Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

paratur faldistorium super tapetem ante portam principalem Ecclesiæ, et ibidem vas cum aqua, et aspersorium de herba hyssopi factum, ac alia in Ecclesia , quæ suprà sunt ordinata.

Quibus omnibus sic paratis, Pontifex in sacristia , vel alio condecenti loco ornatus amictu , alba, cingulo , stola, pluviali albo, mitra simplici, et baculo Pastorali, procedit ad cæmeterium , si est reconciliandum, aliàs ante portam principalem Ecclesiæ ; ubi stans juxta faldistorium sibi paratum, benedicit aquam ibidem in vase positam simpliciter cum sale, prout habetur suprà in benedictione et impositione primarii lapidis pro Ecclesia ædificanda. 283. Aqua igitur benedicta , Pontifex sine mitra inchoat, schola prosequente , Antiphonam :

7 Toni.

A-sper-gesme, Do-mine, hyssopo , et

mundabor : la-va-bis me, et

super nivem

de – alba - bor. Ps. Mi-sere-re me-i Deus.

Euouae.

Psalmus, Miserere mei Deus : * secundùm magnam misericordiam tuam. etc. ut suprà , 292. Totus dicitur cum Gloria Patri , et Sicut erat.

Quo finito, Antiphona repetitur. Interim dum Antiphona, et Psalmus dicuntur, Pontifex accepta mitra, aspergit cum ipsa aqua in circuïtu deforis Ecclesiam , et cæmeterium simul, aspergendo aquam alternatim nunc ad murum Ecclesiæ, nunc ad terram cæmeterii, et specialiter loca contaminata. Quo facto rediens ad locum ubi aquam benedixit, stans deposita mitra, dicit :

Oremus. MNIPOTENS et misericors Deus, qui SacerdotiU bus tuis tantam præ ceteris gratiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine dignè perfectèque ab eis agitur, à te fieri credatur, quæsumus immensam clementiam tuam, ut quod modò visitaturi sumus, visites , et quidquid benedicturi sumus, bene * dicas; sitque ad nostræ humilitatis introïtum Sanctorum tuorum meritis fuga dæmonum , Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum. N. Amen. Deindè iterùm dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. x. Levate. A UFER à nobis, quæsumus, Domine, cunctas A iniquitates nostras; ut ad loca tuo sancto nomini purificanda puris mereamur mentibus introïre. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Et si Ecclesia reconciliatur sine cæmeterio, omittitur sequens Oratio. Si verò Ecclesia simul cum cæmeterio reconciliatur , Pontifex , finita præcedente, mox dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. x. Levate. DOMINE pie, qui agrum figuli pretio sanguinis

U tui in sepulturam peregrinorum comparari voluisti; quæsumus, dignanter reminiscere clementissimi hujus mysterii tui. Tu es enim , Domine , figulus noster, tu quietis nostræ ager, tu agri hujus es pretium, tu dedisti etiam el suscepisti, tu de pretio et in pretio tui vivifici Sanguinis nos requiescere donasti ; tu ergo, Domine, qui es offensionis nostræ clementissimus indultor, exspectantissimus judicator, judicii tui superabundantissimus miserator , judicium tuæ justæ severitatis abscondens, post miserationem tuæ piæ redemptionis adesto exauditor et effector nostræ reconciliationis , hocque cæmeterium, mausoleum peregrinorum tuorum coelestis patriæ incolatum exspectantium benignus purifica et reconcilia; et hic lumulatorum et tumulandorum corpora , de potentia et pietate tuæ resurrectionis ad gloriam incorruptionis non damnans, sed glorificans resuscita , qui venturus es judicare vivos , et mortuos, ct sæculum per ignem.m. Amen.

Posteà cantor incipit Litanias, ùt in fine hujus secundæ partis, et Pontifex accepta mitra ingreditur Ecclesiam cum Clero , cantando eas; acceditque ante altare majus, coram quo paratur ei faldistorium, super quod Pontifex cum mitra procumbit. Cùmque dictum fuerit: Ut omnibus fidelibus, etc. R. Te rogamus audi nos.

Pontifex surgit de accubitu , et baculum Pastoralem in sinistra tenens, producit signum crucis super altare, Ecclesiam , et cæmeterium, dicens : TIT hanc Ecclesiam, et altare hoc , ac cæmeteU rium purgare , et recon c iliare digneris. R. Te rogamus audi nos.

Secundò dicit: Ut hanc Ecclesiam , et altare hoc, ac cæmeterium purgare, recon ciliare, et sanctificare digneris. a'. Te rogamus audi nos.

· Tertiò dicit : Ut hanc Ecclesiam , et altare hoc, ac cæmeterium purgare, reconciliare, sanctificare, et conse

crare digneris. B). Te rogamus audi nos.

Si autem cæmeterium non sit pollutum, et sic neque reconciliandum, non fit de coemeterio mentio. Quibus dictis , iterùm super faldistorio accumbit, cantore Litanias resumente et perficiente. Quibus finitis, Pontifex surgit et, deposita mitra, stans versus ad dictum altare, dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. R. Levate. TEUS, qui peccati veteris hereditariam mortem,

in qua posteritatis genus omne successerat, Christi Filii tui Domini nostri passione solvisti : da propitius, ut conformes eidem effecti, sicut imaginem terreni parentis naturæ necessitate portavimus, ità imaginem coelestis gratiae sanctificatione portemus, per virtutem ejusdem Christi Filii lui Domini nostri, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindè Pontifex genuflectit ante faldistorium prædictum, et sine mitra cantando dicit, prout etiam habetur suprà in Ecclesiæ Dedicatione: 317. Deus in adjutorium meum intende.

Tunc surgit Pontifex, et Chorus respondet : Domine ad adjuvandum me festina."

Tunc Pontifex stans sine mitra, dicit : Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.

Chorus respondet : Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in sæcula sæculorum. Amen. absque Alleluia.

Idem fit eisdem modo et loco secundò , et tertiò, você semper altiùs elevata. Quibus dictis. Pontifex stans in eodem loco , accepta mitra,

Tom. II.

18

benedicit aliam aquam ibidem in Presbyterio in aliquo vase paratam cum sale, cinere, et vino, incipiens absolutè. Exorcizo te creatura salis.

Prout habetur suprà in Dedicatione Ecclesiæ in · secundæ aquæ benedictione , 318. continuans usque ad Orationem. Omnipotens sempiterne Deus, creator et conservator humani generis, etc. inclusive.

Qua dicta, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam :

7 Toni.

Exurgat De-us , et dissipentur

in-imi-ci

-11

ejus , et fu-gi-ant , qui oderunt cum, à

fa-ci-e

e-jus. Ps. In Ecclesi-is benedi-ci-te

Deo Domino. Euouae.

Incepta Antiphona , Pontifex facit, ùt in fine Psalmi habetur.

Psalmus 67. Tn Ecclesiis benedicite Deo Domino , * de fonI tibus Israël.

Repetitur Antiphona. Ibi Benjamin adolescentulus, * in mentis excessu.

« ZurückWeiter »