Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nulla silva talem profert

Fronde, flore, germine:
Dulce lignum, dulces clavos,

Dulce pondus sustinet.
Item dum adoratur crux.

Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce, clamans voce magna tradidit Spiritum, et ecce velum templi scissum est ; monumenta aperta sunt; terræ motus enim factus fuerat magnus, quia mortem Filii Dei clamabat mundus se sustinere non posse. Aperto ergo militis lancea latere crucifixi Domini, exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostræ.

Versus. O admirabile pretium, cujus pondere captivitas redempta est mundi ; tartarea confracta sunt claustra inferni ; aperta est nobis janua regni.

Tandem adorata cruce bajulent eam duo Presbyteri ad locum sepulcri, ubi Prælatus eam suscipit incipiendo Antiphonam :

Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior, in qua vita mundi pependit; in qua Christus triumphavit, et mors mortem superavit in æternum.

* Antiphona. In pace in id ipsum dormiam et requiescam.

Antiphona. Habitabit in tabernaculo tuo, requiescet in monte sancto tuo.

Antiphona. Caro mea requiescet in spe.

Tunc presbiteri flexis genibus ponentes crucem in sepulcro thurificent cam et postea incipiant :*

Sepulto Domino signatum est monumentum, ponentes milites qui custodierunt illud.

In Sancto SABBATO PASCHE. In sancto Sabbato Paschce ignis de berillo vel de silice exceptus in occidentali parte ecclesice accendatur. Prælatus vero post Nonam sacris vestibus et Capa serica alba indutus, præcedentibus ministris in Albis, cum Textu et cum Cruce [nudata et vexillo in Cruce] appenso, et thurifero cum thuribulo vacuo et cum cereo hasta affixo qui ab aliquo majori debet ferri, et ceroferariis cum cereis non accensis, et puero cum aqua benedicta, ad ignem benedicendum procedat, majoribus ecclesiæ prælatum proximo sequentibus et inferioribus subsequentibus, (stanteque] in ordine clero Prælatus cum ministris stans juxta ignem dicat legendo :

Dominus vobiscum. Oremus.

• Sir John Lawson's MS.. Item prælatus incipiat .Antiphonam.

Deus, qui Filium tuum, angularem scilicet lapidem, caritatis ignem, fidelibus contulisti; productum et silice, nostris profuturum usibus, novum ignem sanctifica, et concede nobis per hæc festa paschalia cælestibus desideriis inflammari, ut ad perpetua festa purgatis mentibus pertingere valeamus. Per eundem.

Alia Oratio. Oremus.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, benedicere et sanctificare digneris ignem istum, quem nos indigni per invocationem unigeniti Filü tui, Domini nostri, Jesu Christi, benedicere præsumimus; Tu, clementissime Deus, cum tua benedictione sanctifica, et ad profectum humani generis provenire concede. Per eundem.

Benedictio Incensi. Oremus.

Veniat, omnipotens Deus, super hoc incensum larga tuæ benedictionis infusio, hujusque thymiamatis creaturam, invisibilis regnator, intende; ut non solum sacrificium, quod hac nocte litatum est, arcana luminis tui admixtione refulgeat, sed in quocunque loco aliquid ex hujus sanctificationis fuerit mysterio deportatum, explosa omni diabolicæ fraudis nequitia, virtus tuæ majestatis assistat. Per Dominum.

Deinde aspergatur ignis a Prælato aqua benedicta ; et impleto thuribulo de igne benedicto et incenso benedicto a Prælato, postea accensis cereis, videlicet tam cereis a ceroferariis deportatis, quam cereo hasto affixo, de igne benedicto, redeat in chorum processio ex parte boreali, et Prælatus cum ministris et majoribus ecclesiæ processionem sequatur, ceroferariis canentibus hymnum sequentem :

Inventor rutili dux bone luminis,
Qui certis vicibus tempora dividis ;
Merso sole chaos ingruit horridum,

Lumen redde tuis, Christe, fidelibus.
Chorus respondeat Antiphonam : Inventor.

V. Quamvis innumero sidere regiam

Lunarique polum lampade pinxeris,
Incussu silicis lumina nos tamen
Monstras saxigeno lumine quærere.

Chorus. Inventor.
V. Tu lux vera oculis, Tu quoque sensibus ;

Intus Tu speculum, Tu speculum foris ;
Lumen, quod famulans offero, suscipe
Tinctum pacifici chrismatis unguine.

Chorus. Inventor.
V. Per Christum genitum, summe Pater, tuum,

In quo visibilis stat Tibi gloria :

[ocr errors]

Qui noster Dominus, qui tuus unicus
Spirat de patrio corde Paraclitum.

