Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Versus. SA

Mi - se - re • re, mi - se - re - re, mi - se - re - re, Do-mi-ne,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Sanc-ta Ma- ri- &, 0.... ra pro no · bis.

Chorus. Aufer a nobis, Domine.

Versus.

Sanc- te Mi - cha - el, o... ra pro no- bis.

Chorus. Aufer.
Et dicatur Litania per circuitum.
Ad introitum Chori Antiphona, et cetera ut supra.

IN DIE ASCENSIONIS DOMINI.
Ad Processionem in exitu Chori dicatur Responsorium :

Omnis pulchritudo Domini exaltata est super sidera : species ejus in nubibus cæli. Et nomen ejus in æternum permanet, alleluya. V. A summo cælo egressio ejus ; et occursus ejus usque ad summum ejus. Et nomen,

Sequatur Prosa.*
V. Salve, festa dies toto venerabilis ævo,
Qua Deus ad cælos scandit et astra tenet.

Chorus. Salve.
V. Qui paucis postquam surrexerat ipse diebus,
Pectora confirmans, discipulos solidat;

Chorus. Salve.
V. Atque potestatem laxandi crimina præstans,
Discipulos pariter posse ligare dedit.

Chorus. Salve.
V. Ite, meum nomen per totum gentibus orbem
Dicite credentibus notificare Deum.

Chorus. Salve.
. Et qui crediderit et quem baptismatis unda
Tinxerit in Christi nomine, salvus erit.

Chorus. Salve.
. Quem mittam vobis vos Spiritus ille docebit,
In linguis variis omnia posse loqui.

Chorus. Salve.
P. Post modicum veniet qui suggeret omnia vobis,
Et visurus eum vado parare locum.

Chorus. Salve.
V. Hoc cum dixisset, cunctis cernentibus illum,
Nubes suscepit, dum supra astra meat.

Chorus. Salve. Non relinquam vos orphanos, alleluya, vado et venio ad vos. Et gaudebit cor vestrum, alleluya, alleluya. 7. Nisi ego abiero Paraclitus non veniet : dum assumptus fuero, mittam vobis eum. Et gaudebit.

Gloria Patri et Filio et Spiritu Sancto. Alleluya.
Oratio non dicitur.

IN DIE PENTECOSTES.

In exitu Chori Responsorium :
Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cæperunt loqui, prout Spiritus

• Tho melody for the Prose is the same as that for Easter Day.

Sanctus dabat eloqui illis ; et convenit multitudo dicentium, alleluya.
V. Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei.

Gloria Patri et Filio et Spiritu Sancto. Alleluya.
Sequitur Prosa.*
V. Salve, festa dies toto venerabilis ævo,

Qua nova de cælo gratia fulsit humo.

...... ... . Chorus. Salve.
V. Spiritus ecce Deus +privato que quot ejus,
Ignis adest specie discipulis hodie.

... Chorus. Salve.
V. Mentibus humanis infudit opes deitatis, . .
A Patre procedens, mystica dóna ferens.

. . Chorus. Salve.
V. Non cessat variis Christi magnalia linguis,

Plebs benedicta loquens gentibus omnigenis.

............ Chorus. Salve.
V. Laus tibi, vitæ Pneuma sacrum fons, lux animarum,
Omnia vivificans semper et irradians.

Chorus. Salve.
V. Pax Deus omne bonum, dulcis concordia morum,
Reple corda tuo munere mellifluo.

Chorus. Salve.
1. Poscimus omnipotens, terram, mare, sidera replens,
Nos tibi purifica, protege, vivifica.

Chorus. Salve.
V. Intima, Domine, ad prægustatze Sophiæ,
Qua redolet cherubim prædictus ordo Dei.

Chorus. Salve.
V. Nostra pie tangat seraphin carbunculus ora,
Ut mens perpetuo flagret amore tuo.

Chorus. Salve.
Ad introitum dicitur hoc Responsorium :

Loquebantur variis linguis Apostoli, alleluya, magnalia Dei. Prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, alleluya. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cæperunt loqui. Prout.

Choru

[merged small][ocr errors]

IN DIE SANCTE TRINITATIS. *

Ad Processionem in exitu.
Responsorium. Stirps Jesse.

In eundo Responsorium. Benedicat nos cum Versiculo. Gloria Patri. Deinde fiat memoria de sancta Cruce.

. Ad introitum Chori Responsorium de Sancto loci. .. Iste ordo servetur in omnibus Festis principalibus in Dominica contingentibus usque ad Adventum Domini, ubi Processio non habetur propria, cum Responsorio de Trinitate secundum ordinem. In eundo ante crucem Antiphona de cruce secundum ordinem. In minoribus Festis Duplicibus in Dominicis contingentibus in exitu Chori dicitur istud Responsorium.

Felix namque es, sacra virgo Maria, et omni laude dignissima, Quia ex to ortus est sol justitiæ Christus Deus noster. V. Ora pro populo ; interveni pro clero ; intercede pro devoto femineo

* Sir John Lawson's MS. :

IN FESTO S. TRINITATIS.
Ad Processionem Antiphona : Stirps Jesse. Et super.
P. Virga Dei. Et super.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
V. Post partum virgo inviolata permansisti :

Dei genetrix, intercede pro nobis. . Oratio. .

Famulorum tuorum, quæsumus, Domine, delictis ignosce, ut qui tibi placere de actibus nostris non valemus, genetricis Filii Domini Dei nostri intercessione salvemur. Per eundem Christum.

Responsorium. Benedicat. Et metuant.
V. Deus.

In introitu Chori Responsorium : Benedictus.
V. Replebitur.
V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu :

Laudemus et superexaltemus eum in sæcula.
Oremus.

Omnipotens seni piterne Deus, qui dedisti nobis famulis tuis in confessione veræ fidei æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis adorare unitatem ; quæsumus, ut ejusdem fidei firmitate abi omnibus muniamur adversis. Per.

Istud Responsorium sequeris dicatur tertio loco die Animarum tantum: Memento, quæso, Domine, quod sicut lutum feceris me et in pulverem

sexu: sentiant omnes tuum levamen, quicunque celebrant tuam commemorationem. Quia.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Quia.

Sequitur Antiphona de cruce et Responsorium de Trinitate ut supra. Responsorium.

Stirps Jesse virgam produxit virgaque florem,

Et super hunc florem requiescit Spiritus almus.

V. Virga Dei genetrix virgo est, flos filius ejus. Et saper. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Requiescit Spiritus.

In eundo Responsorium. Benedicat nos cum Versiculo Gloria Patri, et cetera.

Memoria de cruce ut supra notatur.

De Trinitate primum Responsorium.

Benedicat nos Deus, Deus noster ; benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ. V. Deus misereatur nostri ; et benedicat nos Deus. Et metuant.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sequitur secundum Responsorium.

Benedictus Dominus Deus Israel, qui facis mirabilia solus. Et benedictum nomen majestatis ejus. In æternum. V. Replebitur majestate ejus omnis terra ; fiat, fiat. Et metuant.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et metuant.

reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti; pelle et carne vestisti me, ossibus et nerris com pegisti me. V. Convertere, Domine, convertere, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam. Nonne.

Hoc sequens Responsorium dicatur sexto loco die Animarum tantum :

Congregati sunt, Deus, ad devorandum me seductores mei, scripta tenentes mala quæ gessi. Ergo vociferantur dicentes, Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui liberet eum. Deus meus ne elongeas a me: Deus meus, in auxilium meum respice.

Deus meus in adjutorium meum intende. V. Delicta juventutis meæ ne memineris, Domine, et ne avertas faciem tuam a me, quoniam tribulor : velociter exaudi me, Domine. Deus meus.

Hoc sequens Responsorium dicatur octavo loco die Animarum tantum : Responsorium.

Absolve, Domine, animas eorum ab omni vinculo delictorum. Non eas tormentum mortis attingat: Non reorum catena constringat, sed miseratio tua in pacis ac lucis regione constituat. V. Et quæ illis sunt, Domine, dignæ cruciatibus culpæ, tu cas gratia lenitatis indulge. Nou reorum.

« ZurückWeiter »