Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Responsorium.

Miles Christi gloriose N. sanctissime, Tuo pio interventu, Culpas nostras ablue. V. Ut cælestis regni sedem valeamus scandere. Tuo.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Culpas. V. (sacerdotalis). Gloria et honore coronasti eum, Domine: et con- · stituisti eum super opera manuum tuarum.

Oratio.

Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui beati N. martyris tui natalitia colimus, intercessione ejus in tui nominis amore roboremur. Per Christum.

In FESTO UNIUS CONFESSORIS. Antiphona.

Confessor Domini N., astantem plebem corrobora sancta intercessione, ut qui vitiorum pondere premimur, beatitudinis tuæ gloria sublevemur, et te duce æterna præmia consequamur.

Item unius confessoris Responsorium : Miles Christi, ut supra, in Festo unius martyris. D. (sacerdotalis). Amavit eum Dominus, et ornavit eum. Stola gloriæ induit eum.

Oratio.

Da, quæsumus, omnipotens Deus, ut beati N. confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

IN FESTO UNIUS VIRGINIS.
Responsorium.

O mater nostra ter sancta quaterque beata,
Cum prece devota famulantum suscipe vota,

Jam Christo juncta sponsoque tuo sociata. Cum prece.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Cum prece.
P. ( sacerdotalis). Diffusa est gratia in labiis tuis.

Oratio.

Deus, qui nos beatæ N. virginis et martyris tuæ sollemnitate lætificas; concede propitius, ut ejus adjuvemur meritis cujus castitatis irradiamur exemplis. Per Christum.

IN FESTO UNIUS VIRGINIS NON MARTYRIS. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, da nobis in festivitate beatæ N. virginis tuæ congrua devotione gaudere, ut et potentiam tuam in ejus transitu laudemus et provisum nobis percipiamus auxilium. Per Christum.

IN DEDICATIONE ECCLESIE. Ad Processionem. In exitu Chori Responsorium.

Fundata est domus Domini super verticem montium et exaltata est super omnes colles, et venient ad eam omnes gentes; Et dicent, Gloria tibi, Domine. V. Venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos. Et dicent.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et dicent...
Sequatur Prosa.*

. Salve, festa dies toto venerabilis ævo,
Qua sponso sponsa jungitur ecclesia.

Chorus. Salve.
1. Hæc est aula Dei, pacis locus et requiei,
Hinc et eunt inopes ad Salomonis opes.

Chorus. Salve.
V.. Filius ille David, qui nos sibi consociavit,
Hac in matre domo et Deus est et homo.

. Chorus. Salve.
V. Copula cælestis vos spiritualiter estis,
Si servando fidem esse velitis idem.

Chorus. Salve.
V. Urbs nova Hierusalem descendens spiritualem
Attulit ornatum lucis ab arce datum.

Chorus. Salve.
V. Hinc fidei fructum sacro baptismate ductum,
Dat rex justitiæ cælitus Ecclesiæ.

Chorus. Salve.
V. Firma David turris, huc si pede perpete curris
Invenies in ea pignora siderea.

Chorus. Salve.
V. Hæc est arca Dei credentibus auxiliatrix,
Quæ vehit ad portum quos vebit unda maris.t

Chorus. Salve.

* Sir John Lawson's MS.—“ Tunc duo Presbyteri in medio Processionis cantent Antiphonam : Salve, festa dies.” + Sir John Lawson's MS. adds

“ Hæc est scala Jacob, per quam conscendere solam

Credenti populo dat bona vita polum.”

Ad introitum Chori Responsorium.

Terribilis est locus iste ; hic est non aliud nisi domus Dei et porta cæli ; vere etenim Dominus est in loco isto; Cui laus est per sæcula. V. Vos estis templum Dei vivi, et Spiritus Sanctus habitat in nobis. Oui laus est.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Cui laus est. V. Fundata est domus Domini supra firmam petram.

Responsorium.

Quam pulcra es et decora, carissima, in deliciis ; statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris; caput tuum ut Carmelus, collum tuum sicut turris eburnea. Veni, dilecte mi, ingrediamur in agrum, et videamus si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica. Ibi dabo tibi ubera mea.

In tempore Paschali. Alleluya.
Responsorium.

