Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

U

Taltare hoc ad honorem tuum, et nomen sancti N. consecrandum bene

ris. . Te rogamus audi nos.

Secundò dicit:

dicere digne

Ut altare hoc ad honorem tuum, et nomen sancti N. consecrandum bene dicere, et sancti ficare digneris. . Te rogamus audi nos.

Tertiò dicit:

Ut altare hoc ad honorem tuum, et nomen sancti N. consecrandum bene dicere, sanctificare et conse crare digneris. . Te rogamus audi

nos.

.

Quo dicto, et deposito baculo Pastorali, iterùm accumbit super faldistorium, et perficiuntur Litaniæ. Quibus finitis, ab accubitu surgit, et cum mitra accedit versus altare consecrandum, et distans ab illo spatio congruenti, deposita mitra, genuflexus dicit cantando, si in cantu fit officium, alioquin competenti voce dicit sine notis, quod etiam in omnibus aliis sequentibus observatur. Deus in adjutorium meum intende.

Quo dicto, Pontifice surgente, chorus seu ministri respondent:

Domine ad adjuvandum me festina.

Tum Pontifex stans sine mitra in eodem loco, dicit:

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
Chorus, seu ministri respondent:
Sicut erat in principio, et nunc,
in sæcula sæculorum. Amen.

et semper,

et

Sine Alleluia. Et id eisdem modo et loco, secundò et tertiò fit, voce semper altiùs elevata. Quibus dictis, Pontifex stans in eodem loco cum mitra benedicit aquam cum sale, cinere, et vino incipiens absolute exorcismum salis; et faciens,

prout habetur suprà sub Ecclesiæ Dedicatione. 318. usque ad Orationem.

[graphic]

MNIPOTENS Sempiterne Deus, creator, et conservator humani generis, etc. inclusive. Post hæc Pontifex procedit ad altare cum mitra, et ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonam sequentem:

[ocr errors]

Introïbo ad altare Dei ad Deum qui lætificat juventutem meam.

Psalmus 42.

*

UDICA me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo, et doloso erue me.

:

Repetitur tota Antiphona prædicta si necesse fuerit.

*

Quia tu es Deus fortitudo mea : quare me repulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?

Iterum repetitur Antiphona.

Emitte lucem tuam, et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

Antiphona tota repetitur.

Et introïbo ad altare Dei : * ad Deum qui lætificat juventutem meam.

Iterum repetitur Antiphona.

*

Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus : quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Repetitur ut priùs Antiphona.

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : * salutare vultus mei, et Deus meus.

Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona prædicta repetitur :

Incepta prima Antiphona, Pontifex retenta mitra, stans ante altare intingit pollicem dexteræ manus in aqua prædicta per eum benedicta, et

[graphic]

cum co, et aqua hujusmodi facit crucem in medio tabulæ altaris, dicens :

S

ANCTIFICETUR hoc altare, in honorem Dei omnipotentis, et gloriosa virginis Mariæ, atque omnium Sanctorum, et ad nomen ac memoriam sancti N. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Pax tibi.

Deindè facit ex eadem aqua cum codem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris, repetens in qualibet cruce verba præmissa.

Sanctificetur hoc altare, etc.

Facit autem primam crucem in dextera parte posteriori altaris, id est, ubi legitur Euangelium, secundam in sinistra parte anteriori transversa primæ, tertiam in dextera anteriori, quartam in sinistra posterioritertiæ transversa in hunc modum.

1

3

4

2

Quo facto, et finitis Antiphona et Psalmo prædictis, Pontifex stans ibidem, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri Flectamus genua. R. Levate.

INGULARE illud propitiatorium in altari crucis pro nobis redimendis oblatum, in cujus præfiguratione Patriarcha Jacob lapidem erexit in titulum quo fieret sacrificium, et portæ cœli desuper aperiretur oraculum; supplices tibi, Domine, preces fundimus, ut lapidis hujus expolitam materiam supernis sacrificiis imbuendam, ipsæ tuæ ditari san ctificationis ubertate præcipias, qui quondam la

pideis legem scripsisti in tabulis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oratione expleta, Pontifex circuit septies tabulam altaris, aspergens eam, et stipitem de aqua prædicta cum cinere et vino benedicta, cum aspersorio de herba hyssopi facto, hoc modo. Stans enim ante medium altaris inchoat Antiphonam, et schola prosequitur.

[graphic]

Asperges me Domine. Quæ tota dicitur, et repetitur cum Psalmo Miserere, eo modo, prout suprà, 329. de Consecratione altaris in Ecclesiæ Dedicatione ordinatum est. Quo facto, Pontifex stans sine mitra ante medium altaris, dicit :

. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

« ZurückWeiter »