Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

Benedictio salis et aquæ in diebus Dominicis fiat hoc modo :

Adjutorium nostrum in nomine Domini :

Qui fecit cælum et terram.
Sit nomen Domini benedictum :

Ex hoc, nunc, et usque in sæculum.
Benedictio salis sine Oremus.

Exorcizo te, creatura salis, per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Deum qui te per Eliseum prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquæ; ut efficiaris sal, Hic respiciat sal, exorcizatum in salutem credentium, ut sis omnibus te sumentibus sanitas animæ et corporis ; et .effugiat atque discedat ab eo loco quo aspersus fueris omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicæ fraudis, omnisque spiritus immundus, adjuratus per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Oremus.

Immensam clementiam tuam, omnipotens æterne Deus, lumiliter imploramus, Hic respiciat Sacerdos sal, ut hanc creaturam salis quam in usum generi humano tribuisti, bencfdicere et sancti / ficarc tua pietate digneris, ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis, et quicquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat omni immunditia omnique impugnatione spiritualis nequitiæ. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Benedictio aquæ sine Oremus.

Exorcizo te, creatura aqua, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi, Filii ejus, Domini nostri, et in virtute Spiritus * Sancti, ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici ; et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas cum angelis

• Sce also “ York Missal," Surtees Society, vol. ii. p. 193.

suis apostaticis; per virtutem ejusdem Domini nostri, Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Oremus.

Deus, qui ad salutem humani generis maxima quæque sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto propitius invocationibus nostris; et elemento huic, Respiciat Sacerdos aquam, multimodis purificationibus præparato virtutem tuæ benedictionis infunde, ut creatura tua mysteris tuis tibi serviens ad abjiciendos dæmones morbosque pellendos divinæ gratiæ sumat effectum, ut quicquid in doinibus vel in locis fidelium hæc unda resperserit, careat omni immunditia, liberetur a noxa : non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens ; discedant omnes insidiæ latentis inimici, et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti, aspersione hujus aquæ cffugiat, ut salubritas per invocationem tui nominis expetita ab omnibus impugnationibus sit defensa. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde fiat commixtio salis et aquæ per manum Sacerdotis in modum crucis, dicendo submissa voce :

Commixtio salis et aquæ pariter fiat. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus.

Deus, invictæ virtutis auctor, et insuperabilis imperii rex, ac semper magnificus triumphator, qui adversæ dominationis vires reprimis, qui inimici rugientis sævitiam superas, qui hostiles nequitias potens expugnas; te, Domine, trementes et supplices deprecamur ac petimus, ut hanc creaturam, Hic respiciat Sacerdos aquam sale mixtam, salis et aquæ dignanter accipias, benignus illustres, pietatis tuæ more sanctifices, ut ubicunque fuerit aspersa, per invocationem sancti nominis tui omnis infestatio immundi spiritus abjiciatur, terrorque venenosi serpentis procul pellatur, et præsentia Sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus ubique adesse dignetur: Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Fiat aspersio aqua.

gous f illustquam sale mirac petimus, u

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

ri - cor - di-am tu - am. As - per - ges me. Et se- cun-dum

OTSIKKHT mul-ti - tu - di - nem mi- se - ra - ti - O-num tu - a - rum: de - le

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

INIYA in prin- ci - pi - 0, et nunc et sem - per: et

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

Post asporsionem aquce versiculus Sacerdotalis.
Sacerdos : Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

Et salutare tuum da nobis.
Oremus. Oratio.

Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, et mittere dignare sanctum angelum tuum de cælis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum.

In tempora Paschali Antiphona.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

la • • te · rodex · tro.

Alle lu -

va.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

P. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam :

Et salutare tuum da nobis. Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, et cetera.

Avertit, purgat, defendit, sanctificatque ;

Aufert, multiplicat : hoc facit unda sacra.

ORDO AD CATECHUMENUM

FACIENDUM.

Imprimis deferatur infans ad valvas Ecclesice, et inquirat Sacerdos ec obstetrice utrum infans sit masculus vel femina. Deinde, si infans sit baptizatus domi et quo nomine vocari debeat. Licet enim baptizatus fierit domi propter periculum mortis, totum tamen habeat subsequens servitium præter immersionem. * Masculus autem statuetur a dextris Sacerdotis, mulier vero a sinistris.* Hic primo inquirat Sacerdos nomen infantis N. llis quæsitis Sacerdos insufilet in faciem pueri tribus vicibus semel, dicens :

N., Accipe Spiritum Sanctum. Tu autem effugare, diabole, et præpara habitaculum Domino; exi ab eo, spiritus immunde, et da locum Spiritui Sancto Paraclito. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Deinde faciat Sacerdos signum crucis cum pollice in fronte infantis, dicens : W., Signum sanctæ crucis 4 in fronte tua pono.t

Tunc faciat crucem in pectore infantis, dicens : N., Signum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in pectore tuo pono.

Deinde Sacerilos tenens munium dexteram super caput infantis dicat : Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respicerc dignare super hunc famulum tuum X., quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es ; omnem cæcitatem cordis ab eo expelle; disrumpe omnes laqueos Satanæ, quibus fuerat colligatus. Aperi ei, Domine, januam pietatis tuæ, ut signo sapientiæ tuæ imbutus omnium cupiditatum fætoribus careat, et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus tibi in Ecclesia tua deserviat, et proficiat de die in diem, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam baptismi tui percepta medicina. Per eundem Dominum nostrum. Amen.

• Om-York and Bolley USS.
† York DIS.“Signum sanctcæ rucis

Domini nostri Jesu Christi in fronto tus

pono."

« ZurückWeiter »