Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

no - vis - si - mo di - e.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Oremus.

Oremus, fratres carissimi, pro Spiritu cari nostri, quem Dominus de ergastulo hujus sæculi vocare dignatus est, cujus corpusculum hodie sepulturæ traditur, ut eum pietas Domini in sinu Abrabæ, Isaac, et Jacob collocare dignetur; ut cum dies judicii advenerit, inter sanctos et electos suos cum in dextera parte coronandum resuscitari faciat. Prastante Domino nostro Jesu Christo. Qui cum Patre.

Oremus. Oratio.

Deus, qui justis supplicationibus semper præsto es, qui pia vota diguaris intueri; da famulo tuo, cujus depositioni hodie officia humanitatis exhibemus, cum sanctis atque fidelibus tuis beati muneris portionem. Per Christum.

Oremus. Oratio.

Deus vitæ dator et humanorum corporum reformator, qui te a peccatoribus exorari voluisti; exaudi preces quas speciali devotione pro anima famuli tui tibi lacrymabiliter fundimus, ut liberare eam ab infernorum cruciatibus et collocare inter agmina sanctorum tuorum digneris, veste quoque illa cælesti et stola immortalitatis indui et Paradisi amænitate jubeas confoveri. Per Christum Dominum nostrum.

Oremus. Oratio.

Deus qui humanarum animarum æternus amator es, animam famuli tui, quam vera dum in corpore maneret tenuit fides, ab omni cruciatu infernorum redde extorrein ; ut segregata ab infernalibus claustris sanctorum tuorum mereatur adjuvari consertiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.

Oratio. Sine Oremus.

Temeritatis quidem est, Domine, ut homo hominem, mortalis mortuum, cinis cinerem tibi Domino Deo nostro audeat commendare; soul quia terra suscipit terram et pulvis convertitur in pulveren, donec omnis caro in suam redigatur originem, inde tuam, Deus, piissime pater, lacrimabiliter, quxsumus, pietatem, ut hujus famuli tui animam, quam de mundi hujus voragine cænulenta ducis ad patriam cælestem, Abrahæ amici tai sinu recipias et refrigerii rore perfundas. Sit ab æstuantis gehennæ truci incendio segregatus et beatæ requici te donante conjunctus; et si quæ illi sunt, Domine, dignæ cruciatibus culpæ, tu eas gratia mitissimæ lenitatis indulge ; nec peccati recipiat vicem, sed indulgentiæ tur piam sertiat bonitatem : cumque finito mundi termino sempiternum cunctis illuxerit regnum, omnium sanctorum cætibus aggregatus cum electis tuis resurgat in parte dextera coronandus. Per Christum Dominum nostrum.

Oremus. Oratio.

Debitum humani corporis sepeliendi officium fidelium more complentes, Deum cui omnia vivunt fideliter deprecemur, ut hoc corpus cari nostri in infirmitate sepultum in ordine sanctorum suorum resuscitet, et ejus spiritum sanctis et fidelibus suis aggregari jubeat, cum quibus inenarrabili gloria et perenni felicitate perfrui mereatur. Præstante Domino nostro Jesu Christo. Qui cum Patre.

Hic roget orare pro eo et pro omnibus quiescentibus in cæmeterio. Psalmus (cxxix.), De profundis.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster, sine nota. Et ne nos.
Requiem æternam.
Credo videre.
A porta inferi.
Dominus vobiscum. Oremus.

Partem beatæ resurrectionis obtineat, vitamque æternam habere mereatur in cælis, Per te, Jesu Christe, salvator mundi. Qui cum Patre.

Oremus.

Absolve, quæsumus, Domine, animam famuli tui ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter sanctos et electos tuos resuscitatus respiret. Per Christum Dominum.

Oremus.

Deus, cujus miseratione animæ fidelium requiescunt, famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum, ut a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine lætentur. Per eundem Christum Dominum nostrum.

Oremus. Oratio.

Fidelium Deus omnium conditor et redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgentiam, quam semper optaverunt, püs supplicationibus consequantur. Qui vivis et regnas.

Anima ejus et animæ omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei in pace requiescant. Amen. *

* The Bodleian MS. Lere ends, with " Explicit Januale in usum Ebor."

BENEDICTIO PANIS DIEBUS DOMINICIS.

Benedicite.
Dominus vobiscum.
Oratio.

Benedic, Domine, creaturam istam panis, sicut benedixisti quinque panes in deserto, ut omnes gustantes ex eo tam corporis quam animæ recipiant sanitatem.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.*

BENEDICTIO PERE ET Baculi.
Dominum vobiscum. Oremus.

Deus, omnipotens Pater, qui mundum ex informi materia fecisti et unicum Filium tibi coæternum pro generis humani redemptione, Spiritu Sancto cooperante, incarnari jussisti; quæsumus, ut hanc peram et hunc baculum bene f dicere digneris, atque per virtutem poteutiæ tuæ ab hostibus contra nos dimicantibus invicta permaneant, ut quicunque ex eis pugnaverint incolumitatem tam corporis quam animæ, te adjuvante, percipiant. Per Christum Dominum.

