Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gnare hoc altare cœlesti sancti fi-cati-one

perfundere, et bene dicere. Assistant An

ge-li clari-ta-tis, et sancti Spiritus illustra

ti-one perfulgeat. Sit illius quoque apud

te gratiæ, cujus fu-it illud quod Abraham,

pater fi-de-i, in nostræ figuram redempti

o-nis, fi-lium immola-turus exstruxit; quod

1-sa-ac in conspectu tuæ majesta-tis in

stitu-it; quod Jacob Dominum magna videns

vi-si-one e-rexit; ut hic orantes exaudias;

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ritu-a-lique convivio præpa-rata. Tu i-gitur,

Domine, propri-o ore tuo hosti-as super

+

eam impositas bene dici-to, et benedictas

suscipito. Ac nobis omnibus tribue, ut par

ti-cipa-ti-one c-arum vitam acquiramus

sempiternam.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod à circumstantibus audiatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Præfatione finita, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

8 Toni.

Confirma hoc, De-us, quod o-peratus es in

nobis, à templo sancto tu-o, quod est

in Jerusalem, Alle-lu-ia. Ps. Exurgat Deus,

et dissipentur inimi-ci ejus. Euouae.

*

Psalmus. Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum, à facie ejus. Et totus dicitur prout habetur in fine hujus secundæ partis.

Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto facit crucem in fronte altaris, nihil dicens. Quo facto, ac prædictis Antiphona, et Psalmo finitis. deposita mitra, dicit:

[graphic]

M'

Oremus.

AJESTATEM tuam, Domine, humiliter imploramus, ut altare hoc sacræ unctionis libamine ad suscipienda populi tui munera inunctum potenter bene dicere, et sanctificare digneris; ut quod nunc à nobis indignis, sub tui nominis invocatione, in honorem beatissimæ virginis Mariæ et omnium Sanctorum, atque in memoriam sancti tui N. sacrosancti Chrismatis unctione delibutum est, placeat tibi, atque altare maneat perpetuum ; ut quidquid deinceps super illud oblatum sacratumve fuerit, dignum tibi fiat holocaustum; atque omnium hic offerentium sacrificia à te pio Domino benignè suscipiantur, et per ea vincula peccatorum nostrorum absolvantur ; maculæ deleantur; veniæ impetrentur; gratiæ acquirantur: quatenùs unà cum Sanctis, et Electis tuis vitam percipere merea

mur æternam, Per Christum Dominum nostrum. 1. Amen.

Tum Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto inungit in modum crucis conjunctiones mensæ, seu tabulæ altaris, et tituli, sive stipitis, quatuor angulis, quasi illa conjungens, ad singulas cruces, dicens:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Deindè deposita mitra, dicit:

S

Oremus.

UPPLICES te deprecamur, omnipotens æterne Deus, per unigenitum Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, ut altare hoc sanctis usibus præparatum, cœlesti benedictione sanctifices; et, sicut Melchisedech Sacerdotis præcipui oblationem dignatione mirabili suscepisti, ità imposita huic novo altari munera, semper accepta ferre digneris; ut populus, qui in hanc Ecclesiæ domum sanctam conveniet, per hæc libamina cœlesti sanctificatione salvatus, animarum quoque suarum salutem perpetuam consequatur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post hæc Subdiaconi abstergunt diligenter cum mantilibus telæ grossa mensam altaris; et Pontifex accedit ad sedem suam juxta altare, in qua cum mitra sedens fricat benè manus cum medulla panis, ac lavat, et extergit. Quo facto, Subdiaconis, seu Acolythis præsentantibus ipsi Pontifici tobaleas novas, et mundas, ac vasa, et ornamenta ad cultum Dei, et Ecclesiæ, ac altaris consecratorum pertinentia, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans, illa benedicit, dicens :

« ZurückWeiter »