Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tertium Responsorium.

Quis Deus magnus sicut Deus noster ? Tu es Deus, qui facis mirabilia. V. Notam fecisti in populis virtutem tuam ; redemisti in brachio tuo populum tuum. Tu es.

Gloria Patri et Filio et Spirituo Sancto. Tu es.
Quartum Responsorium.

Magnus Dominus, et magna virtus ejus, Et sapientiæ ejus non est numerus. V. Magnus Dominus et laudabilis valde ; et magnitudinis ejus non est finis. Et sapientiæ.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et sapientiæ.
Quintum Responsorium.

Gloria Patri genitæque proli et tibi, compar utriusque semper
Spiritus alme, Deus unus omni tempore sæcli.
V. Da gaudiorum præmia, da gratiarum munera, dissolve litis vincula,
astringe pacis foedera. Omni.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Omni.
Seactum Responsorium.

Honor, virtus et potestas et imperium sit Trinitati in Unitate, Unitati in Trinitate, In perenni sæculorum tempore. 1. Trinitate lux perennis unitati sit decus perpetim. In perenni.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. In perenni.
Septimum Responsorium.

Summæ Trinitati, simplici Deo, una Divinitas, æqualis gloria, coæterna majestas Patri prolique sanctoque Flamini, Qui totum subdit suis orbem legibus. V. Præstet nobis gratiam Deitas beata Patris ac Nati pariterque Spiritus almi. Qui totum.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Qui totum.
Octavum Responsorium.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio In sæcula sempiterna, O beata Trinitas. V. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum et laudabile et superexaltatum. In sæcula.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. In sæcula.
Nonum Responsorium.

Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu ; laudemus et
superexaltemus eum, In sæcula.
V. Benedictus es, Domine, in firmamento cæli et laudabilis et gloriosus.
In sæcula

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. In sæcula.

IN FESTO CORPORIS CHRISTI.

In exitu Chori Responsorium :

Homo quidam fecit cenam magnam, et misit servum suum hora cena dicere invitatis ut venirent, Quia parata sunt omnia. V. Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Quia parata.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Quia parata. V. (sacerdotalis). Panem de cælo præstitisti eis..

Oratio.

Deus, qui nobis sub sacramento mirabili passionis tuæ memoriam reliquisti; tribue, quæsumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuæ fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui. .. . Sequitur Prosa.*

V. Salve, festa dies toto venerabilis ævo,
Qua Deus ecclesiam dicat honore suam.

Chorus. Salve.
V. Ecce dies læta post tristia Tartara spreta,
Gratia succedit, perdita vita redit.

Chorus. Salve.
V. Hoc corpus Christi salvans de funere tristi,
Manna figuravit, littera prisca canit.

Chorus. Salve.
V. Hoc verbum Patris cæli formator et orbis,
Cum Patre cuncta creat et deitate beat.

Chorus. Salve.
V. Angelis est panis summa refectio sacris,
Sed sensu vanis nil valet iste panis. '.

Chorus. Salve.
V. Hoc corpus verum firmans primordia rerum,
Infera confregit atque redempta regit.

Chorus. Salve.
V. Laudem complacuit, carnem sine semine sumpsit,
Virginis et matris viscera sacra replet.

Chorus. Salve..

• The melody is the same as in the other similar Proscs.

. In cena residens corpus cum sanguine sumens,
Discipulos pavit, mystica dona dedit.

Chorus. Salve.
V. Intactæ matris natus sapientia Patris,
Constat in altari victima vera Dei.

Chorus. Salve.
V. In cruce regnavit, moriens mortem superavit,
Et mundi maculas sanguis et unda lavit.

Chorus. Salve.
V. Palmas extendit, vitam pro morte rependit,
Post triduum surgens corpus ad alta vehens.

Chorus. Salve.
V. Perpetuam requiem, tu fons et origo bonorum,
Hunc servando chorum da sine nocte diem.

Chorus. Salve.
Ad introitum Chori. Responsorium.

