Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

IT altare hoc ad honorem tuum, et nomen U sancti N. consecrandum bene * dicere digneris. B. Te rogamus audi nos.

Secundò dicit : Ut altare hoc ad honorem tuum, et nomen sancti N. consecrandum bene * dicere, et sancti -* ficare digneris. Ģ. Te rogamus audi nos.

Tertiò dicit : Ut altare hoc ad honorem tuum , et nomen sancti N. consecrandum bene dicere , sanctificare , et conse c rare digneris. R. Te rogamus audi nos.

Quo dicto , et deposito baculo Pastorali , iterùm accumbit super faldistorium, et perficiuntur Litaniæ. Quibus finitis , ab accubitu surgit, et cum mitra accedit versus altare consecrandum, et distans ab illo spatio congruenti , deposita mitra , genuflexus dicit cantando , si in cantu fit officium, alioquin competenti voce dicit sine notis , quod etiam in omnibus aliis sequentibus observatur. Deus in adjutorium meum intende.

Quo dicto, Pontifice surgente, chorus seu ministri respondent : Domine ad adjuvandum me festina.

Tum Pontifex stans sine mitra in eodem loco , dicit: Gloria Patri , et Filio, et Spiritui sancto.

Chorus, seu ministri respondent : Sicut erat in principio, et nunc, et semper , et in sæcula sæculoruni. Amen.

Sine Alleluia. Et id eisdem modo et loco , secundò et tertiò fit , voce semper altiùs elevata. Quibus dictis , Pontifex stans in eodem loco cum mitra benedicit aquam cum sale, cinere, et vino , incipiens absolute exorcismum salis; et faciens,

prout habetur suprà sub Ecclesiæ Dedicatione. 318. usque ad Orationem.

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

MNIPOTENS sempiterne Deus, creator, et conU servator humani generis , etc. inclusivė.

Post hæc Pontifex procedit ad altare cum mitra, et ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonan sequentom : Introïbo ad altare Dei : ad Deum qui lætificat juventutem meam.

Psalmus 42. Tudica me Deus, et discerne causam meam de

gente non sancta : * ab homine iniquo, et doloso erue me.

Repetitur tota Antiphona prædicta si necesse fuerit. Quia tu es Deus fortitudo mea : * quare me repulisti , et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?

Iterum repetitur Antiphona. . Emilte lucem tuam , et veritatem tuam : * ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

Antiphona tota repetitur. Et introïbo ad altare Dei : * ad Deum qui lætificat juventutem meam.

Iterùm repetitur Antiphona. Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus : * quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?

Repetitur ùt priùs Antiphona. Spera in Deo , quoniam adhuc confitebor illi : * salutare vultus mei , et Deus meus.

Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona prædicta repetitur :

Incepta prima Antiphona , Pontifex retenta mitra , stans ante altare intingit pollicem dexteræ manus in aqua prædicta per eum benedicta , et

[graphic][subsumed][ocr errors]

cum eo, et aqua hujusmodi facit crucem in medio tabulæ altaris , dicens ; . SANCTI FICETUR hoc altare, in honorem Dei

omnipotentis , et gloriosæ virginis Mariæ, atque omnium Sanctorum, et ad nomen ac memoriam sancti N. In nomine Patris, et Fi + lii, et Spiritus sancti. Pax tibi.

Deindè facit ex eadem aqua cum codem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris , repetens in qualibet cruce verba præmissa.

Sancti * ficetur hoc altare, etc.

Facit autem primam crucem in dextera parte posteriori altaris, id est, ubi legitur Euangelium , secundam in sinistra parte anteriori transversa primæ, tertiam in dextera anteriori , quartam in sinistra posterioritertiæ transversa in hunc modum.

[blocks in formation]

Quo facto, et finitis Antiphona et Psalmo prædictis , Pontifex stans ibidem , deposita mitra , dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. R. Levate. SINGULARE illud propitiatorium in altari crucis pro N nobis redimendis oblatum , in cujus præfiguralione Patriarcha Jacob lapidem erexit in titulum , quo fieret sacrificium , et portæ cæli desuper aperiretur oraculum; supplices tibi , Domine, preces fundimus, ut lapidis hujus expolitam materiam , supernis sacrificiis imbuendam , ipsæ tuæ ditari san. ctificationis ubertate præcipias, qui quondam la

pideis legem scripsisti in tabulis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oratione expleta, Pontifex circuit septies tabulam altaris, aspergens eam , et stipitem de aqua prædicta cum cinere et vino benedicta, cum aspersorio de herba hyssopi facto , hoc modo, Stans enim ante medium altaris inchoat Antiphonam, et schola prosequitur.

[graphic]

Asperges me Domine. Quæ tota dicitur, et repetitur cum Psalmo Miserere, eo modo, prout suprà, 329. de Consecratione altaris in Ecclesiæ Dedicatione ordinatum est. Quo facto , Pontifex stans sine mitra ante medium altaris , dicit : Ý. Domine , exaudi orationem meam.

. Et clamor meus ad te veniat. Ý. Dominus vobiscum.. *. Et cum spirilu luo.

« ZurückWeiter »