Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum : * lacrymis meis stratum meum rigabo. Turbatus est à furore oculus meus : * inveteravi inter omnes inimicos meos. Discedite à me omnes qui operamini iniquitatem : * quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Exaudivit Dominus deprecationem meam : * Dominus orationem meam suscepit. Erubescant , et conturbentur vehementer omnes inimici mei : * convertantur, et erubescant valde velociter. Et non dicitur Gloria Patri.

Psalmus 31. D Eati, quorum remissæ sunt iniquitates : * el D quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum ; * nec est in spiritu ejus dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea : * dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua : * conversus sum in ærumna mea , dum configitur spina. Delictum meum cognitum tibi feci : * et injustitiam meam non abscondi. Dixi , Confitebor adversùm me injustiliam meam Domino : * et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus : * in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum : * ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum à tribulatione, quæ circumdedit me : * exultatio mea , erue me à circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via liac , quà gradieris : * firmabo super te oculos meos. Nolile fieri sicut equus, ct mulus ; * quibus non est intellectus. In camo, et fræno maxillas eorum constringe : * qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris : * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Lælamini in Domino, et exultate justi : * et gloriamini omnes recti corde.

Et non dicitur G loria Patri.

Quibus expletis, Pontifex stans anle ipsam crucem , deposita mitra, dicit :

Oremus. TOMiNE sancte , Pater omnipotens , æterne Deus ,

trina Majestas, et una Deitas, Pater, et Filius , et Spiritus sanctus, justitiæ auctor, veniæ largitor, bonorum dator , sanctitatis origo, charismatum distributor, omniumque ad te venientium pius receptor : præsta propitius, ut hoc cæmeterium in honorem nominis tui compositum bene** dici , et sanctificari concedas ; qui beato Abrahæ Patriarchæ famulo tuo terram à filiis Hebron comparatam in sepulturam benedixisti ; et qui populo Israëlitico promissionis tellurem in ævo durantem concessisti , famulorum famularumque tuarum corporibus in hoc cæmeterium intrantibus quietis sedem, et ab omni incursione malorum spirituum tutelam benignus largitor tribuas; ut post animarum , corporumque resurreclionem coadunatam , te donante atque concedente, beatitudinem sempiternam percipere mereantur , qui in Trinitate perfecta vivis et regnas Deus , per omnia sæcula sæculorum. N. Amen.

Tum thurificat ipsam crucem, et figit in summitate ejus unam ex tribus candelis ardentibus , et alias duas in duobus brachiis ejusdem crucis, et accepta mitra vadit ad crucem ad dexteram mediæ positam, aspergendo aquam benedictam per coemeterium, et dicendo cum ministris sequentem Psalmum.

Psalmus 37. DOMINE ne in furore tuo arguas me : * neque in

ira tua corripias me. Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi : * et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in carne mea à facie iræ tuæ : * non est pax ossibus meisà facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum : *et sicut onus grave gravatæ sunt super me. Putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ : * à facie insipientiæ meæ. Miser factus sum et curvatus sum usque in finem : * tola die contristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus : * et non est sanitas in carne mea. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis : * rugicbam à gemitu cordis mei. Domine, ante te omne desiderium meum : * et gemitus meus à te non est absconditus. Cor meum conturbatum est , dereliquit me virtus mea : * et lumen oculorum meorum , et ipsum non est mecum. Amici mei, et proximi mei : * adversùm me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui juxta me erant, de longè steterunt : * ct vim faciebant , qui quærebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates : * et dolos tota die meditabantur.

vim qui juxta unt, et sletem

Ego autem tamquam surdus non audiebam : * et sicut mulus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens : * et non habens in ore suo redargutiones. Quoniam in te, Domine, speravi : *tu exaudies me Domine Deus meus. Quia dixi , Nequando supergaudeant mihi inimici mei : * et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Quoniam ego in flagella paratus sum : * et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo : * et cogitabo pro peccato meo. Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: * et multiplicati sunt qui oderunt me iniquè. Qui retribuunt mala pro bonis , detrahebant mihi:* quoniam sequebar bonitatem. Ne derelinquas me , Domine Deus meus : * ne discesseris à me. Intende in adjutorium meum : * Domine Deus salutis meæ.

Et non dicitur Gloria Patri.

Quo dicto, Pontifex stans ante ipsam crucem , deposita mitra , dicit :

Oremus. Tomine Deus, pastor æternæ gloriæ , lux et honor D sapientiæ, custos et vigor prudentiæ, salus ægrotantium , valetudo potentium, mæstorum solamen, vita justorum, gloria humilium; te supplices flagitamus , ut hoc servorum tuorum cæmeterium ab omni spurcitiæ inquinamento et immundorum spirituum insidiis custodire, mundare , et bene dicere digneris , atque corporibus humanis in hunc locum advenientibus sinceritatem

perpetuam tribuere non desinas ; ut quicumque Baptismi Sacramentum perceperint, et in fide catholica usque ad vitæ terminum perseverantes fuerint, atque decurso hujus ævi termino, corpora sua in hoc cæmeterio requiei commendaverint , angelicis tubis concrepantibus , animæ simul cum corporibus præmia cælestium gaudiorum percipiant sempiterna. Per Christum Dominum nostrum. B. Amen.

[graphic][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed]

Deindè thurificat ipsam crucem, et figit in summitate ejus unam ex tribus candelis ardentibus, et alias duas in duobus brachiis ipsius crucis. Tuni accepta mitra, vadit ad crucem, quæ est ad sinistram mediæ crucis posita , aspergendo semper aquam benedictam per cæmeterium, dicendo cum ministris sequentem Psalmum,

« ZurückWeiter »