Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

huic famulo tuo in te ubique confidenti, et intercedente beata Dei genetrice semperque Virgine Maria et benedicto Michaele archangelo et beato Juliano confessore tuo et omnibus Sanctis, per omnem qua iturus es viam dux et comes adesse dignare. Nihil sibi difficultatis obsistat, cuncta sint prospera, cuncta salubria, ut sub ope dexteræ tuæ quicquid justo expetierat desiderio celeri consequatur effectu. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.-MS. York.]

BENEDICTIO CLIPEI ET BACULI HOMINIS PROFICISCENTIS AD DUELLUM.

Sacerdos incipiat cum Psalmo. Deus in adjutorium meum.
Psalmus. Benedicam Dominum (axxiii.)
Psalmus. Judica, Domine, nocentes (axxiv.)
Psalmus. Qui habitat (xc.)
Psalmus. Quicunque vult.
Antiphona. Ne reminiscaris.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos.
Domine non secundum.
Domine ne memineris.
Adjuva nos.
Salvum fac servum tuum.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
Domine exaudi.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui mundum ex inforni materia fecisti et unicum Filium tuum tibi coæternum pro generis humani redemptione, Spiritu Sancto cooperante, incarnari atque de hoste antiquo triumphare fecisti : te suppliciter petimus, ut hoc scutum atque baculum istum dextra potentiæ tuæ benefdicere digneris, ut sint arma invincibilia atque triumphali potentia tua adminiculante, victricia ; quatinus quicunque his armis pugnaverit, tua protectione munitus tam corporis quam animæ salutem percipiat, atque creatori omnium gratias referat. Qui vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum.

Tradatur tunc ei scutum et dicat Sacerdos :

Accipe hoc scutum corporis tui protectioncm. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Similiter et baculus tradatur ei, et dicat Sacerdos :
Accipe hunc baculum ad hoc duellum præparatum, cum quo valeas

tibi insurgentes terrere, habeasque victoriam. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde curvet genua sua tenens scutum et baculum, et Sacerdos dicat super eum hanc Orationem :

Confortator et corroborator sustentamentumque tuorum fidelium, Adonay, indeficiens, interminabilis, inenarrabilis Pater, æterne Deus, qui gentes magnas regesqne fortes coram populo tuo Israel destruxisti, quique puero tuo David de gigante te blasphemante atque in sua virtute confidente triumphare concessisti; te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum in te confidentem benedicere, adjuvare, protegere, confortare et conservare, atque sanctorum angelorum præsidio vallare digneris. Præsta ei, Domine, fidem rectam, spem firmam, cordis fiduciam, corporis fortitudinem, omnium memborum valitudinem ; quatinus, te adjuvante, victoriam capessere mereatur, tibique Deo soli omnipotenti, et gratias et laudes referat. Per Dominum.

Tunc surgat, et iterum dicatur ei :

Confortare et esto robustus, spera in Domino et fac bonitatem, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Ipse det tibi vitam æternam et victoriam et benedictionem in sæculum sæculi.

Benedicat te Deus Pater; custodiat te Jesus Christus : præstet tibi victoriam, qui trinus et unus Deus vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Responsorium. Ne derelinquas hunc famulum tuum, Domine Pater et
dominator vitæ suæ, ut non corruat in conspectu adversariorum suorum.
Ne gaudeat de eo inimicus suus.
V. Apprebende arma et scutum, et exsurge in adjutorium ei, ne gaudeat.

Tunc dicatur Missa de Spiritu Sancto.
Offertorium. Spiritus Domini.

BENEDICTIO SUPER FRUCTUM NOVUM. Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui cælum et terram mare et omnia quæ in eis sunt creasti; te supplices exoramus, ut hunc fructum novum benedicere et sanctificare digneris, et multiplicare abundanter offerentibus tibi, ut repleas eorum cellaria cum fortitudine frumenti et vini, et lætantes in eis referant tibi Deo omnipotenti laudes et gratias. Per Dominum nostrum.

BENEDICTIO POMORUM. Benedic, Domine, hunc fructum novum, ut qui utuntur ex eo sint sanctificati. Per Dominum nostrum.

BENEDICTIO SUPER BUTYRUM ET Casety. Deus Pater omnipotens, æterne Deus, Jesu Fili Dei, rogamus te ut mittere digneris benedictionem tuam et medicinam cælestem et divinam protectionem super hoc butyrum vel caseum, ut proficiat ad salutem et ad protectionem contra omnes ægritudines corporum vel omnium niembrorum intus vel foris omnibus istud sumentibus. Per Dominum.

BENEDICTIO SUPER POTUY QUALEMCUNQUE VEL CIBUY.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt; rogo te et peto in nomine Jesu Christi Unigeniti Filii tui, ut sanctificare digneris epulum istud, sicut benedixisti epulationem Abrahæ, Isaac et Jacob, et sicut benedixisti sex hydrias in Cana Galilææ, et in vinum bonum conversæ sunt de aqua ; ita converte materiam cervisiæ in suavitatem et hilaritatem servis tuis qui in fide catholica crediderunt. Per eundem Christum Dominum nostrum.

