Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oratio.

Preces populi tui, quæsumus, Domine, clementer exaudi, ut qui juste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. Per Christum Dominum.

Ad introitum Chori Antiphona de Festo loci cum Versiculo et Oratione de eoden.

DOMINICA IN SEXAGESIMA. In eundo a Choro dicitur de Domina secundum ordinem cum Versiculo et Oratione de eadem. · In eundo ad Crucem dicitur Responsorium:

Benedicens ergo Deus Noe ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. V. Hoc erit signum foederis inter me et terram ; Arcum meum ponam in nubibus cæli. Ad imaginem.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

Ad imaginem.
V. (sacerdotalis). Fiat misericordia tua, Domine, super nos.

Oratio.

Deus, qui nos conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus ; concede propitius ut contra omnia adversa doctoris gentium protectione muniamur. Per Christum Dominum.

Ad introitum Chori memoria de Festo loci cum Versiculo et Oratione de codem.

DOMINICA IN QUINQUAGESIMA. In exitu Chori Antiphona de Domina secundum ordinem cum Versiculo et Oratione de eadem.

In eundo ante Crucem Responsorium :

Revertenti Abraham a cæde quattuor regum occurrit rex Salem Melchizedech, offerens panem et vinum. Erat enim Dei sacerdos et benedixit illi. V. Benedictus Abraham Deo altissimo, qui creavit cælum et terram. Erat enim Dei Sacerdos. V. (sacerdotalis). Fiat misericordia tua, Domine, soper nos.

Oratio.

Preces nostras, quæsumus, Domine, clementer exaudi, atque a peccatorum nostrorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. Per Christum Dominum.

Ad introitum Chori memoria de Sancto loci cum Versiculo et Oratione de eodem.

DOMINICA PRIMA QUADRAGESIME, ET CETERIS DOMINICIS USQUE AD

DOMINICAM PALMARUM. In exitu Chori Antiphona de Domina cum Versiculo et Oratione de eadem.

In eundo ante Crucem Responsorium :

In die quando venerit Dominus ad judicium in majestate judicare sæculum, astabunt ante illum omnia agmina virtutum cælestium, sanctorum chori patriarcharum et prophetarum, gloria apostolorum, numerus martyrum, confessorum atque virginum ; ibi assistent omnes populi ante totam majestatem Domini nimium perterriti ; dies illa, dies iræ, dies tribulationis, dies miseriæ et vindictæ, dies tubæ et clangoris, dies nubis et caliginis, dies illa nimium erit ipsis amara. O quam felices erunt illi qui vocem Domini meruerint audire : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis præparatum est ab origine mundi. 1. (sacerdotalis). Fiat misericordia tua, Domine, super nos.

Oratio.

Deus, qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas; præsta familiæ tuæ, ut quod a te obtinere abstinendo nititur, hoc bonis operibus exsequatur. Per Christum Dominum.

Ad ingressum Chori fiat memoria de Sancto loci cum Versiculo et Oratione de eodem, ut supra notatur.

Sic fiant Processiones omnibus diebus Dominicis usque in diem Palmarum cum Collecta ad Dominicam pertinente.

[ocr errors]

DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIME.
Ad Processionem fiat ut supra in prima Dominica. Antiphona de
Domina secundum ordinem cum Versiculo et Oratione de eadem.

In eundo ante Crucem. In die quando, et cetera ut supra.
Oratio.

Deus, qui conspicis omni nos virtute destitui ; interius exteriusque custodi, ut ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in mente. Per Christum Dominum.

DOMINICA Tertia QUADRAGESIV.E.
Ut supra.
Oratio.

Quæsumus, onnipotens Deus, vota humilium respice, atque ad defensionem nostram dexteram tuæ majestates extende. Per Christum Dominum nostrum.

DOMINICA QUARTA QUADRAGESIMÆ.
Ut supra.
Oratio.

Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui ex merito nostræ actionis affligimur, tuæ gratiæ consolatione respiremus. Per Christum Dominum.

DOMINICA IN PASSIONE.
Ut supra.
Oratio.

Quæsumus, omnipotens Deus, familiam tuam propitius respice, ut te largiente regatur in corpore, et te servante custodiatur in mente. Per Christum Dominum.

DOMINICA IN RAMIS PALMARUM.

Post aspersionem aquce benedictæ, dum distribuuntur palme, cantentur sequentes Antiphonæ :

Antiphona.

Pueri Hebræorum tollentes ramos olivarum obviaverunt Domino clamantes et dicentes ; Osanna in excelsis.

Antiphona.

Pueri Hebræorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes; Osanna filio David : Benedictus qui venit in nomine Domini.

Antiphona.

Osanna filio David : Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel : Osanna in excelsis. V. (sacerdotalis). Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Dominum nostrum Jesum Christum die azymorum super pullum asinæ sedere voluisti ac pueros Hebræorum vestimenta vel ramos olivarum in viam sternere et in landem ipsius Osanna filio David decantare docuisti ; da, quæsumus, ut innocentium et laudem in templo clamantium et eorum merita in cælestibus consequi mereamur. Per Christum Dominum.

Deinde procedat Processio cantando hanc Antiphonam :

Ante sex dies sollemnitatis Paschæ, quando venit Dominus in civi. tatem Hierusalem, occurrerunt ei pueri, et in manibus portabant ramos palmarum, et clamabant voce magna dicentes: Osanna in excelsis : Benedictus, qui venisti in multitudine misericordiæ : Osanna in excelsis.

Antiphona.

Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum diceutes : Ubi vis paremus tibi comedere pascha. At Jesus dixit eis : Ite in civitatem ad quendam, et dicite ei : Magister dicit, Tempus meum prope est, apud te facio pascha cum discipulis meis. Et fecerunt discipuli, sicut præceperat eis Dominus et paraverunt pascha.

Antiphona.

Dominus Jesus ante sex dies paschæ venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus, Quem suscitavit Jesus. V. Convenerunt autem ibi multi Judæorum, ut Lazarum viderent. Quem suscitavit Jesus.

Resp. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent, Propter quem multi veniebant et credebant in Jesum. V. Testimonium ergo perhibebat turba quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. Propter quem multi.

Resp. Cum audisset turba quia venit Jesus Hierosolymam, Cam ramis palmarum processerunt ei obviam; Et cum appropinquasset ad descensum montis Oliveti, omnes turbæ gaudentes et Deum magna voce collaudantes. Cum ramis.

Deinde Diaconus accepta benedictione legat Evangelium :
Secundum Matthæum (ci. 1-9).
In illo tempore, Cum appropinquasset usque ad in nomine Domini.

Finito Evangelio Diaconus deferat librum exsecutori officii ad osculundum. Dum autem hæc fiunt, Corpus Domini ab alio Sacerdote vestito Alba et Capa serica cum cuppa argentea per orientalem partem Ecclesia, cum pallio desuper portato a duobus Diaconibus et duobus acolythis, præcedentibus duobus clericis cun torcheis usque stationem prædictam (deferatur).

Deinde benedicat Sacerdos genuflectenulo tribus vicibus Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorein. Poslea Chorus similiter faciat et prosequatur sic. Tunc recedat Sacerdos cum Corpore in Ecclesiam per eandem viam qua venit.

Deinde procedat Processio cantando circa Ecclesiam :

Cum appropinquaret Dominus Hierosolymam, misit duos ex discipulis suis dicens: Ite in castellum quod est contra vos, et invenietis pullum asinæ alligatum super quem nullus liominum sedit, solvite et adducite mihi. Si quis vos interrogaverit, dicite, Opus domini est Solventes adduxerunt ad Jesum, et imposuerunt illi vestimenta, et sedit. super eum, et alii prosternebant vestimenta sua in via, alii ramos do arboribus externebant, et qui sequebantur clamabant: Osanna, Bene

dictus qui venit in nomine Domini : Benedictum regnum patris nostri David : Osanna in excelsis. Miserere nobis, fli David.

Ante ostium occidentale stet Processio, et cantetur Responsorium :

Collegerunt pontifices et Pharisæi concilium et dicebant : Quid faciemus, quia hic homo multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem.

Tres Sacerdotes versis vultibus ad populum ante ostium Ecclesiæ cantent istum Versam :

Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes. Si dimittimus.

Finito Responsorio post Versum super ostium Ecclesiæ cantetur :

32

Glo - ri - a, laus et hon - or ti - bi sit rex Chris-te re

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »