Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oratio.

Exaudi, quæsumus, Domine, plebem tuam, et quæ extrinsecus annua tribuis devotione venerari in terris, assequi gratiæ tuæ luce concede. Per Dominum nostrum.

IN ANNUNTIATIONE BEATE MARIÆ, VIRGINIS.

In exitu Responsorium.

Christi virgo dilectissima, virtutum operatrix, opem fer miseris; Subveni, Domina, clamantibus ad te jugiter. Quoniam peccatorum mole premimur, et non est qui adjuvet. Subveni.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Subveni.
Ad introitum dicitur Responsorium.

Quomodo fiet illud, respondit Maria, Quoniam virum non cognosco ?
Angelus ad hæc: Spiritus Sanctus superveniet in te, Et virtus Altissimi
obumbrabit tibi, alleluya.
V. Ideo quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius dei. Spiritus
Sanctus.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et virtus.
V. ( sacerdotalis). Ave, Maria gratia plena, Dominus tecum.

Oratio.

Deus, qui de beatæ Mariæ virginis utero Verbum tuum, angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti; præsta supplicibus tuis, ut qui vere eam Dei genetricem credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem.

· IN FESTO SANCTI WILLELMI. In excitu Chori. Antiphona.

O Willelme, pastor bone,
Cleri pater et patrone
Mundi, nobis in agone
Confer opem, et depone
Vitæ sordes, et coronæ

Cælestis da gaudia.
V. (sacerdotalis). Ora pro nobis, beate Willelme.

Oratio.

Deus, qui nos beati Willelmi confessoris tui atque pontificis meritis et intercessione lætificas ; concede propitius, ut qui ejus beneficia poscimus, dono tuæ gratiæ consequamur. Per Christum.

Ad introitum Chori, ut supra notatur.

IN FESTO NATIVITATIS SANCTI JOHANNIS BAPTISTE.
In exitu dicatur Stirps Jesse, et cetera.
In eundo dicatur Responsorium.

Inter natos mulierum non surrexit major Johanne Baptista, Qui
viam Domino præparavit in eremo.
V. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes. Qui viam.
V. (sacerdotalis). Fuit homo missus a Deo.

Oratio.

Deus, qui præsentem diem honorabilem nobis in beati Johannis nativitate fecisti; da populis tuis spiritualium gratiam gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis æternæ. Per Christum.

Ad introitum ut supra notatur.

IN FESTO APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. In exitu Chori Responsorium : Stirps Jesse, et cetera. In eundo Responsorium:

Cornelius centurio, vir religiosus ac timens Deum vidit manifeste angelum Dei dicentem sibi : Corneli, mitte et accersi Simonem qui cognominatur Petrus; hic dicet tibi, Quid te oporteat facere. V. Cum orasset Cornelius, nondum in Christo renatus, apparuit ei angelus dicens, Corneli. Quid te oporteat facere.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Quid te oporteat facere. Sequitur Responsorium :

Petre, amas me? Tu scis, Domine, quia amo te. Pasce oves meas. 1. Simon Johannis, diligis me plus his? Tu scis, Domine, quia amo te. Pasce.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto Pasce. 1. (sacerdotalis). Tu es Petrus, et super hanc petram.

Oratio.

Deus, qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti; da ecclesiæ tuæ eorum in omnibus sequi præceptum, per quos religionis sumpsit exordium. Per Christum.

Ad introitum Chori, ut supra notatur.

IN AD VINCULA SANCTI PETRI. In exitu Responsorium: Stirps Jesse, et cetera. In cundo Responsorium :

Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis; Et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

[ocr errors]

o dico bet quod petrus, et s

V. Tu es, inquit Petrus, Christus Filius Dei vivi. Respondens Dominus ait, Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam. Et quodcunque. V. (sacerdotalis). Tu es Petrus, et super hanc petram.

Oratio.

Deus, qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum illæsum abire fecisti; nostrorum, quæsumus, absolve vincula peccatorum, et omnia mala a nobis propitiatus exclude. Per Christum Dominum nostrum.

Ad introitum Chori Responsorium : Petre, amas me.

IN DIE ASSUMPTIONIS BEATÆ MARLE.

In exitu Chori Responsorium :
Ad nutum Domini nostrum ditantis honorem,

Sicut spina rosam, genuit Judæa Mariam.
V. Ut vitium virtus operiret, gratia culpam. Sicut spina.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut spina.
In eundo dicitur : Stirps Jesse, et cetera.
Ad introitum Chori dicitur Antiphona :

Ascendit Christus super cælos et præparavit suæ castissimæ matri immortalitatis locum ; et hæc est illa præclara festivitas omnium sanctorum festivitatibus incomparabilis, in qua gloriosa et felix mirantibus cælestis curiæ ordinibus ad ætherium pervenit thalamum, quo pia sui memorum immemor nequaquam existat. V. (sacerdotalis). Exaltata es, sancta Dei genetrix.

Oratio.

Veneranda nobis, Domine, hujus diei festivitas opem conferat sempiternam, in qua sancta Dei genetrix mortem subiit temporalem, nec tamen mortis nexibus deprimi potuit, quæ Filium tuum, Dominum nostrum, de se genuit incarnatum. Qui tecum vivit : Dominica infra ut in die, sed in eundo dicitur Responsorium:

O decus virginitatis virgo Maria, sola mater innupta, virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum, mater Christi, templum Dei, Domini sponsa, mundi domina et cæli regina. V. Virginum gemma, marisque stella præfulgens, exaudi preces servorum tuorum. Mater.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Mater.
Et cetera ut supra.

IN DIE NATIVITATIS BEATÆ MARIE.
In exitu Responsorium:
Solem justitiæ regem paritura supremum,

Stella Maria maris hodie processit ad ortum.
V. Cernere divinum lumen gaudete fideles. Stella.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Stella.
In eundo Responsorium : Stirps Jesse, et cetera.

Ad introitum Chori, Antiphona : Alma redemptoris, ut supra in die
Paschoe.
V. (sacerdotalis). Post partum.

Oratio.

Supplicationem servorum tuorum, Deus miserator, exaudi, ut qui in Nativitate Dei genetricis Mariæ congregamur, ejus intercessionibus a te de instantibus periculis eruamur. Per Christum.

IN FESTO OMNIUM SANCTORUM,

Quocunque die evenerit.
Ad processionem in exitu Chori Responsorium:

Laudem dicite Deo nostro, omnes sancti ejus, et qui timetis Deum, pusilli et magni, quoniam regnabit Dominus Deus noster omnipotens. Gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei. V. Genus electum, gens sancta, populus acquisitionis, memores memorum, laudate Deum. Gaudeamus.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Gaudeamus.
Ad introitum Chori dicitur Responsorium:

Concede nobis, Domine, quæsumnus, veniam delictorum, et intercedentibus sanctis quorum hodie sollemnia celebramus, Talem nobis tribue devotionem ut ad eorum pervenire mereamur societatem.

. Adjuvent nos eorum merita, quos propria impediunt scelera : excuset intercessio, accusat quos actio ; et qui eis tribuisti cælestis palmam triumphi, nobis veniam non deneges peccati. Talem.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Talem. . V. (sacerdotalis). Mirabilis Deus in sanctis suis.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium sanctorum tuorum merita sub una tribuisti sollemnitate venerari; tribue, quæsumus, ut desideratam nobis tuæ propitiationis abundantiam multiplicatis interoessionibus largiaris. Per Dominum.

IN FESTO UNIUS APOSTOLI ET PLURIMORUM SIMILITER.

Antiphonan

Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis; gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in cælo.

De apostolis Responsorium :

Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, Portantes facem et illuminantes patriam, dare pacem gentibus et liberare populum Domini. Audite preces supplicum vitæ æternæ poscentes præmia, qui fertis in dextris manipulos justitiæ quique gaudentes advenistis hodie. Portantes.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Portantes. 1. (sacerdotalis). In omnem terram exivit sonus eorum.

Oratio.

Quæsumus, omnipotens Deus, ut beatus N. apostolus tuum pro nobis imploret auxilium, ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis eruamur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Plurimorum apostolorum. Oratio.

Deus qui nos annua apostolorum tuorum N. et N. sollemnitate lætificas; præsta ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

IN FESTO UNIUS EVANGELISTE. Responsorium.

Quattuor animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis, et erat in medio splendor ignis, Et de igne fulgur egrediens. V. Erat autem quasi visio discurrens in medio quattuor animalium. Et de igne.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et de igne.

IN FESTO UNIUS MARTYRIS. Responsorium.

Vir inclitus N., martyr Domini pretiosus, succensus igne divini amoris constanter sustinuit supplicia passionis, Et per immanitatem tormentorum pervenit ad societatem angelorum.

In tempore Paschali : Alleluya.

Cujus intercessio nobis obtineat veniam, qui per tormenta passionis æternam meruit palmam et sempiternam coronam. Et per immanitatem.

« ZurückWeiter »