Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Finita benedictione fontium, mittat Sacerdos oleum sanctum in aquam crucem faciens de ipso oleo cum ipsa bilione quo est in vase olei, sic dicendo : Conjunctio olei unctionis et aquæ baptismatis. In nomine + Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amem.

Deinde mittat Sacerdos chrisma in fontem, crucem faciendo de ipso chrismate cum ipsa billione quae est in vase chrismatis, sic dicendo : Fecundetur et sanctificetur fons iste salutifero chrisnate. In nomine + Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Tertia vice sumat Sacerdos simul oleum et chrisma, et faciat signum crucis in aqua, sic dicendo : Conjunctio chrismatis sanctificationis et olei unctionis et aquæ baptismatis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Ritus BAPTIZANDI.

Notandum est quod in vigiliis Paschae et Pentecostes consecratis fontibus non infundetur oleum neque chrisma, nisi assint aliqui qui debeant baptizari.* Tunc portetur infans ad fontes ab his qui eum suscepturi sunt ad baptismum, ipsisque eundem puerum super fontes inter manus tenentibus, ponat Sacerdos manum dextram super eum et interrogato ejus nomine respondeant qui eum tenent: N. Iterum Sacerdos dicat: N., Abrenuntias Satanæ. Respondeant patrini et matrinæ : Abrenuntio. Iterum Sacerdos : N., Et omnibus operibus ejus. Patrini et matrinæ : Abrenuntio. Tertio dicat Sacerdos: N., Et omnibus pompis ejus. Patrini et matrinæ : Abrenuntio.

Postea ungat Sacerdos pectus in funtis et inter scapulas de oleo sancto, crucem faciens cum pollice suo, prius nominato puero, dicens: N., Ego linio te, super pectus, oleo salutis, inter scapulas, In Christo Jesu Domino nostro in vitam æternam. Amen.

Deinde interrogato nomine ejus, respondeant patrini: N. Iterum Sacerdos: N., Credis in Deum, Patrem omnipotenten, creatorem cæli et terræ. Respondeant patrini:t Credo. Iterum Sacerdos: X'., Credis et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrun, natum et passum. Responudeant patrini : Credo. Tertio interroget Sucerdos: N., Credis et in Spiritum Sanctum ; sinctam Ecclesiam Catholicam ; sanctorum communionem ; remissionem peccatorum ; carnis resurrectionem, et vitam æternam post mortem. Patrini: Credo. T'unc interroget Sacerdos nomen infantis, dicens : N., Quid petis. Patrini : Baptismum. Item interroget Sacerdos : N., Vis baptizari. Patrini: Volo.

[ocr errors]

* York and Bodley MSS.—Postca compatre rdl com matre tenente pucrum, Sacerdos interroget nomen pueri, et dicat : Abrenuntias Satanæ," et cetera.

+ York b1S. adds in each caso in this paragraph "el malrinæ."

Deinde accipiat Sacerdos infantem in manibus suis, et interrogato nomine infantis baptizet eum sub trina mersione tantum, Sanctam Trinitatem invocando, dicens: N., Et ego baptizo te in nomine Patris; secundo mergat, et Filii ; tertio mergat, et Spiritus Sancti. Amen.

Si dubitet Sacerdos de infante utrum vere fuerit baptizatus vel non, accipiat infantem in manibus et baptizet eum, sic dicens : Si baptizatus es, non te rebaptizo.* Si non baptizatus es, ego baptizo te: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen : ut supra dictum est, et suscipiatur puer a commatre, postea ab omnibus tangatur.

Deinde nominato puero, Sacerdos faciat signum crucis in vertice pueri de chrismate cum pollice, dicens : N., Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te liniat chrismate salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam æternam. Amen.

Postea induatur infans veste chrismali, Sacerdote interrogante nomen infantis, ita dicendo : N., Accipe vestem candidam et immaculatam, quam perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. Amen.

Deinde interroget Sacerdos nomen infantis, iterum dando ei candelam in manu sua dextra, et dicat: N., Accipe lampadem ardentem ; irreprehensibilem custodi baptismum tuum ; serva mandata ; ut cum venerit Dominum ad nuptias possis occurrere ei una cum sanctis suis in aula cælesti, ut habeas vitam æternam et vivas in sæcula sæculorum. Amen.

Si Episcopus adest statim confirmari eum oportet et postea communicari, si ætatis ejus est, dicendo sic : Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat corpus tuum et animam tuam in vitam æternam. Amen.

Si infans sit injungatur patri et matri tueri puerum vel tueri facere ab igne et aqua et omnibus aliis periculis usque ad ætatem septem annorum; et si ipsi non faciant patrini et matrince tenentur. Similiter compatri et commatri injungatur docere infantem Pater noster et Ave Maria et Credo in Deum, vel doceri fucere; quod chrismale deferatur ad Ecclesiam; similiter quod confirmetur, quando citius Episcopus advenerit circum partes per septem milliaria.

RITUS BAPTIZANDI IN NECESSITATE.

Ad baptizandum infirmumt in necessitate. Medelam tuam deprecor, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui subvenis in periculis, qui temperas flagella dum verberas. Te ergo, Domine, supplices depre

[ocr errors]

camur, ut hunc famulum tuum N. exuas ab ægritudine hac, ut non prævaleat inimicus usque ad animæ tentationem: et sicut in Job terminum pone, ne inimicus de anima ejus sine baptismi redemptione triumphet. Differ ab eo exitum mortis, et spatium vitæ extende; releva quem perducas ad gratiam baptismi tui. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum.

De sputo tangat nares et aures, dicens: [N.—MSS.] Effeta, quod est adaperire: In odorem suavitatis : Tu autem effugare, et cetera, ut supra.

