circuit semel altare ad sinistram, illud incensans . ut priùs; quo incen

sato, restituto thuribulo Sacerdoti ; et Antiphona finita , Pontifex , deposita mitra, dicit : Oremus.'

Et ministri : Flectamus genua. . Levate. DESCENDAT, quæsumus Domine Deus noster , U Spiritus tuus sanctus super hoc altare, qui et dona nostra , et populi tui in eo sanctificet , et sumentium corda dignanter emundet. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Qua dicta , Pontifex inchoat, et schola prosequitur , Antiphonam : 1 Toni.

Sancti-fi-ca - vit Dominus

taberna-culum

suum : quia hæc est domus De-i, in qua

invoca - bitur nomen ejus, de quo scriptum

est : Et c-rit nomen meum i-bi, dicit

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Euoua-e.

Psalmus 45. Teus noster refugium , et virtus ; * adjutor in I tribulationibus , quæ invenerunt nos nimis.

turbatrunt, et turhales in cor marbabitur terra. +

376 De Ecelesiæ Dedicatione , Proptereà non timebimus dum turbabitur terra : * et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt , et turbatæ sunt aquæ eorum : * conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Fluminis impetus lætificat civitatem Dei : * sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus, in medio ejus, non commovebitur : * adjuvabit eam Deus manè diluculo. Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna : * dedit vocem suam, mota est terra. Dominus virtutum nobiscum : * susceptor noster Deus Jacob. Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram : * auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret , et confringet arma : * et scuta comburet igni. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus : * exaltabor in Gentibus, et exaltabor in terra. Dominus virtutum nobiscum : * susceptor noster Deus Jacob.

Et non dicitur G loria Patri.

Interim dum Antiphona, et Psalmus prædicti dicuntur, Pontifex , accepta mitra, fundit, et spargit de oleo Catechumenorum, et Chrismate pariter super altare, illud manu dextera confricans, liniens, et perungens. Quo facto , incipit, schola prosequente, Antiphonam : 1 Toni.

Ecce odor fi-li-i me-i, sicut odor agri

pleni, cu-i bene-di-xit Do-minus: cresce-re

HALAFER te fa-ci-at De-us meus, sicut a-renam

ma-ris : et donet ti-bi de rore cæ-libe

ne-di-cti-onem. Ps. Fundamenta

e-jus ....

Euouae.

Psalmus 86. LUNDAMENTA ejus in montibus sanctis : * diligit I Dominus portas Sion , super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te, * civitas Dei. Memor ero Rahab et Babylonis , * scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum : * hi fuerunt illic. Numquid Sion dicet : Homo, et homo natus est in ea : * et ipse fundavit eam Altissimus ? Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum : * horum , qui fuerunt in ea. Sicut lætantium omnium * habitatio est in te.

Et non dicitur G loria Patri.

Finito Psalmo, Pontifex slans cum mitra, dicit : TAPIDEM hunc , fratres charissimi , in quo unLa guentum sacræ unctionis effunditur, ad suscipienda populi sui vota, et sacrificia , oremus ut Dominus noster benedicat , et consecret, et quod

« ZurückWeiter »