Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cre - a - ver - at ad vi-tam, Frau-de hos- tis

In-cur - ris - se

KABIAK Mor-tis dis - cri - mi - na, Dic - ta - vit con- sil - i-um

ad - mi.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Oratio.

Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitatis liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet. Qui tecum.

Redeat processio in Chorum cum Responsorio.

Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, Plenum gratiæ et veritatis. V. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Plenum gratiæ.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Plenum gratiæ.
A Choro dicatur alternatim ista Prosa :

BAHAP

Quem

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

1. (sacerdotalis). Benedictus, qui venit in nomine Domini.

Oratio.

Da nobis, quæsumus, Domine Deus noster, ut qui nativitatem Domini nostri Jesu Christi nos frequentare gaudemus, dignis conversationibus ad ejus mereamur pertingere consortium. Per eundem.

Si dies sancti Stephani vel sancti Johannis vel sanctorum Innocentium vel sancti Thomae martyris, fiat Processio ut in die Nativitatis Domini, si in Dominica evenerit, aliter non.

DOMINICA INFRA.

Ad Processionem in exitu Chori. Responsorium. Beata.
V. Ave Maria gratia plena, Dominus tecum.

Genuisti.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

Genuisti.
V. (sacerdotalis). Tanquams ponsus Dominus procedens de thalamo suo.

Oratio.

Deus, qui salutis æternæ beatæ Mariæ virginitate fecunda humano generi præmia præstitisti; tribue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitæ suscipere Dominum nostrum, et cetera, ut in die Nativitate Domini, sed sine Prosis.

IN FESTO CIRCUMCISIONIS Cum Responsorio, Versus et Oratione, ut die Nativitatis Domini si Dominica sit, aliter non fiat Processio.

ationibus. Responsorius visus est, omplacui, ipsu

IN DIE EPIPHANIE Quocunque die evenerit, semper fiat Processio cum Responsoriis, Prosis, Versiculis et Orationibus, ut in die Nativitatis Domini.

Ad ingressum Chori. Responsorium.

In columbæ specie Spiritus Sanctus visus est, Paterna vox audita est, Hic est Filius meus dilectus, In quo mihi bene complacui, Ipsum audite. V. Cæli aperti sunt super eum, et vox Patris audita est.

Hic est Filius.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

In quo mihi.
V. (sacerdotalis). Reges Tharsis et insulæ munera offerent.

Oratio.

Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti; concede propitius, ut qui jam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuæ celsitudinis perducamur. Per eundem Christum Dominum.

IN FESTO TRANSLATIONIS SANCTI WILLELMI.
Si ante octavum diem evenerit.
In excitu Chori.

Resp. Beata es, Maria. Cum Prosa Beata es virgo. 1. (sacerdotalis). Tanquam sponsus.

Oratio. Deus qui salutis.
In eundo ante Crucem.

Resp. Descendit, cum Gloria Patri, ut supra in die Nativitatis Domini, et cum Prosa Versiculus Verbum caro.

Oratio. Concede, et cetera ut supra.
Ad introitum Chori.
Resp. In columbæ, cum Versu et Versiculo et Oratione de Episcopo.

Si vero Festum sancti Willelmi in Octavis Epiphanice evenerit, Processio fiat sicut in Dominica post Octavas Epiphaniæ ordinata est.

DOMINICA POST OCTAVAS EPIPHANIÆ, ET CETERIS DOMINICIS DIEBUS

USQUE AD PURIFICATIONEM BEATE MARIÆ. In Processione ante Missam fiat Processio ut supra in die Nativitatis Domini, exceptis Prosis quce non dicantur nisi in Festis Duplicibus.

In exitu Chori.

Resp. Beata es, Maria.
V. Ave Maria, ut in Dominica infra Octavas Nativitatis Domini.

In Duplicibus Festis in Dominica contingentibus dicatur Prosa : Beata es virgo. V. Post partum.

Oratio. Deus qui salutis. Per Christum Dominum.
Ante Crucem.

Resp. Descendit cum Gloria Patri.
V. Verbum caro.

Oratio. Concede, quæsumus.

In eundo in Chorum. Resp. Verbum caro.
V. Benedictus qui venit.

Oratio. Vota, quæsumus, ut supra scribitur.
Ad introitum de Festo loci cum Antiphona et Versiculo et Oratione.

Iste ordo Processionis servetur omnibus diebus Dominicis, de quocunque fit servitium usque ad Purificationem nisi Septuagesima anteveniat. Notandum vero quod post Purificationem dicantur isto Antiphonce in exitui Chori singulis diebus Dominicis, de quocunque fit servitium usque ad diem Palmarum ad Processionen. Dicantur alternatim Antiphona Anima mea, vel Antiphona Tota pulchra, vel Antiphona Beata Dei genetrix, rel Antiphona Ave regina, vel Antiphona Ave Maria, vel Antiphona Post partum.

Oratio. Concede vel Famulorum.

In reditu Chori. Resp. Abscondi tanquam aurum peccata mea, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. V. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum coram me est, semper tibi soli peccavi. Miserere mei, Deus.

Dicantur hæc Responsoria omnibus Dominicis a Festo Purificationis usque ad Septuagesimam, sive de Dominica sive de aliquo Festo Sanctorum. V. (sacerdotalis). Excelsus super omnes gentes.

Oratio.

Vota, quæsumus, Domine, supplicantis populi cælesti pietate prosequere, ut quæ agenda sunt videant, et ad implenda quæ viderint convalescant. Per Christum.

Ad introitum Chori dicatur Antiphona de Festo loci, rel Respon. sorium cum Versiculo et Oratione de eodem a Festo Purificationis usque ad Dominicam in Ramis Palmarum.

Dominica SECUNDA POST OCTAVAS EPIPHANIÆ. Omnia fiant, ut in prima Dominica cum ista Oratione.

Omnipotens sempiterne Deus, qui cælestia simul et terrena moderaris, supplicationes populi tui clementer exaudi, et pacem tuam nostris concede temporibus. Per Christum.

DOMINICA TERTIA. Preces* ante Crucem fiant ut supra notatur cum Oratione dominicali ante Crucem.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram propitius respice, atque ad protegendum nos dexteram tuæ majestatis extende. Per Christum.

DOMINICA QUARTA.
Processio fiat ut supra cum ista Oratione.

Deus, qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere; da nobis salutem mentis et corporis, ut ea quæ pro peccatis nostris patimur, te adjuvante, vincamus. Per Christum.

DOMINICA QUINTA. Oratio.

Familiam tuam, quæsumus, Domine, pro tua pietate custodi, ut quæ in sola spe gratiæ cælestis innititur, tua semper protectione muniatur. Per Christum.

DOMINICA IN SEPTUAGESIMA. Si ante Purificationem evenerit, ad Processionem dicitur Responsorium Beata es, ut supra. Versiculus, Post partum. Oratio, Deus qui salutis. Si vero post Purificationem evenerit, ad Processionem in exitu Chori una Antiphona de Domina, cum Versiculo et Oratione secundum ordinem.

In eundo ante Crucem dicitur Responsorium sequens :

Ecce carissimi, dies illa judicii magna et terribilis instat; prætereunt dies nostri, et velociter advenit præclarus adventus Domini: jam crebro sono vos hortatur et dicit, Priusquam ostium Paradisi claudatur, unusquisque vestrum cito properet, ut introiens in æternum cum Donino regnet; properate vosmet ipsos, Ut videatis immortalem sponsum et possideatis regnum cælorum. V. Ecce mater nostra Hierusalem cum magno affectu clamat ad vos et dicit, Venite filii mei dilectissimi, venite ad me. Ut videatis. V. (sacerdotalis). Fiat misericordia tua, Domine, super nos.

• For these Treces sec supra, p. 123.

K

« ZurückWeiter »