Oremus. Oratio.

Domine Deus omnipotens, humani generis creator atque redemptor, qui pro salute hominum de cælis ad terras descendens et idipsum humanum genus informans tuæ spiritualis alimento doctrinæ per præcepta tuæ legis ad cælum sublevasti, obediens ipse factus usque ad mortem Patri; te supplices exoramus, ut hanc peram et hunc baculum bene dicere pro tua pietate digneris, sicut benedixisti duodenum Apostolicum indumentum, quibus tuis dilectis Apostolis jussisti, ut mundum contemnentes supernum Patrem panem peterent ad quotidianum victum debitaque dimitterent, quatinus per hanc visibilem peregrinationis peram et baculum, quicunque accepturi sunt cos induantur atque confortentur tuæ clementiæ alinionia, et in frugalitate permanentes mereantur pervenire ad æterna dona civium supernorum. Per Dominum nostrum.

Tunc aspergatur aqua benedicta. Deinde tradat Sacerdos peram peregrino dicens :

Accipe hanc peram signum peregrinationis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

• The Cambridgo MS. goes on from this to the + SBYTBYTIA MAJORIS ExconUCSICATIONIS."

Deinde tradat ei baculum dicens :

Per hunc baculum accipias benedictionem et misericordiam a Deo salutari tuo. Qui vivit.

Pralmus. Deus misereatur (lxvii.)
Psalmus. Beati immaculati ( cxcix.)
Psalmus. Benedictus Dominus Deus Israel (S. Luc. i. 68).
Gloria Patri.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Salvum fac servum tuam :

Deus meus sperantem in te.
Mitte ei, Domine, auxilium de sancto :

Et de Sion tuere eum.

PRO ITER AGENTIBUS.

O Domine salvos eos fac. O Domine, bene prosperare.
Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Domine Deus virtutum.
Et ostende.
Domine exaudi.
Dominus vobiscum. Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiternus Deus, qui est via veritas et vita, iter tuum in beneplacito suo disponat, angelum sanctum Raphaelem in hac peregrinatione tua custodem adhibeat, qui ad loca desiderata cum pace te eundo perducat, et cum salute iterum ad nos redeundo reducat. Sit interventrix tui beata Dei genitrix Maria cum universis Angelis et Archangelis, Patriarchis quoque et Prophetis. Sint intercessores sancti Apostoli Petrus et Paulus cum ceteris apostolis, martyribus, confessoribus et virginibus. Obtineatque tibi sancti N., quorum quæris suffragia, cum omnibus sanctis justa desideria et prosperitatem remissionemque peccatorum ac vitam æternam. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

BENEDICTIO CRUCIS ET EORUM QUI IN HIERUSALEM PROFICISCUNTUR.

[Benedic, Domine, hanc crucem qui per virtutem sanctæ crucis tuæ mundum a potestate dæmonum liberasti, et sanctifica illam ut sit inimicis tuis obstaculum et in te credentibus perpetuum salutis vexillum, Salvator mundi, Qui cum Deo Patre.—MS. York.]

Benedic, Domine, hanc crucem tuain qua eripuisti mundum a potestate dæmonum et superasti passione tua suggestorem peccati, qui gaudebat in prevaricatione primi hominis per vetitum lignum. Sanctifica, Domine, istud signaculum passionis tuæ, ut sit inimicis tuis obstaculum et credentibus in te perpetuum vitæ efficiatur vexillum. Per Dominum.

[Hic dat peregrino crucem.

Accipe signaculum sanctæ crucis in qua salus mundi pependit, salvans sanguine mundum.

Dum ponitur super vestimentum crux, dicantur—MS. York.]
Psalmus. Qui habitat.
Psalmus. Levavi oculos.
Psalmus. De profundis.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos.
Ego dixi, Domine, miserere mei.
Salvum fac servum tuum.
Convertere, Domine, usque quo.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis :

A facie inimici.
Domine, exaudi orationem meam :

Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum. Oremus. Oratio.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et viam famuli tui in salutis tuæ prosperitate dispone, ut inter omnes hujus viæ et vitæ varietates tuo semper protegatur auxilio. Per Christum Dominum.

Oratio.

Dens, qui diligentibus te misericordiam tuam semper impendis, et a servientibus tibi in nulla es regione longinquus; dirige viam famuli tui in voluntate tua, ut te protectore et te præduce per justitiæ semitas sine offensione gradiatur. Per Dominum nostrum.

Hic tradat ei vestimentum cum cruce, dicens :

Accipe vestimentum cruce Domini salvatoris signatum, ut per illud salus et benedictio et virtus prospere proficiscendi, ad sepulcrum ipsius tibi comitetur. Qui cum Patre.

[Oratio.

In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis. Sit tibi hoc signuni sanctæ crucis jugum Christi mansuetum et leve, et protectio sanctæ crucis custodiat te, et ad Hierusalem cælestem te perducat Qui vivit et regnat.

Oratio.

Deus infinitæ misericordiæ, majestatis immensa, quem nec spatia locorum nec intervalla temporum ab his quos tueris abjungunt; adesto

« ZurückWeiter »