Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

18 præcedenti ponuntur in cæmeterio benedicendo quinque ligncæ cruces, videlicet una altior in medio, et quatuor aliæ,

quælibet ad staturam hominis, quarum una in extremitate coemeterii ante crucem mediam, alia in alia extremitate cæmeterii retro crucem mediam, tertia in tertia extremitate à dextris, et quarta in quarta extremitate cæmeterii à sinistris crucis mediæ ; et ante quamlibet ex dictis quinque crucibus ponitur seu figitur in terram aliquod lignum in ejus summitate aptum ad affigendum illi tres candelas, trium unciarum quamlibet , vel circà; scala super quam ascendens Pontifex possit attingere summitates ipsarum crucium; vas magnum aqua plenum benedicenda; et vas cum sale.

Manè veró Pontifex in sacristia paratus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albi coloris, mitra

[graphic][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors]

simplici , et baculo Pastorali , accedit cum ministris ad cæmeterium benedicendum, ubi faldistorium ante crucem in medio positam sibi paratur, super quo residens facit populo brevem sermonem de sanctitate et libertate coemeterii.

Quo facto affiguntur, et accenduntur quindecim candelæ, tres ante quamlibet crucem super ligna, ut suprà ordinata , quibus ardentibus , Pontifex ante mediam crucem et candelas stan's, deposita mitra , dicit : , ;!"

.

Oremus. .
MNIPOTENS Deus, qui es custos animarum, et

tutela salutis, et fides credentium, respice propitius ad nostra servitutis officium ; ut ad introïtum nostrum purgetur , bene * dicatur , sancti ficetur, et conse cretur hoc cæmeterium, ut humana corpora hic post vitæ cursum quiescentia, in magno judicii die simul cum felicibus animabus mereantur adipisci vitæ perennis gaudia. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et mox ante ipsam crucem super faldistorio Pontisex, accepta mitra, accumbit; et cantor incipit et prosequitur Litanias, ut in fine hujus secundæ partis.

Cùmque dictum fuerit , Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris. B. Te rogamus audi nos..

Pontifex surgit ab accubitu, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, producit signum crucis super cæmeteriuin, dicens primò : ut hoc cæmeterium purgare , et bene dicere digneris. . Te rogamus audi nos.

Sccundo dicit :
Ut hoc cæmeterium purgare, bene * dicere,

[ocr errors]
[ocr errors]

et sanctificare digneris. R. Te rogamus audi nos.

Tertio dicit : Ut hoc cænieterium purgare , bene d icere , sanctificare , et conse crare digneris. r*. Te rogamus audi nos.

Quo facto, redit ad accubitum , cantore Litanias perficiente.

Quibus finitis, surgit cum mitra ab accubitu Pontifex, et stans juxta aquam ibidem in vase paratam, benedicit eam, et sal simpliciter, prout suprà sub benedictione et impositione primarii lapidis pro Ecclesia ædificanda: 282. Aqua igitur taliter benedicta , Pontifex accedens ad crucem ante mediam positam , mitra ibidem deposita , inchoat, schola prosequente, Antiphonam :

7 Toni.

Asperges me, Do-mine, hyssopo , et mun

da-bor : la-va-bis me, et

super nivem

de - albabor. Ps. Miserere me-î Deus : Euouae. Et totus dicitur, ut suprà, 292.cum Gloria Patri , in fine. Quo dicto, Antiphona repetitur. Dum Antiphona , et Psalmus dicuntur, Pontifex accepta mitra, circuit et perambulat totum locum cometerii, incipiens circuïre ad ejus dexteram , aspergens aquam benedictam ubique. Expleto autem

circuïtu, rediens ante crucem, quæ est ante mediam, deposita mitra , respiciens ad ipsam crucem, dicit :

[graphic][subsumed][ocr errors]

Oremus. TEUS , qui es totius orbis conditor, et humani

generis Redemptor, cunctarumque creaturarum visibilium, et invisibilium perfectus dispositor, te supplici voce ac puro corde exposcimus, ut hoc cæmeterium sive polyandrum , in quo famulorum famularumque tuarum corpora quiescere debent post curricula hujus vitæ labentia, pur gare, bene dicere, et sanctificare digneris; quique remissionem omnium peccatorum per tuam magnam misericordiam in te confidentibus præstilisti, corporibus quoque eorum in hoc coemeterio quiescentibus , et lubam primi Archangeli hic expectantibus consolationem perpetuam largiter impertire. Per Christum Dominum nostrum. B. Amen.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

Deindè thurificat ipsam crucem, et figit in summitate ipsius unam ex tribus candelis ardentibus , et alias duas similiter ardentes in duobus brachiis ejusdem crucis. Quo facto, accepta mitra, accedit ad crucem retró mediam positam , aspergendo semper aquam benedictam per cæmeterium, interim dicens cum ministris sequentes Psalmos.

Psalmus 6. NOMINE ne in furore tuo arguas me : * neque in

ira tua corripias me. Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum : * sana me Domine , quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valdè : * sed tu Domine usquequò ? Convertere Domine, et eripe animam meam : * salvum me fac propter misericordiam tuam. Quoniam non est in morte qui memor sit tui : * in inferno autem quis confitebitur tibi?

« ZurückWeiter »