Ibo ad montem myrrhæ et ad colles Libani, et loquar sponsæ meæe : Tota speciosa es, proxima mea, et macula non est in te. Veni a Libano, sponsa, veni ; a Libano veni ; venies, et transibis ad montem Seir et Hermon, a cubilibus leonum a montibus leopardorum, alleluya.

Responsorium.

Te Sanctum Dominum in excelsis Jaudant omnes angeli dicentes : To decet laus et honor, Domine. 1. Cherubin quoque et Seraphin Sanctus proclamant, et omnis cælitus ordo dicentes. Te decet.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Te decet. 1. (sacerdotalis). Michael archangele, veni in adjutorium.

Oratio.

Deus, qui miro ordine angelorum ministerium hominum que dispensas ; concede propitius, ut quibus tibi ministrantibus in cælo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Christum Dominum nostrum. • Amen.

MEMORIA DE OMNIBUS SANCTIS.
Ad introitum Responsorium.

Justi in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, Et cogitatio eorum apud Altissimum. V. Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Et cogitatio.

Gloria, laus et honor, decus, potestas et jubilatio Patri et Nato et Spiritui Sancto. Et cogitatio. 1. (sacerdotalis). Mirabilis Deus in sanctis suis.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium sanctorum merita sub una tribuis celebritate venerari, quæsumus, ut desideratam nobis tuæ propitiationis abundantiam multiplicatis intercessionibus largiaris. Per Christum,

EVANGELIUM IN DIE ASCENSIONIS DOMINI. Secundum Marcun (avi. 14-fin.) In illo tempore, Recumbentibus usque ad sequentibus signis.

EVANGELIUM IN DIE EPIPHANIE. Secundum Matthæum (ii. 1-2.) Cum natus esset Jesus usque ad roversi sunt in regionem suam.

EVANGELIUM IN ANNUNTIATIONE BEATÆ MARIÆ. Secundum Lucam (i. 26-38.) In illo tempore, Missus est Gabriel angelus usque ad fiat mihi secundum verbum tuum.

EVANGELIUM IN DIE NATIVITATIS DOMINI. Secundum Johannem (i. 1-14). In principio usque ad plenum gratia et veritatis.

DE SANCTA TRINITATE. Antiphona. Gratias tibi, Deus, gratias tibi, vera una Trinitas, una et summa Deitas, sancta et una Unitas.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione veræ fidei æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis adorare unitatem ; quæsumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis, In qua vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

DE SANCTO SAMSONE. Antiphona.

Ave, rex, gloriose ; Ave, Jesu Christe, qui semper regnas et gloriaris : Ave, hostia salutaris, cujus gratia beatus Samson gloria perpetua coronatur et honore. 1. (sacerdotalis). Ora pro nobis, beate Samson.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui in sanctis præcipue laudaris et mirabiliter prædicaris ; tribue nobis hodiernum diem in honore sancti Samsonis confessoris tui atque pontificis digne celebrare, qua membris exutus corporeis cælestibus meruit exultare sacramentis. Per.

Finit PROCESSIONALE.

The following special Processions are found in Sir John Lawson's MS.:

ITEM DE SANCTO JOHANNE BAPTISTA.

Antiphona. Inter natos mulierum non surrexit major Johanne Baptista. V. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes.

Oratio. Perpetuis nos, Domine, sancti Johannis Baptistae tuere præsidiis (ut in Missali in die).

Responsorium. Circumdederunt.

DE SANCTO JOHANNE EVANGELISTA. Antiphona.

Ecce ego Johannes vidi ostium apertum in cælo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu ejus quattuor animalia plena oculis ante et retro; et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in sæcula sæculorum. V. Valde honorandus es, beate Johannes, qui super pectus Domini in cena recubuisti.

Oratio. Ecclesiam (ut in Missali in die).

DE SANCTO THOMA, MARTYRE.
Antiphona.

Pastor cæsus in gregis medio
Pacem emit cruoris pretio.
O lætus dolor, in tristi gaudio
Grex respirat pastore mortuo ;
Plangens plaudit mater in Filio,

Quia vivit victor sub gladio.
V. Gloria et honore coronasti eum, Domine.

Et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Oratio. Dens, pro cujus Ecclesia (ut in Missali in die).
Responsorium. Circumdederunt.

DE SANCTO JACOBO, APOSTOLO. Antiphona.

Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter

« ZurückWeiter »