Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

justum ; et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justi-
tiam in terra. Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus
noster.
V. In diebus illis salvabitur Juda et Israel habitabit confidenter.

Et hoc est nomen.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

Et hoc est nomen.
1. (sacerdotalis). Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ.

Oratio.

Excita, Domine, potentiam tuam et veni, ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi, te liberante salvari. Qui vivis et regnas, et cetera.

Deinde redeat Processio in Chorum cum Responsorio vel Antiphona de Sancto loci cum Versiculo et Oratione de eodem, et concludatur Per Christum Dominum.

non Duplicibus per annum cum suis Antiphonis vel Responsoriis cum Oratione et Versu.

In Dominica tamen a Septuagesima usque ad Quadragesiman dicatur Versus post Antiphonam in ipsa statione ad gradum ante Crucem a duobus Clericis de secunda forma ad populum conversis habitu non mutato.

Similiter a Dominica ab Octavis Paschce usque ad proximam Doninicam ante Ascensionem Domini dicitur Versus a duobus Clericis de secunda forma ad populum conversis, in superpelliceis coram Cruce.

In proxima Dominica ante Ascensionem Domini dicatur Versus a tribus de superiori gradu in pulpito ad populum conversis. Et si Episcopus in hac Dominica vel in quacunque alia officium exsequatur, ipse indutus Capa serica cum Mitra et Baculo ac omnibus supradictis Ministris ad benedictionem aque solet Chorum intrare ; qui dum fit benedictio salis et aquce a Sacerdote ut prædicitur ad hoc induto, in sedem se recipiat episcopalem, ibique post aspersionem principalis Altaris a Sacerdote factam, tam Canonicos quam ceteros clericos ad sedem episcopalem accedentes modo et ordine prædicto aspergat ; et tan Versiculum quan Orationem post Antiphonam Asperges me et post reversionem Processionis in Chorum dicat ubi debet. Ipse similiter in Dominicis per cestatem, si officium (ex )secutus sit Missce vel cum Oratio dicatur in statione ante Crucem, Sacerdos cum prædictis ad Processionem vestitus preces cum Orationibus sequentibus easdem dicet more solito; et post reversionen in Chorum, dun hora tertia et sexta cantata fuerit, Pontifex induet se pro Missa. Si vero Episcopus exsecutor officii non fuerit, tunc in habitu clericali cum chirothecis tamen et baculo clericos ut supra aspergat ; sed in Processione cum Capa serica cum Mitra et Baculo semper in fine procedat: et prædictus Sacerdos hebdomadarius super omnia exsequatur quoe ad Processionem pertinent loco et habitu consueto.

DOMINICA SECUNDA.
Processio ut supra in Dominica precedente.
In statione ante Crucem. Oratio.

Excita, Domine, corda nostra ad præparandas Unigeniti tui vias, ut per ejus adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. Qui tecum.

Ad introitum Chori memoria de Festo loci, ut supra.

DOMINICA TERTIA.

Ad Processionem ut supra in Dominica prima.
In statione ante Crucem. Oratio.

Aurem tuam, quæsumus, Domine, precibus nostris accommoda, et mentis nostræ tenebras gratia tuæ visitationis illustra. Per Christum.

Ad introitum Chori, ut supra.

DOMINICA QUARTA.

Fiat Processio ut supra.
In eundo ante Crucem. Responsorium.

Nascetur nobis parvulus et vocabitur Deus fortis ; ipse sedebit super thronum David patris sui et imperabit. Cujus potestas super humerum ejus. V. In ipso benedicentur omnes tribus terræ, omnes gentes servient ei.

Cujus potestas.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sacerdos dicat Versiculum :
Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ.
Oratio.

Excita, quæsumus, Domine, potentiam tuam et veni, et magna nobis virtute succurre, ut auxilium gratiæ tuæ quod nostra præpediunt peccata indulgentiam tuæ propitiationis acceleret. Qui vivis.

Si Vigilia Nativitatis Domini in Dominica contigerit, Processio Dominicalis fiat ut in Dominica quarta supra.

IN DIE NATIVITATIS. *
In exitu Chori. Responsorium.

Beata es, Maria, quæ Dominum portasti creatorem mundi. Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes virgo.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

* The Sarum rule for the Nativity and Double Feasts given in the Processionals is here added :

In die Nativitatis, quacunque die contigerit, dum hora prima ad Msissam canitur, sex pueri ad ministrandum vestiti Capis sericis (sic) in Chorum deferant, quibus ceteri clerici ad Processionem et ad Missam, donec cantatur Agnus Dei et Pax Domini per totum Chorum data fuerit induantur, præter Sacerdotem et Ministros. Quod totiens fiat, quotiens in Festis Duplici Dominica videlicet vel aliis Festis Processio fiat causa festivitatis.

