Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oremus.

Preces nostras, quæsumus, Domine, clementer exaudi ; et hunc electum tuum N. crucis dominicæ, cujus impressione eum signamus, virtute custodi, ut magnitudinis gloriæ rudimenta servans per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis gratiam pervenire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oremus.

Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator; propitiare, quæsumus, populis adoptivis, et novo testamento sobolem novæ prolis ascribe, ut filii promissionis quod non potuerunt assequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Benedictio salis sine Dominus vobiscum et sine Oremus.

Exorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in caritate Domini nostri Jesu Christi et in virtute Spiritus Sancti. Exorcizo te per Deum favivum, per Deum f-verum, per Deum/sanctum, per Deum qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari præcepit, ut in nomine sanctæ Trinitatis efficiaris salutare sacramentum ad effugandum inimicum. Pro inde rogamus te, Domine Deus noster, ut hæc, Respiciat Sacerdos salem, creatura salis in nomine Sanctæ Trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum. Quam tu, Domine, sanctificando fsanctifices, benedicendo + benedicas,* ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum. In nomine Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Postea Sacerdos interroget nomen pueri, et ponat de ipso sale in oro ejus, ita dicens: N., Accipe salem sapientiæ, ut propitiatus sit tibi Dominus in vitam æternam. Amen.

Post salem datum dicat Sacerdos: Dominus vobiscum. Oremus.
Oratio super masculum et feminam. Oratio.

Deus patrum nostrorum, Deus universæ conditor veritatis, te supplices exoramus ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem non diutius esurire permittas, quominus cibo expleatur cælesti; quatinus sit semper, Domine, spiritu fervens, spe gaudens, nomini tuo semper serviens : perduc eum ad novæ generationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum æterna præmia consequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum.

• Sir John Lawson's MS.—"sanctificando sanctis faticos, bener dicendo bonest

diag."

Super masculum tantum dicatur oratio ista, manu Sacerdotis superposita. Oremus.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti, et filios Israel de terra Ægypti eduxisti, deputans eis angelum pietatis tuæ, qui custodiret eos die ac nocte ; to quæsumus, Domine, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, qui similiter custodiat et hunc famulum tuum N., et perducat eum ad gratiam baptismi tui. Sine Per Christum.

Adjuratio super masculum tantum.

Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero : da honorem Jesu Christo Filio ejus et Spiritui Sancto, et recede ab hoc famulo Dei N.; quia istum sibi Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis dono vocare dignatus est ; et hoc signum sanctæ crucis, Hic faciat Sacerdos signum sancto crucis in fronte infantis cum pollice, ita dicens : quod nos fronte ejus damus, tu, maledicte diabole, nunquam audeas violare, per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Adjuratio super masculum tantum.

Deus, immortale præsidium omnium postulantium, liberatio sup plicum, pax rogantium, vita credentium, resurrectio mortuorum, to invoco Domine, super hunc famulum tuum N., qui baptismi tui donum petens æternam consequi gratiam spirituali regeneratione desiderat. Accipe eum, Domine, et quia dignatus es dicere, Petite et accipietis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; petenti itaque præmium porrige, et januam pande pulsanti ; ut æternam cælestis lavacri benedictionem consecutus promissa tui muneris regna percipiat. Per Christum Dominum.

Adjuratio super masculos tantum sine Oremus.

Audi, maledicte Satana ; adjuratus per nomen æterni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Filii ejus, cum tua victus invidia tremens gemensque discede : nihil tibi sit commune cum servo Dei jam cælestia cogitanti, renuntiaturo tibi et sæculo tuo et beatæ immortalitati victuro. Da igitur honorem advenienti Spiritui Sancto, qui ex somma cæli arce descendens, perturbatis fraudibus tuis, divino fonte purgatum pectus, id est sanctificatum Deo templum et habitaculum, perficiat : et ab omnibus penitus noxiis præteritorum criminum liberatus servus Dei gratias perennes Deo referat semper, et benedicat nomen ejus sanctum in sæcula sæculorum. Amen.

Adjuratio super masculos tantum sine Dominus vobiscum, et sino Oremus.

Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, . ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte, damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dextram porrexit.

Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero; da honorein Jesu Christo Filio ejus et Spiritui Sancto ; et recede ab hoc famulo Dei N., quia istum sibi Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis dono vocare dignatus est; et hoc signum sanctæ crucis ut supra.

Super feminam dicatur ista oratio, cum Oremus.

Deus cæli, Deus terræ, Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus patriarcharum, Deus prophetarum, Deus apostolorum, Deus martyrum, Deus confessorum, Deus virginum, Deus omnium bene viventium, Deus cui omnis lingua confitetur et omne genu flectitur cælestium, terrestrium, et infernorum ; te invoco, Domine, super hanc famulam tuam N. ut perducere eam digneris ad gratiam baptismi tui. Sine Per Christum Dominum.

Adjuratio super feminam tantum Sacerdotë dicente sine Dominus vobiscum, et sine Oremus.

Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero; da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui Sancto ; ct recede ab hac famula Dei N.; Quia istam sibi Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptisınatis dono vocare dignatus est; et hoc signum sanctæ facrucis, Hic faciat Sacerdos signum crucis in fronte infantis cum pollice, ita dicens: quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, nunquam audeas violare; per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Super feminam tantum dicatur oratio ista sequens, sine Dominus vobiscum, sed tantum cum Oremus.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus qui tribus Israel de Ægyptiaca servitute liberasti, et per Moysen famulum tuum de custodia mandatorum tuorum in deserto monuisti, et Susannam de falso criminc liberasti ; te supplex, Domine deprecor, ut liberos et hanc famulam tuam N., et perducere eam digneris ad gratiam baptismi tui.

Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero; da honorem Jesu Christo Filio ejus et Spiritui Sancto ; et recede ab hac famula Dei N.; quia istam sibi Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedic

tionem fontemque baptismatis dono vocare dignatus est; et hoc signum crucis , et cetera.

Adjuratio super feminam tantum sine Oremus.

Exorcizo te, immunde spiritus, per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ut exeas et recedas ab hac famula Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte, damnate, qui cæco nato oculos aperuit et quadriduanum Lazarum de monumento suscitavit. Ergo, maledicte diabole.

Ex hinc vero dicatur tam super masculum quam super feminam, sine Dominus vobiscum et Oremus.

Æternam ac justissimam pietatem tuam deprecor, Domine, sancto Pater, omnipotens æterne Deus, qui es auctor luminis et veritatis super hunc famulum tuum N.; ut* digneris eum illuminare lumine intelligentiæ tuæ : munda eum et sanctifica : da ei scientiam veram, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam baptismi tui : teneat firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam ; ut aptus sit ad percipiendam gratiam baptismi tui. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum civit et reguat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula.

Dominus vobiscum.
Secundum Matthæum

In illo tempore, Oblati sunt Jesu parvuli, ut manus eis imponeret et oraret. Discipuli autem ejus increpabant eos : Jesus autem ait illis ; Sinite parvulos venire ad me, et nolite eos prohibere; talium est enim regnum cælorum. Et cum imposuisset manus eis, abiit inde.

Post Evangelium Sacerdos + porrigat librum puerot ad osculandum.

Super masculum et feminam ista oratio dicatur sine Dominus vobiscum, et sine Oremus.

Nec te latet, Satana, imminere tibi pænas; imminere tibi tormenta ; imminere tibi diem judicii, diem supplicii sempiterni, diem qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi atque universis angelis tuis æternus superveniet interitus. Proinde, damnate atque damnande, da honorem Deo vivo et vero ; da honorem Jesu Christo Filio ejus et Spiritui Sancto ; in cujus nomine atque virtute præcipio tibi quicunque es, spiritus immunde, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N., quem hodie Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis dono vocare dignatus est; ut fiat ejus templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum. In nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos et seculum per ignem. Amen. • York MS._"ut benedictionem tuam infundas et digneris," et cetera.

+ Sir Jolin Lawson's MS.-"ponat librum ori pueri."

Deinde sputet Sacerdos in sinistra manu, et tangat aures et nares infantis cum pollice dextro cum sputo; et dicat ad aurem dexteram. Effeta, quod est, adaperire ; ad nares, In odorem suavitatis ; ad aurem sinistram, Tu autem effugare, diabole : appropinquabit enim judicium Dei.

* Postea dicat Sacerdos compatribus et commatribus una cum circum. stantibus ut ipsi dicant Pater noster, Ave Maria, et Credo in Deum Patrem, quas etiam et ipse dicat, cunctis audientibus, Pater noster, Avo Maria, Credo in Deum Patrem.

Postea faciat crucem cum pollice in palmam dextram infantis, et interrogato ejus nomine, dicat : N., Accipe signaculum Domini nostri Jesu Christi in manu tua dextera, ut te signes et te de adversa parte repellas,t ut habeas vitam æternam et vivas in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde signet puerum manu sua dextera, et interrogato ejus nomino, dicat : N., Signo te signaculo Domini nostri Jesu Christi de manu tua dextera, ut te conservet contra adversarios tuos, ut habeas vitam æternam et vivas in sæcula sæculorum.

Postea intromittens catechumenum per manum dextram in Ecclesiam, interrogato prius nomine, dicat : N., Ingredere templum Dei, ut habeas vitam æternam et vivas in sæcula sæculorum. Amen.

BENEDICTIO FONTIS.

Infans in fontem si stercoret, ejice lympham :

Si tantum mingat, non moveatur aqua. Quando fons fuerit mundandus, et de pura aqua renovandus, quod scepe debet fieri propter aquae corruptionem, tunc dicitur sequens Litania et benedicitur fons modo sequenti cum cereo accenso. Et nota quod aqua baptismatis non debet mutari propter honorem alicujus potentis, nisi fuerit corrupta. .

Nota quod aqua bencdicta fontium in Vigilia Paschæ et Pentecostes non aspergatur per ecclesiam sed aliqua alia aqua benedicta more solito, sicut in aliis Dominicis diebus. Memorialiter retinendum est quod aqua

• York MS. -"Tunc dicat Sacerdos compatribus et commatribus una cum circumstantibus, ut dicat quilibet vir et mulier Pater poster, Ave Maria, et Credo in honore Dei et beatæ Mariæ, ut istud salutare sacramentum baptismi, quod iste puer hodie accipiet, sit salus cjus corporis et salvatio anime.

Quo dicto dicat Sacerdos cunctis audientibus Orationem Dominicam, Salutationem Angelicam, et Symbolum. Quibus dictis nominetur puer a patrinis vel matrinis; deinde a Sacerdote faciente crucem cum pollice in palmam dextram infantis, interrogato ejus nomine, dicatur Accipe signaculum," & cetera,

+ MSS. add "ut in fide Catholica permaneas."

« ZurückWeiter »