Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Oremus.
EUS, qui es visibilium rerum omnium et invi-

sibilium conditor, et cunctarum sanctificationum consecrator , ad dedicationem hujus Dominicæ mensæ adesse dignare ; et quæ sacrato oleo, et Chrismate à nobis indignis est linienda ; et benedicenda, tuæ sanclificationis in eam infunde virtutem et consecrationem ; ut omnes qui ad eam te deprecaturi accesserint, tuæ propitiationis auxilium sentiant. Per Christum Dominum nostrum. N. Amen.

Deinde ibidem cum præmissa aqua benedicta facit maltam, seu cæmentum , quod mox deposita mitra benedicit, dicens : Ý Dominus vobiscum. x. Et cum spiritu tuo.

Oremus. CUMME Deus, qui summa, et media , imaque

custodis, qui omnem creaturam intrinsecùs ambiendo concludis , sancti * fica, et bene dic has creaturas calcis, et sabuli. Per Christum Dominum nostrum. N. Amen.

Camentum benedictum reservatur, sed residuum aquæ benedictæ funditur ad basim , sive pedem stipitis altaris per circuïtum ; Pontifex deindè procedit processionaliter cum cruce , et clero ad locum , in quo nocte præterita conservatæ Reliquiæ fuerunt : sed priusquam locum ipsum ingrediatur. stans ab extrà, deposita mitra , dicit : Oremus.

Et ministri : Fleclamus genua. R. Levate. A UFER à nobis, quæsumus, Domine , cunctas A iniquitates nostras; ut ad Sancta Sanctorum puris mereamur mentibus introïre. Per Christum Dominum nostrum. n. Amen.

Ingressus verò sine mitra, stans juxta , et versus ad Reliquias, dicit :

Oremus. Tac nos , quæsumus Domine , Sanctorum tuoPrum libi specialiter dedicata membra dignè contingere , quorum patrocinia cupimus incessanter habere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Qua dicta , Pontifex sine mitra accipit reverenter vasculum Reliquiarum : tum, accepta mitra, portat eas solemniter et processionaliter ad altare consecrandum ; vel, si sint super feretrum , per Sacerdotes ferri facit, inchoans, schola prosequente, Antiphonam : Cum jucunditate exibitis, et cum gaudio deducemini , nam et montes, et colles exilient expectanlés vos cum gaudio , Alleluia.

Poterit deindè etiam dici , si expedierit, sequens Responsorium : Surgite Sancti Dei de mansionibus vestris , loca sanctificate , plebem benedicite , * Et nos homines peccatores in pace custodite. . Ambulate Sancti Dei ad locum prædestinatum , qui vobis præparatus est. * Et nos.

Cùmque pervenerit prope ipsum altare, deponit eas reverenter cum luminaribus super feretrum vel aliquam tabulam honestè ibidem paratam , luminaribus juxta illas ardentibus , et mox Pontifex cum mitra stans prope altare inchoat, schola seu ministris prosequentíbus, Antiphonam: Exultabunt Sancti in gloria : lælabuntur in cubilibus suis.

Psalmus. Cantate Domino canticum novum : * laus ejus. ut suprà. 359.... Tom. II.

12

Deindė Psalmus. Laudate Dominum in Sanctis ejus : * laudate eum. ut suprà, 360. sine Gloria Patri , in fine utriusque , sed his Psalmis dictis , Antiphona repetitur. Qua finita , Pontifex deposita mitra, stans versus ad altare , dicit :

· Oremus. Teus, qui in omni loco dominationis tuæ clemens 1 ac benignus dedicator assistis, exaudi nos, quæsumus , et concede , ut inviolabilis permaneat hujus loci consecratio ; et beneficia tui' muneris, universitas fidelium quæ tibi supplicat, percipere mereatur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Et mox Pontifex accepta mitra, signat cum pollice dexteræ manus de Chrismate confossionem, id est , sepulchrum altaris , in quo Reliquiæ sunt reponendæ, in quatuor angulis ; faciens in singulis signum crucis, et dicens, dum unamquamque crucem facit. CONSE CRETUR , et sancti it ficetur_hoc sepul

chrum. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Pax huic domui.

Deindè deposita mitra , recondit ibi vasculum cum Reliquiis et aliis in eo inclusis veneranter inchoans, schola séu ministris prosequentibus , Antiphonam : QUB altare Dei sedes ac is Sancti Dei , interScedite pro nobis ad Dominum Jesum Christum. ♡ Exultabunt Sancti in gloria. . R. Lætabuntur in cubilibus suis.

Et non dicitur Gloria Patri. sed repetitur Antiphona. Interim dum præmissa dicuntur , Pontifex stans sine mitra , imposito , et benedicto incenso in thuribulo , et illo & Diacono accepto , thurificat benedi bic lani, et san

Reliquias inclusas; quo facto, imposita sibi mitra, accipiens lapidem , seu tabulam , cum quo debet claudi sepulchrum , facit cum pollice crucem de Chrismate in medio ejus de subtus, dicens : ConsE *CRETUR, et sancti ficetur hæc tabula,

(vel hic lapis ,) per istam unctionem, et Dei benedictionem. In nomine Patris, et Fi * lii, et Spiritus sancti. Pax tibi.

Et mox ponit, et coaptat tabulam , seu lapidem super sepulchrum , claudens illud , et inchoans , schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam : Sub altare Dei audivi voces occisorum dicentium : Quare non defendis sanguinem nostrum ? et acceperunt divinum responsum : Adhuc sustinele modicum tempus , donec impleatur numerus fratrum vestrorum.

Alia Antiphona. Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt : et vivent nomina eorum in æternum. ř. Gloria Patri , et Filio, et Spiritui sancto. R". Sicut erat in principio, et nunc , et semper , et in sæcula sæculorum. Amen. Post hæc Pontifex . deposita mitra , dicit :

Oremus TEUS , qui ex omnium cohabitatione Sanctorum 1 æternum majestati tuæ condis habitaculum , da ædificationi tuæ incrementa cælestia; et præsta, ut quorum hic Reliquias pio amore complectimur , eorum semper meritis adjuvemur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen

Tunc accepta mitra, Pontifice priùs incipiente. cæmentarii cum cæmento benedicto firmant ipsam tabulam, seu lapidem super sepulchrum; deindè Pontifex facit crucem desuper ex Chrismate cum pollice dexteræ manus, dicens :

CIGNETUR, * et sanctifi + cetur hoc altare. In W nomine Patris, et Filii, et Spiritus * sancti. Pax tibi.

Tum deposita mitra inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam : Stetit Angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua ; et data sunt ei incensa multa; et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei, Alleluia.

Interim cum mitra thurificat altare undique ad dexterum et sinistrum latus, ante et desuper donec præmissus cantus finiatur; quo finito , stans coram altari sine mitra . dicit :

:ficat allate et de stars

[graphic]

· Oremus. NIRIGATUR oratio nostra , quæsumus Domine,

sicut incensum in conspectu tuo, et copiosa beneficia christianus populus assequatur ; ut qui

« ZurückWeiter »