Versus. Ecce re- nas - cen - tis testatur gra- ti a mun - di, V. Altius ignivomum solem cæli orbita ducit, Chorus. Salve, festa dies. V. Jamque triumphanti post tristia tartara Christo Chorus. Salve, festa dies. V. Legibus inferni oppressis super astra meantem V. Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat, Chorus. Salve, festa dies. V. Nobilitas anni, mensium decus, alme dierum, Horarum splendor, scrupula cuncta patent. Chorus. Salve, festa dies. V. Christus salus rerum, bone conditor atque redemptor, Chorus. Salve, festa dies. V. Qui genus humanum cernens mersisse profundo, Ut hominem eriperes, es quoque factus homo. Chorus. Salve, festa dies. In statione ante crucem incipiatur Responsorium: Sedit angelus ad sepulcrum Domini, stola claritatis coopertus; videntes eum mulieres nimio terrore perterritæ astiterunt a longe; tunc locutus est angelus, et dixit eis. V. Nolite metuere, dico vobis ; quia ille quem quæritis mortuum, jam vivit, et vita hominum cum eo surrexit. Alleluya. Tres Sacerdotes in pulpito versis vultibus ad Processionem cantent : V. Crucifixum in carne laudate, Et sepultum propter vos glorificate, Resurgentemque de morte adorate. Nolite. V. (sacerdotalis). Surrexit Dominus de sepulchro. Oratio. Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur. Per Dominum. Ad introitum Chori. Responsorium. Christus resurrexit, ut in aurora Paschali. V. In resurrectione tua. Finita Oratione cum Benedicamus Domino, fiat Processio hoc ordine. Primo pueri aqua benedicta, deinde ceroferarii, et post eos cruciferarius ; et Antiphona assignetur per rectorem Chori alicui majorum ex illa parte, ubi Chorus non regitur principaliter sed secondarie, Alleluya, ut postea Deinde intonetur per rectorem illius partis, Laudate pueri notatur. * Sir John Lawson's MS. Manual, A.D. 1405 :— In die Pascha ad Processionem in Vesperis. Antiphona. Alleluya, assignetur per rectores Chori ex alia parte ubi Chorus non regitur alicui majori ex eadem parte. Antiphona. Alleluya. Laudate pueri Dominum laudate nomen Domini, et cetera, et prosequatur ex altera parte Chori post quemlibet versum Psalmi. Antiphona. Alleluya, alleluya, alleluya. Laudate pueri. Gloria Patri. Sicut erat. Alleluya, alleluya, alleluya. Post Antiphonam statim sequatur a duobus ceroferariis candelas portantibus, alleluya. Laudate usque ad Domini, non repetatur alleluya, sed statim sequatur a duobis pueris. V. Surrexit Dominus vere. Et apparuit Simoni, alleluya. Oratio. Deus qui multiplicas, et cetera. Tunc ordinetur Processio coram cruce, et assignetur Antiphona, M Dominum; et sequatur pars illa totum versum usque in finem. Finito vero versu, iteretur ab alia parte Chori, Alleluya, alleluya, alleluya. Et sic altera pars ut prius dicat; et singuli versus modulentur ab alia parte, qua incipiebatur Psalmus, et ab altera parte repetatur. Lau-da-te pu- e-ri Do-mi-num: lau-da-te no-men Do-mi-ni. Alle lu - ya, al- le - lu - ya, al - le - lu - ya. Sit nomen Domini benedictum: et nunc et usque in sæculum, alleluya. A solis ortu usque ad occasum: laudabile nomen Domini, alleluya. Excelsus super omnes gentes Dominus: et super cælos gloria ejus, alleluya. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat: humilia respicit in cælo et in terra, alleluya. Alleluya, per rectorem aliæ partis ubi Chorus regitur alicui majori ex illa parte. Antiphona. Alleluya, alleluya, alleluya. Psalmus. In exitu Israel de Egypto, domus Jacob de populo barbaro, et sic totus Psalmus percantetur. Quære Psalmum ut supra. Deinde percantetur Responsorium. Rex noster, et cetera. Ad Patris, et cetera. V. Omnia. Ad Patris. Deinde primum Versiculum. Surrexit Dominus de sepulchro: Qui pro nobis pependit in ligno. Alleluya. Oratio. Deus qui pro nobis, et cetera. Tunc progrediatur Processio ad altare beatæ Mariæ Virginis cum hac Antiphona: Alma redemptoris, et cetera. V. Post partum, et cetera. Dei genetrix, intercede pro nobis, Alleluya. Oratio. Gratiam tuam. In introitu Chori de omnibus Sanctis. Lux perpetua lucebit sanctis tuis, Domine, alleluya: et æternitas temporum, alleluya, alleluya, allcluya. V. Vox lætitiæ et exultationis in tabernaculis justorum, alleluya. Oratio. Præsta, et cetera. Suscitans a terra inopem : et de stercore erigens pauperem, alleluya. Ut collocet eum cum principibus: cum principibus populi sui, alleluya. Qui habitare fecit sterilem in domo: matrem filiorum lætantem, alleluya. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Deus, qui multiplicas ecclesiam tuam in sobole renascentium; fac eam gaudere propitius de suorum profectibus filiorum. Per Dominum nostrum. Redeundo a fontibus usque ad crucifixum Antiphona assignetur alicui majori ex illa parte, ubi Chorus principaliter regitur: unum repetatur alleluya post singulos versus. Psalmus (cxiii.) Alle lu ya. In ex-i- tu Is-ra-el de E-gyp-to: do-mus Ja-cob de pop- u- lo bar-ba- ro. Facta est Judæa sanctificatio ejus : et Israel potestates ejus, et cetera, usque ad finem Psalmi. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et sequatur Antiphona. Alleluya, al- le - lu - ya, In statione ante crucem. Responsorium. alleluya. Rex noster in cruce debellans mortis principem tulit fortior armato spolia; diluculo resurgens in gloriam, processit in mundum, reliquit sudarium in sepulcro : ad patris solium victor revexit tropæum, alleluya. Versus cantetur in medio Processionis: O mira Christi regis clementia, quis vidit talia? Latronis crucem tolerans, jubet cherubin gladium versantem crucis socio latroni Paradisum aperire. Ad Patris. 1. (sacerdotalis). Surrexit Dominus de sepulcro. Oratio. Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem; concede nobis famulis tuis, ut resurrectionis gloriam consequamur. Per. Ad introitum Chori Antiphona: Alma redemptoris mater, quæ pervia cæli Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore Sumens illud Ave, peccatorum miserere. Alleluya. V. (sacerdotalis). Post partum virgo inviolata permansisti. 1. Ave Maria. Oratio. Gratiam tuam quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Christum. De omnibus Sanctis Antiphona: Lux perpetua lucebit sanctis tuis, Domine, alleluya, et æternitas temporum. Alleluya, alleluya, alleluya. 1. (sacerdotalis). Vox lætitiæ et exultationis. Oratio. Præsta, quæsumus, omnipotens, Deus, ut supra in Resurrectione. |