Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quoniam melior est misericordia tua super vitas : * labia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea : * et in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe, et pinguedine repleatur anima mea : * et labiis exultationis laudabit os meum. Si memor fui lui super stratum meum , in matutinis meditabor in te : * quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo, adhæsit anima mea post te; * me suscepit dextera tua. Ipsi verò in vanum quæsierunt animam meam, introïbunt in inferiora terræ : * tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Rex verò lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo : * quia obstructum est os loquentium iniqua. Gloria Patri, etc. Sicut erat, etc.

Finito Psalmo, Pontisex , deposita mitra, ascendit ad altare, et facta cruci super altari positæ reverentia, incipit, schola prosequente, Antiphonam:

8 Toni.

Omnis terra ado-ret te Deus, et psallat

tibi , psalmum dicat nomini tu-o Domine.

Interim , dum Antiphona cantatur, Pontifex incensat super altare in modum crucis : et Antiphona finita, Pontifex eam reincipit, et schola prosequitur; et interim iterùm ipse Pontifex super altare in modum crucis incensat, quod et tertiò facit; quo facto , stans ante medium altaris, dicit :

Oremus. TESCENDAT, quæsumus, Domine Deus noster , 1 Spiritus tuus sanctus super hoc altare , qui et dona nostra, et populi tui in eo sanctificet, et sumentium corda dignanter emundet. Per Christum Dominum nostrum. n. Amen.

Oremus.
MNIPOTENS sempiterne Deus , altare hoc nomini

tuo dedicatum cælestis virtutis benedictione sancti * fica ; et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende ; ut hic Sacramentorum virtus, et votorum obtineatur effectus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. W. Amen. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Ý. Benedicamus Domino. R. Deo gratias.

Quo dicto, Pontifex accedit ad sacristiam, sive sacrarium, ubi deposito pluviali, si celebrare voluerit, quod conveniens est, accipit sandalia , dicens Psalmum. Quàm dilecta, cum aliis ; deindè, lotis manibus, accipit omnia paramenta Pontificalia albi coloris. Interim ornatur Ecclesia, et luminaria super altari, et credentia, atque alibi, ubi placuerit, accenduntur. Tunc exit Pontifex Missam celebraturus. Si verò fatigatus nimis celebrare noluerit , facit Missam solemniter per aliquem Sacerdotem celebrari.

Missa dicitur prout in Missali, in ipsa dic Dedicationis Ecclesiæ.

In fine Pontifex dat benedictionem solemncm , . dicens : Sit nomen Domini benedictum, etc.

Et Indulgentias suprà declaratas. Quibus publicatis, revertitur ad sacristiam , ubi depositis sacris vestibus, vadit in pace.

Deinde cineres per Ecclesiam aspersi, in quibus litteræ Græcæ et Latinæ scriptæ sunt, per ministros Ecclesiæ tolluntur, et Ecclesia totaliter mundatur.

DE ALTARIS CONSECRATIONE,

QUÆ FIT SINE ECCLESIE DEDICATIONE.

[ocr errors]

sculo, cun de pergameno mensis

LTARIS consecratio, quamvis omni die de jure fieri possit , decentiùs tamen in Dominicis diebus, vel Sanctorum solemnitatibus

fit. Saně serò ante diem consecrationis , Pontifex parat Reliquias in altari consecrando includendas, ponens eas in decenti et mundo vasculo, cum tribus granis thuris: ponit etiam in eo chartulam de pergameno, scriptam sub hac forma. M. DCCC..... etc. die N. mensis N. Ego V. Episcopus \. consecravi altare hoc, in honorem sancti . et Reliquias sanctorum Martyrum V. et \. in eo inclusi, et singulis Christi fidelibus, hodiè unum annum, et in die anniversario consecrationis hujusmodi ipsam visitantibus quadraginta dies de vera indulgentia, in forma Ecclesiæ consueta concessi. · Sigillans ipsum vasculum diligenter, et in honesto et mundo loco ponens, cum duobus candelabris, et luminaribus ardentibus. Celebrandæque sunt Vigiliæ ante Reliquias ipsas , et canendi Nocturni, et matutina Laudes, in honorem Sanctorum , quorum Reliquiæ sunt recondendæ.