Exorcismus aquce baptismatis. Exorcizo te, creatura aquæ, in nomine Dei Patris omnipotentis; in nomine Domini nostri, Jesu Christi, Filii Dei, et Spiritus Sancti : et si quod fantasma vel si qua virtus inimici iniqua vel incursio diaboli ades, eradicare et effugare ab hac creatura aquæ, ut fiat fons saliens in vitam æternam. In nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti. Amen.

Postea dicatur per ordinem : Abrenuntias, et cetera, ut supra.

In maxima necessitate quilibet* infantem baptizare potest : in aqua ter mergatur, vel semel, nominando puerum, ita dicens: N., Ego baptizo te : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Sacerdos parochialis debet suis parochianis frequenter proponere formam baptizandi parvulos in absentia presbyteri, si necesse fuerit, quae est hæc in lingua vulgari : N.,t I crysten the in the name of the Fader and of the Sonne and of the Holy Goste, aquam super parvulos spargendo interim vel ipsum in aquam mergendo ter vel saltem semel. Et quod quilibet homo sive clericus sive laicus et etiam pter pueri vel etiam mater ejus potest in extremce necessitatis articulo proprium filium baptizare, nisi fuerit aliquis alius I præsens qui hoc facere sciret et rellet.

Postea procedat ad altare Sacerdos et commatres cum infante, et ibi legatur Evangelium.

Secundum Marcum.

In illo tempore : Respondens unus de turba dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum. Qui ubicunque illum apprehenderit, allidit eum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit. Et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. Qui respondens

• MSS._"vel quælibet."

+ Sir John Lawson's MS. — “N., I cristen je in je naime of ye fadejr, and of je Bone, and of ye halj gajete. The other three MSS. hare the Anglo-Saxon th."

York MS.-"cel aliqua alia."

ait: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terra volutabatur spumans. Et interrogavit patrem ejus. Quantum temporis est, ex quo illi hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia; et frequenter eum in ignem et in aquam misit, ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans pater pueri cum lacrymis aiebat, Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute Spiritus, ego tibi præcipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Et clamans et multum discerpens eum, exiit ab eo. Et factus est sicut mortuus ; ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, * Hic dicat Sacerdos commatri, ut surgat cum puero,* et surrexit. Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum. Quare nos non potuimus ejicere illum ? Et dixit eis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

Secundum Johannem.

In principio erat Verbum : et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet ; et tenebræ eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux ; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est : et mundus eum non cognovit. In propria venit : et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus ; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate vivi, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiic et veritatis.

+ Notandum est quod quilibet Sacerdos parochalis debet parochianis suis formam baptizandi in aqua pura naturali et recenti et non in aliquo alio liquore frequenter in Dominicis diebus exponere ; ut si necessitas emergat,

"York M8.-" Ilic Sacerdos eleret infantem per manum dexteram."

† These rubrics are omitted in Sir Jola Lawsou's and the York MS. The Bodleian MS. is defective.

the Fadetranspositione fiore, verbi pr

sciant parvulos in forma Ecclesia baptizare proferendo formam verborum baptismi in lingua materna distincte et aperte et solum unica voce, nullo modo iterando verba illa rite semel prolata vel similia super eundem, sine aliqua additione, subtractione, interruptione, verbi pro verbo positione, mutatione corruptione seu transpositione sic dicendo: N., I crysten thee in the name of the Fader and of the Sonne and of the Holy Goste. Amen. Vel in lingua Latina sic: N., Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen : aquam super infantem spargendo, vel ipsum in aquam mergendo ter vel saltem semel. Et si puer fuerit baptizatus secundum illam formam caveat sibi unusquisque, ne iterum eundem baptizet. Sed si hujusmodi parvuli convalescant, deferantur ad Ecclesiam, et dicantur super eos exorcismi et catechismi cum unctionibus, et cum aliis supradictis, præter inversionem aquce et formam baptismi, quæ omnino sunt omittenda videlicet usque Quid petis; et ab hinc usque ad illum locum quo Sacerdos debeat parvulum chrismate linire. Et ideo si laicus baptizaverit puerum antequam deferatur ad Ecclesiam, interroget Sacerdos diligenter quid dixerit et quid fecerit. Et si invenerit laicum discrete et debito modo baptizasse et formam verborum baptismi ut supra in suo idiomate integre. protulisse, approbet factum et non rebaptizet eum.

Si vero dubitet rationabiliter Sacerdos utrum infans ad baptizandum sibi oblatus prius in forma debita fuerit baptizatus vel non, debet omnia perficere cum eo sicut cum alio quem constat sibi non esse baptizatum; præter quod verba sacramentalia essentialia proferre debeat sub conditione, hoc modo dicens : N., Si baptizatus es, non te baptizo : si non es baptizatus, ego baptizo te; In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen; sub aspersione vel immersione ut supra.

Et est observandum tam de baptismate quam de confirmatione, quod quandocunque dubitatur, sine dubitatione conferantur, quia non dicitur iteratum, quod nescitur fuisse collatum ; et ideo sub prædicta forma baptizentur infantes expositi de quorum baptismo probabiliter dubitatur, sire inveniantur cum sale vel sine sale.

Notandum est etiam quod si infans sit in periculo mortis, tunc primo introducatur ad fontem et firmiter* baptizetur incipiendo ad hunc locum, Quid petis : et si post baptismum vixerit, habeat totum residuum servitium supradictum. Hoc autem in quolibet sacramento observetur quocl quanulocunque periculum videtur imminere, semper incipiatur ad substaritiam illius sacramenti, et postea residuum compleatur ubi poterit.

Non licet aliquem baptizare in aula vel in camera vel in aliquo loco privato, seil duntaxat in Ecclesiis in quibus sunt fontes ad hoc specialiter 0

• Thic Sarun Janua!-" pog'ea.

« ZurückWeiter »