Unus panis et unum corpus multi sumus Omnes qui de uno pane et de uno calice participamus. V. Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus, qui habitare facis unanimes in domo. Omnes.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Omnes.

Ix DOMINICIS DIEBUS USQUE AD ADVENTUM DOMINI.

In exitu Chori. Antiphona.

Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est; quæsivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filiæ Hierusalem, nuntiate dilecto, quia amore langueo.

In tempore Paschali. Alleluya.
Antiphona.

Tota pulchra es, amica mea, ct macula non est in te; favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata ; jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, vineæ florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Surge, propera, amica mea, veni de Libano; veni, coronaberis.

In tempore Paschali. Alleluya.

Antiphona.

Beata Dei genitrix, Maria virgo perpetua, templum Domini, sacrarium Spiritus Sancti, sola sine exemplo placuisti Domino Jesu Christo; ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu.

In tempore Paschali. Alleluya.
Antiphona.

Ave regina cælorum ; ave Domina angelorum. Salve, radix sancta, ex qua mundo lux est orta ; gaude gloriosa, super omnes speciosa ; vale valde decora, et pro nobis semper Christum exora.

In tempore Paschali. Alleluya.
V. Ave Maria vel Post partum; alternatim dicantur.

Oratio.

Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere, et gloriosa beatæ Mariæ semper virginis intercessione a präsenti liberari tristitia et æterna perfrui lætitia. Per Dominum.

Famulorum tuorum, quæsumus, Domine, delictis ignosce, ut qui tibi placere de actibus nostris non valeamus, genetricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per eundem.

Et cum Antiphona de cruce secundum ordinem.
Antiphona.

O crux admirabilis, evacuatio vulneris, restitutio sanitatis, adoremus crucis signaculum, per quod salutis sumpsimus sacramentum.

Antiphona.

Tuam crucem adoramus, Domine; tuam gloriosam recolimus Pas. sionem ; miserere nobis, qui passus es pro nobis. . Antiphona.

Salvator mundi, salva nos ; qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos, auxiliare dobis, te deprecamur, Deus noster.

Et cetera ut supra nolantur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Versus. KTHEHHHHHHHH

Nunc di-mit-tis ser-vum tu-um, Do-mi-ne, se-cun-dum ver-bum

[ocr errors][merged small][merged small]

Ad processionem in exitu Chori. Antiphona.

Ave, gratia plena, Dei genetrix virgo, ex te enim ortus est sol justitiæ, illuminans quæ in tenebris sunt. Lætare tu, senior juste, suscipiens in ulnas liberatorem et resurrectionem.

Item alia Antiphona.

Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe regem Christum; amplectere Mariam, quæ est cælestis porta, ipsa enim portat regem gloriæ; novo lumine subsistit virgo adducens in manibus filium ante luciferum, quem accipiens Symeon in ulnas suas prædicavit populis Dominum Deum esse vitæ et mortis, et salvatorem mundi.

Sequitur Responsorium.

Gaude, gaude, gaude, Maria virgo, cunctas hæreses sola interemisti, quæ Gabrielis archangeli dictis credidisti. Dum virgo Deum et hominem genuisti, et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum scimus divinitus te esse affatum; uterum tuum de Spiritu Sancto credimus impregnatum ; erubescat Judæus infelix, qui dicit Christum ex Joseph semine esse natum. Dum · virgo.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Dum virgo.
Sequatur Prosan

Inviolata, integra et casta es, Maria, quæ es effecta fulgida cæli porta. O mater alma Christi carissima, suscipe laudum pia precamina ; nostra ut pura pectora sint et corpora quæ nunc flagitant devote, voxque et corda. Tu da per precata dulcisona nobis perpetua frui vita. O beata, O benigna, O beata, quæ sola inviolata permansisti.

Ad introitum Chori Responsorium.

Cum inducerent puerum Christum parentes ejus, accepit eum Symeon in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. 1. Accipiens Symeon puerum in manibus, gratias agens, exclamarit dicens : Nunc dimittis. V. ( sacerdotalis). Accipiens Simeon puerum in manibus.

« ZurückWeiter »