Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PROCESSIONALE

SECUNDUM USUM EBORACENSEM.

PROCESSIONALE

SECUNDUM USUM EBORACENSEM.

DOMINICA PRIMA ADVENTUS DOMINI, ET CETERIS DOMINICIS USQUE AD

NATIVITATEM Domixi. *

Ad Processionem in exitu Chori. Antiphona.

Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph, et dixit ad eam : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod

* The following rubrics and office for the First Sunday in Advent from the Sarum Manual may supply, except in minor details, the directions which would have been given, had there been longer rubrics in the York books :

IN DOMINICIS DIEBUS. Deinde (ie. post aspersionem aquce benedicto) eat Processio hoc ordine. Imprimis procedant ministri virgam manu gestantes locum facientes Processioni. Deinde pueri in superpelliceis aquam benedictam gestantes ; deinde Acolythus crucem ferens ; et post ipsum duo Ceroferarii pariter incedentes ; deinde Thuribularius ; et post eum Subdiaconus ; deinde Diaconus, omnes Albis cum Amictibus indutis, absque Tunicis vel Casulis ; et post Diaconum eat Sacerdos in simili habitu cum Capa serica, pueris et clericis de secunda forma sequentibus habitu non mutato, non bini et bini, sed ex duabus partibus juxta ordinem quo disponuntur in choro. Et clerici de superiori gradu eodem ordine quo disponuntur in capite, habitu non mutato; sed excellentiores sequentur per ordinem, quod in omnibus Dominicis non Duplicibus observetur per totum annum. Et exeat Processio per ostium Presbyterii septentrionale circuiens Presbyterium. Episcopus si præsens fuerit, Mitram gerat, et Baculum in fine Processionis. Sacerdos vero, sive præsens fuerit Episcopus sive non, in anteriori parte post suos ministros procedat, et in eundo singula Altaria aspergat.

In Duplicibus tamen Festis, quo in Dominica contingunt, in procedendo Altaria non aspergat, sed eat post Diaconum in habitu ante dicto. Deinde ab australi parte Ecclesice per fontes venientes procedant ad Crucem, Sacerdote cum suis ministris prædictis medio suo ordine stante; ita quod

nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Dixit autem Maria :
Ecce ancilla Domini: Fiat mihi secundum verbum tuum. Alleluya.
V. (sacerdotalis). Egredietur virga de radice Jesse.

Oratio.
Deus, qui de beatæ Mariæ virginis utero verbum tuum angelo nun-

puer deferens aquam et acolythus stent juxta gradum ante Crucemi. Omnes autem clerici interesse possunt Processionibus totius anni, licet nulli horce diei præcedentis interfuerint.

Omnibus Dominicis per totum Adventum ante Processionen in eundo dicatur hæc sequens Antiphona, cantore incipiente hoc modo :

Antiphona. Missus est Gabriel, et cetera.

Quando vero pervenerit Processio ante magnam Crucem in Ecclesid, nisi fieri debeat statio, non dicatur Antiphona de Cruce usque ad inceptionem Historic Deus omnium ; sed statim post Antiphonam vertat se Sacerdos ad populum, et dicat in lingua materna sic :

Oremus pro Ecclesia Anglicana et pro rege nostro et archiepiscopis, episcopis, et specialiter pro episcopo nostro N., et pro decano vel rectore hujus Ecclesiæ, scilicet in Ecclesiis parochialibus, et pro terra sancta, pro pace Ecclesiæ et terræ, et regina et suis liberis, et cetera more solito.

Deinde vertat se Sacerdos et dicat istum Psalmum : Deus misereatur, ex utraque parte Chori more solito sine nota, ex parte Chori principali incipiatur. Finito Psalmo cum Gloria Patri et Sicut erat, sequatur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson,
Pater noster.
Deinde dicat Sacerdos in audientia sed sine nota :
Et ne nos. Sed libera.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam :

Et salutare tuum da nobis.
Sacerdotes tui induantur justitia :

Et sancti tui exsultent. Domine, salvum fac regem :

Et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Salvum fac servum tuum :

Deus meus sperantem in te. Salvum fac populum tuum :

Et rege eos et extolle eos usque in æternum. Domine, fiat pax in virtute tua :

Et abundantia in turribus tuis.
Domine, exaudi orationem meam :

Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum.
Oremus. Oratio.

Deus, qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infundis ; da famulis et famulabus tuis, pro quibus tuam deprecamur clementiam, salutem mentis et corporis, ut te tota virtute diligant, et quæ tibi placita sunt tota dilectione perficiant, et pacem tuam nostris concede temporibus. Per Christum.

tiante carnem suscipere voluisti; præsta supplicibus tuis, ut qui vere eam Dei genetricem credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

In eundo ante Crucem. Responsorium.
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen

Item conversus ad populum dicat Sacerdos in lingua materna : Oremus pro animabus N. et N. more solito; et postea vertat se Sacerdos, et dicat Psalmum, De profundis, supradicto modo :

Gloria Patri cum Kyrie eleyson. Pater noster.
Requiem æternam.
A porta inferi.
Credo videre.
Dominus vobiscum.
Oremus. Oratio.

Absolve, quæsumus, Domine animas famulorum tuorum pontificum et sacerdotum, et animas famulorum famularumque tuarum, parentum, parochianorum, amicorum, benefactorum nostrorum, et animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum ; ut in resurrectionis gloria inter sanctos electos tuos resuscitati respirent. Per.

Requiescant in pace. Amen.

Hec preces prædictæ dicuntur supradicto modo omnibus Dominicis per annum, sive de Dominica sive aliquo Festo fit servitium, nisi Duplex fuerit; et nisi in sexta die a Nativitate Domini, et in die sancti Silvestri, si in Dominica evenerit ; et nisi in Dominica Palmarum. Ita tamen quod in Ecclesiis parochialibus non ad Processionem, sed post Evangelium et Offertorium supradicto modo dicuntur ante aliquod Altare in Ecclesia, val in pulpito ad hoc constituto : tamen Psalmus De profundis cum Versu ct Oratione Absolve, quæsumus, Domine, semper in statione ante Crucem in Ecclesia supradicto modo (dicatur), nisi in Duplicibus Festis et in sccta die a Nativitate Domini, et in die sancti Silvestri, quando in Dominica evenerit ; et nisi in Dominica Palmarum, ut supra diximus.

Finitis precibus intrent Chorum, cantore incipiente Responsoriun Lætentur cæli, et cetera, cum Versu vel sine Versu jro dispositione cantoris, Orietur in diebus ejus, et cetera, sed sine Gloria. Quod per totum annum obsorvetur, quando dicitur Responsorium in introitu Chori, et quando dicatur, Versus cantatur a to!o Choro.

Deinde dicat Sacerdos ad gradum Chori hunc Versum, Vox clamantis in deserto.

Responsorium. Parate viam Domini, et cetera.

Non dicitur Dominus vobiscum post Processionem; similiter per totum annum, sed tantum

Oremus.
Oratio. Excita, quæsumus, Domine, potentiam, et cetera.

Deinde eat Sacerilos cum suis Ministris in Cæmeterium Canonicorum aspergendo, et oranılo dicat Psalmun De profundis, cum Oratione Deus, cujus miseratione, et cetera.

Iste modus et orilo Processionis servetur generaliter omnibus Dominicis

« ZurückWeiter »