Oratio. Deus, qui animæ famuli tui Gregorii æternæ beatitudinis præmia contulisti; concede propitius, ut qui peccatorum nostrorum pondere pre. mimur, ejus apud te precibus sublevemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum. De sancto Nicolao. Antiphona. Beatus Nicolaus adhuc puerulus multo jejunio macerabat corpus. V. (sacerdotalis). Ora pro nobis, beate Nicolae. Oratio. Deus, qui beatum Nicolaum pontificem tuum innumeris decorasti miraculis; tribue, nobis, quæsumus, ut ejus meritis et precibus a gehennæ incendiis liberemur. Per eundem Dominum. Antiphona. Salvator mundi, salva nos omnes: sancta Dei genetrix virgo semper Maria, ora pro nobis; precibus quoque sanctorum apostolorum martyrum et confessorum atque sanctarum virginum suppliciter petimus, ut a malis omnibus eruamur, bonisque omnibus nunc et semper perfrui mereamur. V. (sacerdotalis). Lætamini in Domino. IN DIE PARasceves. In die Parasceves expletis Orationibus post passionem, duo Presbyteri in Albis a dextera parte Altaris stolas suas coram eis in modum crucis habentes, nudis pedibus super tapeta ab Altari usque in Chorum expansa procedentes, et Crucem coopertam cum cervicali supposito bajulantes cantent Antiphonam: Popule me - us, quid fe ci ti bi aut in Deinde duo Diaconi in Albis, nudis pedibus, in medio ante ostium occidentale Chori respondeant genuflectendo: Postea duo Presbyteri ante Crucem aliquantulum progressi versus Chorum dicant: du xi te in terram satis opti- mam, pa - ra Diaconus ante ostium Chori dicat Agios, ut supra. Chorus respondeat Sanctus, ut supra. Deinde Presbyteri Choro proximantes dicant: ni-mis a - mara: ace - to nam -que si - tim me-am po Duo Diaconi Agios. Chorus respondeat Sanctus. Deinde Presbyteri stantes super gradum altiorem, discooperta cruce, dicant Antiphonam: Ecce lig - num Cru cis, in quo sa-lus mun- - di In the York Manual this word is noted as before. Dum dicat Chorus, Crux adoretur: primo Sacerdotes portantes adorent genuflectendo (et) osculentur; et sic [fiat a] populo : 'Be a ti im-ma-cu- la - ti in via: qui am- bu - lant * in lege Do - mi- ni.2 Chorus. Ecce lignum. V. (sacerdotalis). Beati qui scrutantur testimonia ejus: et toto corde exquirunt eum. Chorus. Ecce lignum. V. (sacerdotalis). Non enim qui operantur iniquitatem: in viis ejus ambulaverunt. Chorus. Ecce lignum. Hymnus. Tu-am cru-cem & dora-mus Domi- ne: et sanc-tam camus: ec - ce enim propter crucem ve nit gau nobis: il lu- mi- net vul-tum su-um Chorus. Tuam crucem. V. Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum. Chorus. Tuam crucem. V. Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes. Chorus. Tuam crucem. V. Lætentur et exultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate et gentes in terra dirigis. Chorus. Tuam crucem. V. Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. Chorus. Tuam crucem. V. Benedicat nos Deus, Deus noster: benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ. |