Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ità tamen, quòd à circumstantibus audiri possit, Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Præfatione finita, Pontifex, accepta mitra, inungit cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto, frontem altaris in modum crucis, inchoans, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:

[graphic]

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, à templo sancto tuo, quod est in Jerusalem Alleluia.

*

Psalmus. Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum à facie ejus. Et totus dicitur prout suprà habetur in fine hujus secundæ partis.

Quo dicto, Pontifex, deposita mitra, dicit:

TOM. II.

14

M

mus,

Oremus.

AJESTATEM tuam, Domine, humiliter imploraut altare hoc sacræ unctionis libamine ad suscipienda populi tui munera inunctum potenter bene dicere, et sanctificare digneris; ut quod nunc à nobis indignis, sub tui nominis invocatione, in honorem beatissimæ virginis Mariæ, et omnium Sanctorum, atque in memoriam sancti tui N. sacrosancti Chrismatis unctione delibutum est, placeat tibi, atque altare maneat perpetuum; ut quidquid deinceps super illud oblatum sacratumve fuerit, dignum tibi fiat holocaustum, atque omnium hic offerentium sacrificia à te pio Domino benignè suscipiantur, et per ea vincula peccatorum nostrorum absolvantur, maculæ deleantur; veniæ impetrentur; et gratiæ acquirantur: quatenùs unà cum Sanctis, et Electis tuis vitam percipere mereamur æternam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

[ocr errors]

Tum Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexteræ manus Chrismate intincto, inungit in modum crucis conjunctiones mensæ seu tabulæ altaris et tituli, sive stipitis, in quatuor angulis quasi illa conjungens, ad singulas cruces, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Deindè, deposita mitra, dicit :

Oremus.

UPPLICES te deprecamur, omnipotens æterne S Deus, per unigenitum Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, ut altare hoc sanctis usibus præparatum, cœlesti benedictione sanctifices; et, sicut Melchisedech sacerdotis præcipui oblationem dignatione mirabili suscepisti, ita imposita huic novo altari munera, semper accepta

ferre digneris; ut populus, qui in hanc Ecclesiæ domum sanctam conveniet, per hæc libamina cœlesti sanctificatione salvatus, animarum quoque

suarum

salutem perpetuam consequatur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. . Amen. Post hæc Subdiaconi abstergunt diligenter cum mantilibus telæ grossæ mensam altaris; et Pontifex accedit ad sedem suam juxta altare, in qua cum mitra sedens fricat benè manus cum medulla panis, ac lavat, et extergit. Quo facto, Subdiaconis seu Acolythis præsentantibus ipsi Pontifici tobaleas novas et mundas, ac vasa, et ornamenta ad cultum Dei, et altaris consecrati pertinentia. Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans benedicit illa, dicens :

[merged small][graphic][merged small]

DJUTORIUM nostrum in nomine Domini.
'. Qui fecit cœlum, et terram.
. Dominus vobiscum.

[ocr errors][merged small][merged small]

et

MNIPOTENS, et misericors Deus, qui ab initio utilia et necessaria hominibus creasti, quique per famulum tuum Moysen vestimenta pontificalia, et sacerdotalia, seu levitica Sacerdotibus, Levitis, atque ornamenta, et linteamina facere famulum tuum Moysen per quadraginta dies docuisti, atque etiam quæ Maria texuit et fecit, in usum ministerii tabernaculi fœderis ordinasti, purificare, bene dicere, sanctificare, et consecrare per nostræ humilitatis servitium digneris, hæc ornamenta et linteamina in usum altaris tui, ut divinis cultibus et sacris mysteriis apta existant, hisque confectioni Corporis et Sanguinis Jesu Christi Filii tui Domini nostri dignis pareatur famulatibus. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

[ocr errors]

Deinde aspergit illa aqua benedicta. Tum ministri ponunt super altare Chrismale, sive pannum lineum ceratum ad mensuram altaris factum. deindè vestiunt altare tobaleis et ornamentis benedictis, ponentes desuper crucem, et alia ornamenta. Interim Pontifex stans ibidem, inchoat Antiphonam primam, schola seu ministris prosequentibus ipsam, et alias Antiphonas sequentes, et Responsoria cum suis Versibus, et Psalmis.

Antiphona.

Crestimentis albis, estote et vos canentes hymnum IRCUMDATE Levitæ altare Domini Dei, vestite

[ocr errors]

novum dicentes, Alleluia.

v. Mirabilis Deus in Sanctis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in sæcula sæculorum. Amen.

Alia Antiphona.

Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus. . Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri in monte sancto ejus. Deindè dicitur Responsorium.

Induit te Dominus tunica jucunditatis, et imposuit tibi coronam. * Et ornavit te ornamentis sanctis. Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt coram te. Et ornavit te.. Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt Dominum; et terram tuam in sanctificatione habebunt, et nomen magnum tuum invocabunt. Et ornavit te. Benedicti erunt, qui te ædificaverunt: tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. Et ornavit te.

*

Et non dicitur Gloria Patri, sed sequens Antiphona dicitur.

I n velamento alarum tuarum protege nos, Domine, et in laude tua gloriemur.

*

Psalmus. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo.

Et dicitur totus prout habetur suprà, 397. cum Gloria Patri. in fine.

Finito Psalmo, Pontifex, deposita mitra, ascendit ad altare, et facta cruci super altari posita reverentia, incipit, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam

Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi : psalmum dicat nomini tuo, Domine.

« ZurückWeiter »