Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

+

nos tibi semper, et u-bi-que grati-as a

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

strum. Qui est dies æternus, lux inde-fi-ciens

claritas sempiterna. Qui sic sequaces suos

in lucem præcipit ambula-re, ut noctis

æternæ valeant ca-li-ginem e-va-dere, et

ad lucis patriam fe-li-citer pervenire. Qui

+

per humanitatem assumptam Lazarum flevit,

per divi-ni-ta-tis potenti-am vitæ reddidit,

[ocr errors]

atque humanum genus, quadri-fi-da pecca

+

torum mole obrutum, ad vitam reduxit. Per

quem te, Domine, suppliciter deprecamur,

+

+

ut qui in hoc sepe-li-entur polyandro, in

+

novis-simo, cùm tube perstrepu-e-rint Ange

+

lorum, à peccatorum nexibus abso-lu-ti,

et æternæ feli-citati redditi, et Sanctorum

cœtibus connumera-ti, te, qui es vi-ta æ

+

terna, benignum et mise-ricordem inveniant,

ut te auctorem vitæ exultantes cum omni

bus Sanctis collaudent.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ità tamen, quòd à circumstantibus audiatur.

Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

[graphic]

Tum thurificat crucem ipsam, et figit in summitate ejus unam de tribus candelis ardentibus, et alias duas in duobus brachiis ejusdem crucis. Quo facto, stans versus ad ipsam crucem, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. n. Levate.

Dlocorum omnium sanctificator, et in melius OMINE Sancte, Pater omnipotens, æterne Deus

reformator, à quo et per quem omnis benedictio de cœlis descendit in terris; bene

dicere dignare locum istum, ut sit polyandrunf seu cœmeterium, dulcis requies et pausatio mortuorum, quorum animæ, quarum corpora hic sepulta, vel sepelienda sunt, jucunditatis tuæ dulcedine potiantur; sintque interim in superna Jerusalem gaudentes et lætantes, donec in magno judicii die de sepulchris propria corpora recipiant, et sic venienti Domino ad judicandum obviam cum fructu bonæ operationis occurrant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

His peractis, Pontifex solemniter benedicit populo, dicens :

Sit nomen Domini benedictum, etc.

Deindè intrat Ecclesiam, et si velit, parat se ad Missam si verò celebrare noluerit, facit per aliquem Sacerdotem solemniter celebrari.

Missa dicitur de die, et cum Oratione diei dicitur sub uno Per Dominum nostrum, sequens Oratio.

miseratione animæ fidelium re

Dquiescunt, huic cœmeterio, quæsumus Domine,

Angelum tuum sanctum deputa custodem; et quorum quarumque corpora hic sepeliuntur, animas eorum ab omnibus absolve vinculis delictorum, ut in te semper cum Sanclis tuis sine fine lætentur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Cum Secreta diei dicitur sub uno Per Dominum, sequens Secreta.

M UNERA, Domine, oblata sanctifica, et qui te ipsum in sepulchro poni voluisti, et exemplum resurgendi fidelibus tuis largiri dignatus es, da, quæsumus, fidelium tuorum animabus hic in te quiescentibus, veniam peccatorum; ut hæc salutaris hostia sit remedium et requies animarum eorum, et corporum. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, in sæcula sæculorum. . Amen.

Cum Postcommunione diei dicitur sub uno Per Dominum nostrum, sequens Postcommunio. UNERIBUS sacris satiati quæsumus, Domine Deus

M

noster, ut plebs tua, quæ in futuro à morte corporis resurrectura creditur, te miserante, à morte animæ resurgere mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

DE ECCLESIÆ, ET COEMETERII

E

RECONCILIATIONE.

CCLESIE et cœmeterii reconciliatio omni die fieri potest.

In primis in manè dici qua reconciliatio fieri debet, paratur faldistorium super tapete in medio cœmeterii, et altare Ecclesiæ omninò nudatur. Parantur etiam duo vasa cum aqua, unum in cœmeterio, et aliud in Ecclesia in Presbyterio, et ibidem unum vas vini; vas cum sale; vas cum cineribus; et aspersorium de herba hyssopi factum. Providetur etiam quòd Ecclesia possit liberè circuïri. Si verò Ecclesia tantùm sit reconcilianda.

« ZurückWeiter »