Dicta hora sexta eat Processio per medium Chori per ostium occidentale circueundo Chorum, ut in omnibus aliis Festis Duplicibus per annum, quo ingredietur per Ecclesiam, et sic eat Processio circa claustrum hoc ordine.

Præcedat minister virgam manu gestans, locum faciens Processioni; deinde aqua benedicta ; deinde tres cruces a tribus Acolythis Albis et Tunicis deferentibus ; deinde ceroferarii duo Albis cum Amictibus induti tantum ; deinde duo Thuribularii in simili habitu ; deinde Subdiaconus ; tunc Diaconus, Dalmatica et Tunica indutus Textus singulos deferat. Post Diaconum eat Sacerdos in Alba cum Capa serica, Choro interim sequente in Capis sericis, ita ut singuli suo quoque loco ordinentur. In primis pueri ; deinde clerici de secunda forma; post illos qui sunt superioris gradus juxta praedictum ordinem, scilicet ut excellentiores subsequantur. Quod in omnibus Duplicibus Festis observetur, in quibus fit Processio. Ita tamen quod in Festis minoribus Duplicibus non habentur nisi duce cruces tantum. Prceterea in die Ascensionis Domini et in Festo Corporis Christi precedentibus vexillis per ordinem et capsula reliquiarum, quce a duobus clericis de secunda forma in Capis sericis deferatur, inter Subdiaconum et Thuribularium.

Descendit de cælis missus, et cetera.

Tres Clerici de superiori gradu in medio Processionis in Capis sericis simul cantent in eundo Prosam sequentem hoc modo:

Prosa. Felix Maria, mundi regina, te collaudant universa cælorum agmina, stellæ, mirandaque structura.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Chorus respondeat Versum sequentem hoc modo :
Tanquam sponsus, et cetera.
Clerici cantent hanc Prosam sequentem in hunc modum sequentem :

Prosa. Familiam custodi, Christe, tuam, qui natus alma de Maria redemisti morte tua, ut cognoscat te conditorem.

Chorus prosequatur : Gloria Patri.

Clerici aliam Prosąm : Te laudant, alme rex, tellus, pontus, cæli, sidera.

Quce scilicet Prosa in ipsa statione ante Crucem ab ipsis finiatur; et
post unumquemque Versum respondeat Chorus cantum Prosce super tres
vocales A E O, quod in omnibus observetur.
V. Qui primus ad vota tuæ majestatis condens omnia. A.
V. Hodie natum ante sæcula. A.
V. Filium per virginis viscera. A.
V. Nasci mundo. A.
V. Voluisti. A.
V. Tua clementia. A.
V. Ut pelleres orbis crimina veniens lux aurea.

Chorus respondeat eo modo ut sequitur sic:
Fabricæ mundi.
In introitu Chori hæc sequens Antiphona, cantore incipiente :

Hodie Christus natus est; hodie Salvator mundi apparuit. Hodie in terra canunt angeli, lætantur archangeli: Hodie exsulteut justi dicentes, Gloria in excelsis Deo. Alleluya.

Si hæc Antiphora non sufficiat ad introitum Chori, tunc repetatur in prædicta Antiphona: Hodie in terra canunt angeli. V. Benedictus qui venit in nomine Domini.

Resp. Deus Dominus illuxit nobis.
Oratio.

Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut nos unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet. Per eundem.

Modus et ordo Processionis hujus diei locum habent in omni Duplici Festo per totum annum, quod ex sollemnitate sua Processionem habet, excepto quod in aliis Festis non dicatur Prosa, et excepta Purificatione. Si Episcopus præsens fuerit exsequatur officium ; in Processione omnes Diaconi et Sabdiaconi in simili habitrı incedant.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ter - ra.

De te, ma-tercas - ta, pro - ces - sit, Ma - ri · a.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

1. (sacerdotalis). Tanquam sponsus Dominus procedens de thalamo suo.

Oratio.

Deus, qui salutis æternæ beatæ Mariæ virginitate fecunda humano generi præmia præstitisti; tribue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitæ suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.

Chorus. Amen.
In eundo ante Crucem. Responsorium.

Descendit de cælis missus ab arce patris, introivit per aurem virginis in regionem nostram indutus stola purpurea. Et exivit per auream portam lux et decus universae fabricæ mundi. 1. Tanquam sponsus Dominus procedens de thalamo suo.

Et exivit.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Et exivit.
Dicatur alternatim a Choro Prosa :

Fac- tu - ra do - mi-nans po- tes - ta - te at- que prin-ci-pans,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »