Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

benedicta circa fontes est aspergenda, sed non aqua fontium, utrum chris-
mate fuerit sanctificata vel non. Quoniam in decretis originalibus
sanctorum Patrum Clementis et Paschasii Paparum invenitur quod aqua
fontium non est aqua aspersionis, sed baptismatis et purgationis. Unde
caveat unusquisque Sacerdos, ne illa aqua tangat nisi quos baptizat; quia
non opus est ut baptizati iterum baptizentur. Cesset ergo stulta præsump-
tionis aspersio tam in Vigilia Paschae et Pentecostes, quam in omnibus
ceteris diebus ; quia per Ecclesiam Romanam cunctis Christianis sub
poena excommunicationis majoris est inhibita.
Hic incipit Litania in benedictione fontium.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Christe audi nos.
Pater de cælis, Deus : miserere nobis.
Filius, redemptor mundi, Deus : miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus : miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus : miserere nobis.
Sancta Maria : ora pro nobis.
Sancta Dei genetrix : ora.
Sancta virgo virginum: ora.
Sancte Michael : ora.
Sancte Gabriel : ora.
Sancte Raphael: ora.
Omnes sancti Angeli et Archangeli : orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum Ordines : orate pro nobis.
Sancte Johannes Baptista : ora.
Omnes sancti Patriarchæ atque Prophetæ : orate.
Sancte Petre, ii. : ora.
Sancte Paule : ora.
Sancte Andrea : ora.
Sancte Jacobe : ora.
Sancte Johannes : ora.
Sancte Thoma: ora.
Sancte Jacobe : ora.
Sancte Philippe : ora.
Sancte Bartholomæe : ora.
Sancte Matthæe : ora.
Sancte Simon : ora.
Sancte Juda : ora.
Sancte Matthia : ora.
Sancto Barnaba : ora.
Sancte Marce : ora.
Sancte Luca : ora.

Sancte Martialis : ora.
Sancte Timothee : ora.
Omnes sancti Apostoli et Evangelista : orate.
Omnes sancti Discipuli Domini: orate.
Omnes sancti Innocentes : orate.
Sancte Stephane : ora.
Sancte Line : ora.
Sancte Clete: ore.
Sancte Clemens: ora.
Sancte Corneli : ora.
Sancte Cypriane : ora.
Sancte Sixte : ora.
Sancte Thoma: ora.
Sancte Laurenti : ora.
Sancte Vincenti : ora.
Sancte Chrysogone : ora.
Sancti Johannes et Paule : orate.
Sancti Cosma et Damiane : orate.
Sancti Marcelline et Petre: orate.
Sancte Ignati : ora.
Sancte Alexander : ora.
Sancte Albane : ora.
Sancte Edmunde : ora.
Sancte Oswalde: ora.
Omnes sancti Martyres, orate.
Sancte Silvester : ora.
Sancte Gregori : ora.
Sancte Leo: ora.
Sancte Martine : ora.
Sancte Augustine : ora.
Sancte Nicolae : ora.
Sancte Hilari : ora.
Sancte Ambrosi : ora.
Sancte Johannes : ora.
Sancte Wilfride : ora.
Sancte Cuthberte: ora.
Sancte Benedicte: ora.
Sancte Hieronime : ora.
Sancte Leonarde : ora.
Sancte Maure : ora.
Sancte Egidi : ora.

[Sancte Judoce : ora.]* Sancte Antoni : ora. Sancte Hilarion : ora. Omnes sancti Confessores : orate. Omnes sancti Monachi et Heremitæ : orate. Sancta Magdalena : ora. Sancta Maria Ægyptiaca : ora. Sancta Felicitas : ora. Sancta Perpetua : ora. Sancta Agatha : ora. Sancta Lucia : ora. Sancta Agnes : ora. Sancta Cecilia : ora. Sancta Anastasia : ora. Sancta Petronella : ora. Sancta Katharina : ora. Sancta Margareta : ora. Sancta Christina : ora. Sancta Juliana : ora. Sancta Scholastica : ora. Sancta Everildis: ora. Omnes sanctæ Virgines : orate. Omnes Sancti : orate. Propitius esto : parce nobis, Domine. Ab omni malo : libera nos, Domine. Ab insidiis diaboli : libera. A carnalibus desideriis : libera. Ab omnibus immunditiis mentis et corporis : libera. A subita et æterna morte : libera. Per mysterium sanctze Incarnationis tuæ : libert. Per Crucem et Passionem tuam : libera. Per sanctam Resurrectionem tuam : libera. Per admirabilem Ascensionem tuam : libera. Per gratiam Sancti Spiritus Paracliti : libera. In die judicii : libera. Peccatores : te rogamus audi nos. Ut pacem et concordiam nobis dones : te rogamus. Ut sanctam Ecclesiam tuam regere ac defensare digneris :

te rogamus. Ut domnum Apostolicum et omnes gradus Ecclesiæ in sancta religione conservare digneris : te rogamus.

• York MS.

Ut cunctum populum Christianum, pretioso sanguine tuo

redemptum, conservare digneris : te rogamus.
Ut in Christo renatis remissionem omnium peccatorum

donare digneris : te rogamus.
Ut nos hodie sine peccato custodias : te rogamus.
Ut nos exaudire digneris : te rogamus.
Fili Dei : te rogamus audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : miserere nobis.
Christe audi nos.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Finita Litania stet Sacerdos versus ad orientem, dum benedicit fontem * hoc modo* dicens :

Dominus vobiscum. Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, adesto magnæ pietatis tuæ mysteriis ; adesto sacramentis ; et ad creandos novos populos quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte; ut quod humilitatis nostræ gerendum es ministerio, tuæ virtutis impleatur effectu. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum.

Dominus vobiscum.
Sursum corda.
Gratias agamus Domino Deo nostro.

Vere dignum et justum est æquum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus : Qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum, et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni, tu tamen gratiæ tuæ dona non deserens, etiam ad nostras preces aures tuæ pietatis inclinas : Deus, cujus Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet : Deus, qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius ejusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus : Respice, Domine, in faciem Ecclesiæ tuæ, et multiplica in ea regenerationes tuas, qui gratiæ tuæ affluens impetu lætificas civitatem tuam, fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innovandis, ut tuæ majestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto: Ilic dividatur aqua cum manu in modum crucis. Qui hanc aquam regener

[ocr errors]

andis hominibus præparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ; ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renata creaturam progenies cælestis emergat; et quos aut sexus in corpore aut ætas discernit in tempore, omnes in unam pariat gratia mater infantiam. Procul ergo hinc, jubente te, Domine, omnis spiritus immundus abscedat : procul tota nequitia diabolicæ fraudis absistat. Nihil hic loci babeat contrariæ virtutis admixtio ; non insidiando circumvolet, non latendo surrepat; non inficiendo corrumpat. Sit hæc sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu, et totius Dequitiæ purgata discessu. . Sit fons / vivus, aqua fregenerans, unda

purificans, ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi, operante in eis Spiritu Sancto, perfectæ purgationis indulgentiam consequantur. Hic signet aquam manu signo crucis. Unde bene dico te, creatura aquæ, per Deum vivum, per Deum ; verum, per Deum / sanctum, per Deum qui te in principio verbo separavit ab arida ; cujus Spiritus super te ferebatur; qui te de Paradiso manare jussit, et in quattuor fluminibus totam terram rigare præcepit. Hic Sacerdos ejiciat aquam manu sua de fonte in quattuor partibus dicendo : Qui te in deserto amaram suavitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedicolte per Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui te in Cana Galilææ signo admirabili sua potentia convertit in vinum: qui pedibus super te ambulavit, et a Johanne in Jordane in te baptizatus est : qui te una cum sanguine de latere suo produxit, et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te dicens : Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patrisfet Filii Jet Spiritus Sancti. Hic mutet vocem suam quasi legendo, dicens: Hæc nobis præcepta servantibus, tu, Deus omnipotens, clemens, adesto, tu benignus aspira. Hic aspiret in aquam ter in modum trianguli.* Tu has simplices aquas ore tuo benedicito, ut præter naturalem emundationem quam lavandis possint adhibere corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces. llic cereus liquescat in aquam in modum crucis, et ponatur postea in aquam in modum crucis. Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus tui, totamque hujus aquæ substantiam regenerandi fecundet effectu. Hic omnium peccatorum maculæ deleantur : hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur, ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in veræ innocentiæ novam infantiam renascatur. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

• 185._" in modum kujus figure V."

« ZurückWeiter »