Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cumque tibi in hoc altari sacranda libamina devotus obtulerit, vel sacrata susceperit; et vitæ subsidia præsentis accipiat, et remissionem omnium peccatorum pariter consequatur, et gratiam sempiternæ redemptionis percipiat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post hæc Pontifex, accepta mitra, sedet, et ministri extergunt mensam altaris cum linteo mundo, et mox Pontifex thurificat super illam in modum crucis in medio, et in quatuor ejus cornibus: quo facto, Pontifex ponit iterùm incensum in thuribulo, et illud benedicit, ùt suprà, videlicet. Ab illo benedicaris, etc. ac tradit uni Sacerdoti superpellicio induto, qui continuè altare circuit incensando, donec consecratio perficiatur, excepto eo tempore, quo Pontifex illud incensat; tunc enim Pontifici thuribulum præsentat; et per Pontificem thurificato, illud iterùm accipit, et, út priùs, incensat. Tum Pontifex adhuc cum mitra stans inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Responsorium:

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.

Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Quod dum cantatur. Pontifex circuit ter altare ad dexteram continue thurificando. Finita incensatione. Pontifex inchoat, schola sive ministris prosequentibus. Antiphonam:

Erexit Jacob lapidem in titulum fundens oleum desuper votum vovit Deo Jacob.

Psalmus $5.

UAM dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria 'Domini.

Repetitur Antiphona.

Cor meum, et caro mea * exultaverunt in Deum vivum.

Repetitur Antiphona.

[ocr errors]

Etenim passer invênit sibi domum ; et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.

Repetitur Antiphona,

Altaria tua Domine virtutum Rex meus,
:
Deus meus.

Repetitur Antiphona.

et

Beati, qui habitant in domo tua, Domine : * in sæcula sæculorum laudabunt te.

Repetitur Antiphona.

Beatus vir, cujus est auxilium abs te : * ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit.

Repetitur Antiphona.

Etenim benedictionem dabit legistator, ibunt de virtute in virtutem: * videbitur Deus deorum in Sion.

Repetitur Antiphona.

Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam : auribus percipe Deus Jacob. Repetitur Antiphona.

[ocr errors]

Protector noster aspice Deus: * et respice in faciem Christi tui.

Repetitur Antiphona.

*

Quia melior est dies una in atriis tuis : super millia.

Repetitur Antiphona.

Elegi abjectus esse in domo Dei mei,* magis quàm habitare in tabernaculis peccatorum.

Repetitur Antiphona.

Quia misericordiam, et veritatem diligit Deus : * gratiam et gloriam dabit Dominus

Repetitur Antiphona.

Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia : * Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

Et non dicitur Gloria Patri. sed Antiphona repetitur. Dum Antiphona, et Psalmus prædicti dicuntur, Pontifex stans cum mitra, intingit pollicem dexteræ manus in oleum Catechumenorum, et cum eo facit quinque cruces, videlicet in medio altaris, et in quatuor ejus cornibus, in locis in quibus fecerat cruces de aqua benedicta. videlicet primam in medio altaris, secundam in dextero posteriori, id est, Euangelii, tertiam in sinistro anteriori, quartam in dextero anteriori, quintam in sinistro posteriori, hoc ordine.

2

X4

1

Dicens dum singulas cruces facit :

SAN

5

X3

ANCTIFICETUR, et consecretur lapis iste. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in honorem Dei, et gloriosæ virginis Mariæ, atque omnium Sanctorum, ad nomen, et memoriam sancti N. Pax tibi.

Deindè Pontifex, accepto thuribulo à Sacerdote altare incensante, imposito, et benedicto, ùt priùs, incenso, stans cum mitra inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Responsorium :

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.

Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Quo incepto, Pontifex circuit semel altare ad dexteram, thurificando illud; deindè restituto thuribulo Sacerdoti, et Responsorio finito. sine mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus

A

genua. R. Levate. DSIT, Domine, misericordiæ tuæ ineffabilis pietas, et super hunc lapidem opem tuæ benedictionis, et virtutem tuæ unctionis infunde; ut, te largiente, referat præmium quisquis intulerit votum. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. Oratione finita, Pontifex inchoat, et schola seu ministri prosequuntur, Antiphonam :

Mane surgens Jacob erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper: votum vovit Domino : verè locus iste sanctus est, et ego nesciebam.

Psalmus 91.

ONUM est confiteri Domino, * et psallere nomini tuo Altissime.

BON

Repetitur Antiphona.

Ad annuntiandum manè misericordiam tuam, ★ et veritatem tuam per noctem.

Repetitur Antiphona.

In decachordo psalterio : * cum cantico in cithara. Repetitur Antiphona.

Quia delectasti me, Domine, in factura tua, * et in operibus manuum tuarum exultabo.

Repetitur Antiphona.

Quàm magnificata sunt opera tua, Domine : * nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

Repetitur Antiphona.

Vir insipiens non cognoscet,

telliget hæc.

Repetitur Antiphona.

[blocks in formation]

*

Cùm exorti fuerint peccatores sicut fœnum : et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem.

Repetitur Antiphona.

Ut intereant in sæculum sæculi: * tu autem altissimus in æternum Domine.

Repetitur Antiphona.

*

Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.

:

Repetitur Antiphona.

Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum : senectus mea in misericordia uberi.

Repetitur Antiphona.

*

* et

Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus, audiet auris.

mea.

Repetitur Antiphona.

[ocr errors]

Justus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.

Repetitur Antiphona.

*

Plantati in domo Domini, in atriis domûs Dei

nostri florebunt.

Repetitur Antiphona.

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi : benè patientes erunt, ut annuntient. Repetitur Antiphona.

+

[blocks in formation]

Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.

Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona repetitur. Interim Pontifex, accepta mitra, facit ite rùm quinque cruces cum pollice de eodem oleo Catechumenorum in eisdem locis altaris, et eo ordine, prout priùs fecit, dicens. dum singulas cruces facit:

ANCTI

FICETUR et consecretur lapis iste. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in honorem Dei, et gloriosæ virginis

« ZurückWeiter »