Parantur etiam in Ecclesia , quæ ad altaris consecrationem sunt necessaria , videlicet sanctum

Chrisma in vasculo', et ampulla ; oleum sanctum Catechumenorum , etiam in vasculo , et ampulla ; una libra thuris, cujus medietas sit in granis; thuribulum cum navicula , et cochleari ; vas cum prunis ardentibus, vas aquâ plenum , quod in presbyterio ponitur; vas cum cineribus ; vas cụm sale; vas vini; aspersorium factum de herba hyssopi; mantilia ex tela grossa , ad extergendum mensam altaris consecrandi , quoties expedierit ; coöpertura linea cerata ad mensuram ipsius altaris consecrandi ; quinque cruces parvæ factæ de candelis ceræ subtilibus; aliquæ spatulæ ligneæ parvæ, ad abradendum de altari combustiones candelarum , et thuris; vas, in quo ipsæ rasuræ deponantur; calx, arena, sive tegula trita ad faciendum cæmentum, pro liniendo sepulchro Reliquiarum ; et junctura mensæ altaris cum stipite ; cæmentarius., qui hoc agat ; duo intortitia accensa, quæ semper præcedant Pontificem , quocumque ierit ; vas cum aqua, ad abluendas manus Pontificis; et medulla panis, ac mantilia , pro extergendis manibus; bombyx pro extergenda cruce, quæ fit in stipite altaris ; tobaleæ novæ mundæ; et vasa, atque ornamenta ad cultum Dei , et altaris, postquam consecratum fuerit , pertinentia benedicenda.

Pontifex manè in suo habitu quotidiano venit ad Ecclesiam , et sedens in sede ad dexteram , vel in faldistorio ad sinistram altaris consecrandi, incipit et dicit voce submissa cum clericis septem Psalmos cum Antiphona : Ne reminiscaris, etc. ut in fine hujus secundæ partis, sine Litaniis. Induens interim amictum, albam , cingulum, stolam, et pluviale albi coloris , accipiens mitram simplicem in capite, et baculum Pastoralem in

manu sinistra. Sicque paratus , septem Psalmis expletis, Pontifex cum ministris accedit coram altari consecrando ; ubi deposito baculo Pastorali, et stans sine mitra inchoat, et schola prosequitur, sequentem Antiphonam; quæ unà cum omnibus aliis Antiphonis et Responsoriis in hujusmodi consecratione cantandis habetur sub notis, suprà in Consecratione altaris, quæ fit in Ecclesiæ Dedicatione, 302. ubi est recurrendum, si officium consecrationis hujusmodi fit in cantu.

Antiphona. Adesto Deus unus omnipotens, Pater, et Filius , et Spiritus sanctus. Deindè dicit, stans eodem modo.

Oremus. CTIONES nostras, quæsumus Domine, aspirando A præveni, et adjuvando prosequere; ut cuncta nostra oratio , et operatio à te semper incipiat , et per te cæpta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Qua dicta , Pontifex , accepta mitra, procumbit super faldistorium ibidem præparatum, et cantores incipiunt Litanias ùt in fine hujus secundæ partis, vel, cantoribus deficientibus, Pontifex eas legit, in quibus suo loco nominetur bis Sanctus ille, in cujus honore , et nomine dedicatur ipsum altare, et illi , quorum Reliquiæ in eo includuntur. Postquàm autem dictum fuerit. Ut omnibus fidelibus , etc. R. Te rogamus audi nos.

Pontifex ab accubitu surgit, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, dexteram in altum extendens , producit communiter super aram, et stipitem altaris consecrandi ter successivè signum crucis, dicens primò :

« ZurückWeiter »