Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

paratur faldistorium super tapetem ante portam principalem Ecclesiæ, et ibidem vas cum aqua, et aspersorium de herba hyssopi factum, ac alia in Ecclesia, quæ suprà sunt ordinata.

Quibus omnibus sic paratis, Pontifex in sacristia, vel alio condecenti loco ornatus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albo, mitra simplici, et baculo Pastorali, procedit ad cœmeterium si est reconciliandum, aliàs ante portam principalem Ecclesiæ; ubi stans juxta faldistorium sibi paratum, benedicit aquam ibidem in vase positam simpliciter cum sale, prout habetur suprà in benedictione et impositione primarii lapidis pro Ecclesia ædificanda. 283. Aqua igitur benedicta Pontifex sine mitra inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

7 Toni.

A-sper-ges me, Do-mine, hyssopo, et

mundabor la-va-bis me, :

et

super nivem

+

de alba - bor. Ps. Mi-sere-re me-i Deus.

1

Euouae.

Psalmus, Miserere mei Deus: * secundùm magnam misericordiam tuam. etc. ùt suprà. 292. Totus dicitur cum Gloria Patri, et Sicut erat.

Quo finito, Antiphona repetitur. Interim dum Antiphona, et Psalmus dicuntur, Pontifex accepta mitra, aspergit cum ipsa aqua in circuitu deforis Ecclesiam, et cœmeterium simul, aspergendo aquam alternatim nunc ad murum Ecclesiæ, nunc ad terram cœmeterii, et specialiter loca contaminata. Quo facto rediens ad locum ubi aquam benedixit, stans deposita mitra, dicit:

O'

Oremus.

MNIPOTENS et misericors Deus, qui Sacerdotibus tuis tantam præ ceteris gratiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine dignè perfectèque ab eis agitur, à te fieri credatur, quæsumus immensam clementiam tuam, ut quod modò visitaturi sumus, visites, et quidquid benedicturi sumus, bene dicas; sitque ad nostræ humilitatis introitum Sanctorum tuorum meritis fuga dæmonum, Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Deindè iterùm dicit : Oremus.

A

Et ministri Flectamus genua. . Levate.

UFER à nobis, quæsumus, Domine, cunctas iniquitates nostras; ut ad loca tuo sancto nomini purificanda puris mereamur mentibus introïre. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Et si Ecclesia reconciliatur sine cœmeterio, omittitur sequens Oratio. Si verò Ecclesia simul cum cœmeterio reconciliatur, Pontifex, finita præcedente, mox dicit: Oremus.

Et ministri Flectamus genua.. Levate.

D OMINE pie, qui agrum figuli pretio sanguinis tui in sepulturam peregrinorum comparari voluisti; quæsumus, dignanter reminiscere clementissimi hujus mysterii tui. Tu es enim, Domine,

figulus noster, tu quietis nostræ ager, tu agri hujus es pretium, tu dedisti etiam el suscepisti, tu de pretio et in pretio tui vivifici Sanguinis nos requiescere donasti; tu ergo, Domine, qui es offensionis nostræ clementissimus indultor, exspectantissimus judicator, judicii tui superabundantissimus miserator, judicium tuæ justæ severitatis abscondens, post miserationem tuæ piæ redemptionis adesto exauditor et effector nostræ reconciliationis, hocque cœmeterium, mausoleum peregrinorum tuorum cœlestis patriæ incolatum exspectantium benignus purifica et reconcilia; et hic tumulatorum et tumulandorum corpora, de potentia et pietate tuæ resurrectionis ad gloriam incorruptionis non damnans, sed glorificans resuscita, qui venturus es judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. . Amen.

Posteà cantor incipit Litanias, ùt in fine hujus secundæ partis, et Pontifex accepta mitra ingreditur Ecclesiam cum Clero, cantando eas; acceditque ante altare majus, coram quo paratur ei faldistorium, super quod Pontifex cum mitra procumbit. Cùmque dictum fuerit:

Ut omnibus fidelibus, etc. . Te rogamus audi

nos.

Pontifex surgit de accubitu, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, producit signum crucis super altare, Ecclesiam, et cœmeterium, dicens :

T hanc Ecclesiam, et altare hoc, ac cœmete

Urium purgare, et recon is ciliare digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Secundò dicit:

Ut hanc Ecclesiam, et altare hoc, ac cœmeterium purgare, reconciliare, et sancti ficare digneris. R. Te rogamus audi nos.

Tertiò dicit:

Ut hanc Ecclesiam, et altare hoc, ac cœmeterium purgare, reconciliare, sanctificare, et consecrare digneris. . Te rogamus audi nos.

Si autem cœmeterium non sit pollutum, et sic neque reconciliandum, non fit de cometerio . mentio. Quibus dictis, iterùm super faldistorio accumbit, cantore Litanias resumente et perficiente. Quibus finitis, Pontifex surgit et, deposita mitra, stans versus ad dictum altare, dicit: Oremus.

Et ministri Flectamus genua. . Levate.

EUS, qui peccati veteris hereditariam mortem,

D'in qua posteritatis genus omne successerat,

Christi Filii tui Domini nostri passione solvisti: da propitius, ut conformes eidem effecti, sicut imaginem terreni parentis naturæ necessitate portavimus, ità imaginem cœlestis gratiæ sanctificatione portemus, per virtutem ejusdem Christi Filii tui Domini nostri, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Deindè Pontifex genuflectit ante faldistorium prædictum, et sine mitra cantando dicit, prout etiam habetur suprà in Ecclesiæ Dedicatione. 317. Deus in adjutorium meum intende.

Tunc surgit Pontifex, et Chorus respondet:
Domine ad adjuvandum me festina.
Tunc Pontifex stans sine mitra, dicit :
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
Chorus respondet:

Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in sæcula sæculorum. Amen. absque Alleluia.

Idem fit eisdem modo et loco secundò, et tertiò, voce semper altiùs elevata. Quibus dictis, Pontifex stans in eodem loco. accepta mitra,

TOM. II.

18

benedicit aliam aquam ibidem in Presbyterio in aliquo vase paratam cum sale, cinere, et vino, incipiens absolutè.

Exorcizo te creatura salis.

Prout habetur suprà in Dedicatione Ecclesiæ in secundæ aquæ benedictione, 318. continuans usque ad Orationem. Omnipotens sempiterne Deus, creator et conservator humani generis, etc. inclusivė.

Qua dicta, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

7 Toni.

Exurgat Deus, et dissipentur in-imi-ci

ejus, et fu-gi-ant, qui oderunt cum, à

fa-ci-e e-jus. Ps. In Ecclesi-is benedi-ci-te

[blocks in formation]

Incepta Antiphona, Pontifex facit, ut in fine. Psalmi habetur.

Psalmus 67.

N Ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fonItibus Israël.

Repetitur Antiphona.

Ibi Benjamin adolescentulus, * in mentis excessu.

« ZurückWeiter »