BENEDICTIO AD Domum Novau. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc domum serenis oculis tuæ pietatis illustra, et descendat super habitantes in ea gratiæ tuæ larga benedictio, ut in his manufactis habitaculis cum salubritate manentes ipsi tuum semper sint habitaculum. Per Dominum.

BENEDICTIO IN HORREA. Multiplica super nos, Domine, misericordiam tuam, et preces nostras propitius exaudire digneris, sicut exaudisti famulum tuum regem David, qui te in area hostias offerendo placavit, iram avertit, indulgentiam impetravit; ita veniat, quæsumus, speratæ benedictionis ubertas, ut repleti frugibus tuis de tua misericordia semper gloricmur. Por Dominum nostrum Jesum Christum.

BENEDICTIO AD OMNIA QUE VOLUERIS. Benedic, Domine, creaturam istam N., ut sit remedium salutare generi humano, et præsta per invocationem nominis tui, ut quicunque ex ea sumpserint, corporis sanitatem et animæ tutelam percipiant. Per Dominum nostrum Jesum.

BENEDICTIO SALIS ET CARNIS. Deus cæli terræque dominator, qui das escam onini carni et imples

omne animal benedictione ; benedic et sanctifica hanc creaturam salis et carnis, ut nobis dona tua sumentibus animæ et corporis sanitatem propitius concedas. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

BENEDICTIO ELEEMOSYNARUM PRO SALUTE VIVORUM. Omnipotens sempiterne Deus, creator omnium elementorum et sanctificatio, qui es Trinitas et Unitas, precamur te, clementissime Pater, ut eleemosyna ista per misericordiam tuam accepta tibi sit pro famulo tuo N., et sit benedictio tua super hæc omnia dona tua. Per Dominum nostrum.

BENEDICTIO ELEEMOSYNARUM PRO DEFUNCTIS.

Abscondite eleemosynam.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos.
Requiem æternam.
A porta inferi.
Credo videre bona.
Domine exaudi.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio.

Deprecor te, Domine Deus omnipotens, ut istam eleemosynam benedicere et sanctificare digueris pro anima famuli tui N. ut vitam æternam habere mereatur in cælis. Per Dominum nostrum.

Oratio.

Deus, qui eleemosynarum distributione docuisti peccata delere, lanc eleemosynam pro anima famuli tui N. suscipe, et lucis ei lætitiam in regione sanctorum tuorum societate concede. Per Dominum.

IN DIE PARASCEVES.*
In die Parasceves duo Presbyteri nudis precibus cruci dicant :

Popule meus, quid feci tibi aut in quo contristavi te, responde mihi; quia eduxi te in de terra Ægypti, parasti crucem salvatori tuo.

Dua Diaconi † in Albis nudis pedibus in medio Chori respondeant ler flectendo genua :

Agios 0 Theos, Agios Iskyros, Agios Athanatos, eleyson ymas.
Chorus ter flectendo dicat :
Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus et immortalis, miserere nobis.

• The Plain Chant of this Office will be found in the Processional.
† Sir J. Lawson's US._" Duo Presbytcri rel Diaconi."

Postea dicti duo Diaconi * cum cruce aliquantulum progressi dicant :

Quia eduxi te per desertum quadraginta annis et manna cibavi te et introduxi in terram satis optimam, parasti crucem Salvatori tuo.

Diaconus. Agios.
Chorus. Sanctus Deus.
Deinde Sacerdotes Choro appropinquantes dicant :

Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te, vineam meam fructu decoram, et tu facta es mihi nimis amara; aceto namque mixto cum felle sitim meam potasti, et lancea perforasti latus Salvatoris tui.

Diaconus. Agios.
Chorus. Sanctus Deus.
Sacerdotes discooperiant crucem, et dicant Antiphonam :
Ecce lignum crucis in quo salus mundi pependit, venite adoremus.
Chorus flexibus genibus dicat:

Ecce lignum crucis in quo salus mundi pependit, venite adoremus.

Psalmus. Beati immaculati in via : qui ambulant in lege Domini.
Antiphona. Ecce lignum crucis.
Versus. Beati qui scrutantur.
Antiphona. Ecce lignum crucis.
Versur. Non enim qui operantur, et cetera. +
Interim prælatus et ministri cum clero adorent crucem.
Item, dum adoratur, dicant Antiphonam :

Tuam crucem adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus; ecce enim propter crucem venit gaudium in universo mundo.

Psalmus. Deus misereatur nostri et benedicat nobis : illuminet vultum suum super nos et miseratur nostri.

Antiphona. Tuam crucem adoramus. Domine.
Versus. Ut cognoscamus.
Antiphona. Tuam crucem.

Et sic deinceps interim hymnus cantetur, dum clerus et populus adorent crucem :

Crux fidelis inter omnes

Arbor una nobilis ;

• Sir J. Lawson's US._" Presbyteri."

† Sir J. Lawson's MS.-—“ Et sic totus Psalmus cantetur, et post quemlibet l'ersuin repetatur Antiphona, Ecce lignum, et dum canitur, adoretur cruz a prclato el minisiris et a clero et populo."

I Sir J. Lawson's M$._" Et sic totus Psalmus percantelur, et post quemlibet Versum Antiphona Tuam crucem."

« ZurückWeiter »