Chorus. Inventor.
Per quem splendet honor, laus, sapientia,
Majestas, bonitas, et pietas tua,
Regnum contineant Numine triplici,
Texens perpetuis sæcula sæculis.

Chorus. Inventor.
Benedictio Cerei.

Diaconus, antequam canat, postulet benedictionem a Prælato, et cantato Exultet, deferat librum Prælato (ad osculandum):

Exultet jam angelica turba cælorum ; exultent divina mysteria, et pro tanti regis victoria tuba intonet salutaris. Gaudeat se tellus tantis irradiatam fulgoribus, et æterni regis splendore lustratam totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Lætetur et mater ecclesia, tanti luminis adornata fulgoribus, et magnis populorum vocibus hæc aula resultet. Quapropter astantibus nobis, fratres carissimi, ad tam miram sancti hujus luminis claritatem, una mecum, quæso, Dei omnipotentis misericordiam invocate, ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum aggregare dignatus est, luminis sui gratia infundente, cerei hujus laudem

implere perficiat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium ejus, - Qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti, Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Sursum corda.
Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
Dignum et et justum est.

Vere quia dignum et justum est invisibilem Deum omnipotentem Patrem, Filiumque ejus unigenitum, Dominum nostrum Jesum Christum, cum Sancto Spiritu, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare, qui pro nobis æterno Patri Adæ debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Hæc sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille agnus occiditur, ejusque sanguine postes consecrantur. Hæc nox est, in qua primum patres nostros filios Israel eductos de Ægypto rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. Hæc igitur nox est, quæ peccatorum tenebras columne illuminatione purgavit. Hæc nox est, quæ hodie per universum mundum in Christum credentes, a vitiis sæculi segregatos et caligine peccatorum, reddit gratiæ, sociat sanctitati. Hæc nox est, in qua destructis mortis vinculis Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. O sancte Pater, quam inira circa nos tuæ pietatis dignatio. O inestimabilis dilectio caritatis : ut servum redimeres, filium tradidisti. O certe necessarium Adic peccatum et nostrum, quod Christi morte deletum est. O felix culpa, quæ talem ac tantum meruit habere redemptorem. O beata nox, quæ sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit. Hæc nox est, de qua scriptum est : Et nox ut dies illuminabitur: et Nox illuminatio mea in deliciis meis. Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavit, et reddit innocentiam lapsis et mæstis lætitiam ; fugat odia, concordiam parat, et curvat imperia. Hic ponat incensum per crucem. In hujus igitur noctis gratia suscipe, sancte Pater, incensi hujus sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblatione sollemni ministrorum manus do operibus apum sacrosancta reddit ecclesia. Sed jam columnæ hujus præconia novimus quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Hic accendatur. Qui licet divisus in partes mutuati luminis detrimenta non novit, alitur liquantibus ceris, quas in substantiam pretiosæ hujus lampadis mater apes eduxit. O vere beata nox, quæ exspoliavit Ægyptios, ditavit Hebræos; nox, in qua terrenis cælestia junguntur. Oramus ergo te, Domine, ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret, atque in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas ejus Lucifer matutinus inveniat, ille, inquam, Lucifer qui nescit occasum ; ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit. Precamur ergo te, Domine, ut nos famulos tuos, omnem clerum et devotissimum populum, una cum patre nostro papa N. et rege nostro N. necnon et archiepiscopo nostro N., quiete temporum concessa, in his paschalibus gaudiis conservare digneris.

Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Postea septem pueri in Superpelliceis vel in Albis in choro Litaniam hanc cantent, choro alternatim respondente eis :

Kyrie eleyson.
Christe eleyson.
Christe audi nos.
Pater de cælis Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.

Omnes sancti Angeli et Archangeli Dei, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum Ordines, orate pro nobis.

Sancte Johannes Baptista, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, orate pro nobis.

Sancte Petre, ii., ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.

Sancte Andrea, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli et Evangelistæ, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.

Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Line, ora pro nobis.

Sancte Clete, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.

Sancte Sylvester, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.

Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Omnes sancti Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi et Eremitæ, orate pro nobis.

Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Felicitas, ora pro nobis.

Sancta Perpetua, ora pro nobis.
Omnes sanctæ Virgines, orate pro nobis.
Omnes Sancti, orate pro nobis.

Kyrie eleyson.
Christe elevson.
Christe audi nos.
Savcta Dei Genetrix, ora pro nobis.

Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orute pro nobis.
Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, orate pro nobis.

Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.

Sancte Philippe, ora pro nobis.
Ompes sancti Apostoli et Evangelistæ, orate pro nobis.

Sancte Clemens, ora pro nobis.
Sancte Sixte, ora pro nobis.

Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.

« ZurückWeiter »