Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dirati, nisi fuerit filius regis vel principis, vel saltem necessitas emerserit.*

Presbyter autem si poterit, semper habeat fontem lapideum integrum et honestum ad baptizandum. Si autem nequierit, habeat vas conveniens ad baptismum, quod aliis usibus nullatenus deputetur, nec extra Ecclesian deportetur.

Sollemnis baptismus celebrari solet in Sabbato sancto Paschæ et Vigilia Pentecostes; et ideo pueri nati infra octo dies ante Pascha vel infra octo ilies ante Pentecosten Domini, debent reservari ad baptizandum in Sabbato sancto Paschce et in Vigilia Pentecostes, si commode et sine periculo valeant reservari. Ita quod tempore medio inter nativitatem puerorum et hujusmodi baptismum perfectum reincipiant catechismum, solaque diebus prædictis baptismi consecratis fontibus sit immersio facienda. Hi autem qui aliis anni temporibus rati exstiterint, incontinenti cum nati fuerint, propter mortale periculum quod scepe pueris imminet et improvisum, baptizentur.t

Non licet laico vel mulieri aliquem baptizare nisi in articulo necessitatis. Si vero vir et mulier adessent, ubi immineret necessitatis articulus baptizandi puerum, et non esset alius minister ad hoc magis idoneus preesens, vir citius baptizaret et non mulier : nisi forte mulier melius sciret verba sacramentalia quam vir, vel aliud impedimentum subesset.

Similiter notandum quod pater et mater non debent proprium filium de sacro fonte levare nec baptizare nisi in extremce necessitatis articulo; tunc enim bene possunt sine præjudicio copulce conjugalis ipsum baptizare, nisi fuerit aliquis alius prcesens qui hoc facere. sciret et vellet.

Vir etiam et Ucor sua non debent simul levare puerum alterius de sacro fonte. Nulli religiosi debent admitti in patrinos; quod de monialibus vero similiter observandum est.

Viri autem et mulieres que suscipiunt pueros in baptismo, constituuntur corum fidejussores apud Deum, et ideo frequenter debent eos almonere, cum adulti fuerint seu disciplince capaces, ut castitatem custodiant, et justitiam diligant, caritatem teneant ; et ante omnia orationem Dominicam et salutationem angelicam, symbolum fidei, el signaculo sancte crucis se signare eos docere teneantur. Unde non

* The Sarum Manual Adds—"propter quam ad Ecclesiam accessus absque periculo kaburi won potest."

† The Sarum Manual adds—“ Perum tamen in Sabbato sancto Paschæ et in ligilia Pentecostes, peracta consecratione fontium, non infundatur oleum neque chrisma, nec ulterius in officio baptismi procedatur, nisi forte aliquis adsit baptizandus; sed linteamine mundo cooperiantur, el usque ad completorium l'aschæ el Pentecostes reserrentur, ut si forte his diebus aliquis baptizandus adrenerit, fecundlatis et sanctificas fontibus olei et chrismalis infusione, baptizetur.

Et nota quod de aqua sanctificata in fonte baptismali in Sabbato sancto Paschæ et in Tigilia Pentecostes nunquam debet populus aspergi post aquce chrismationem nec ante."

debent recipi in patrinos nec admittantur nisi qui sciunt prædicta, quiu patrini debent instruere filios suos spirituales in fide, quod non possent facere, nisi ipsimet in fide prius instruerentur.

Si baptizandus non poterit loqui, rel quia parvulus, vel quia mutus, vel quia ægrotus aut aliunde impotens, tunc debent patrini pro eo respon(lere ad omnes interrogationes in baptismo. Si autem loqui poterit, tunc pro seipso respondeat ad singulas interrogationes, nisi ad interrogationes sui nominis tantum; ad quas semper patrini sui respondeant pro eo.

Qui suscipiunt pueros de sacro fonte non debent eos tenere coram Episcopo in confirmatione, nisi cogente necessitate. Non plures quam unus vir et una mulier debent accedere ad suscipiendum parvulun de sacio fonte. Unde plures ad hoc simul accedentes peccant faciendo extra prohibitionem canonis, nisi alia fuerit consuetudo approbata: tamen ultra tres ad maximum ad hoc nullatenus recipiantur.

Monendi sunt etiam laici quod parvuli sui confirmati tertia dic post confirmationem deportentur ad Ecclesiam, et frontes eorum per manus Sacerdotis propter chrismatis reverentiam in baptisterio abluantur, et ligaturce eorum tunc igne comburantur.

Item nullus debet admitti ad sacramentum corporis et sanguinis Jesu Christi extra mortis periculum articulum nisi fuerit confirmatus, rel a receptione sacramenti confirmationis fuerit rationabiliter impeditus.

Non debet Sacerdos parochialis esse sine chrismate ; sed quilibet Sacerdos parochialis debet a suo Episcopo, non ab alio, in propria persona sua, vel per alium Sacerdotem, Diaconum, vel Subdiaconum, chrisma petere singulis annis.*

Sacerdos qui de vetere chrismate ungit baptizatum, nisi in articulo necessitatis, deponendus est : et ideo debet omni anno in die Cence Domini novum chrisma ab Episcopo confici, et vetus removeri et concremari.

Item tam sacrum oleum quam chrisma sub fideli custodia, clavi adhibita, debent observari, ne ad illa possit manus temeraria extendi ad aliqua nefaria exercenda.

Nota quod tempore interdicti generalis licite possunt conferri baptismus et confirmatio, tam adultis quam parrulis, sed non pulsatis campanis, neque alta voce.

• The Sarum Janual adds "ante Pascha."

ORDO AD PURIFICANDUM MULIEREM.*

Veniat Sacerdos ad ostium Ecclesiæ et dicat mulieri accipiens eam per manum : Ingredere in templum Dei.

Postea dicat hunc Psalmum : Ad to levavi cun Gloria Patri. Sicut erat.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos inducas.
Salvam fac ancillam tuam :
Deus meus, sperantem in te.
Mitte ei auxilium de sancto :
Et de Sion tuere eam.
Domine, exaudi orationem meam :
Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.

Deus, qui hanc famulam tuam in pariendi periculo liberasti, servientem tui nomini devotam esse concede : ut temporali cursu fidelium peracto tuæ misericordiæ perpetuam consequatur quietem. Per Christum.

Tunc surgat, et eat ad locum ubi sedere debeat usque post Missam : peractaque Missa surgat et reveniat ad eundem locum ubi prius, videlicet ad gradus altaris ; et ibi genuflectat, ut sumat et recipiat absolutionem a Sacerdote hoc modo. Dicat Sacerdos : Misereatur, et cetera. Absolutionem omnium peccatorum. Deinde benedicat panem, et det mulieri : quibus peractis eat al propria.

• This Office is in donc of tho MSS. It has been added on a blank page of the York MS., in a later hand, but without the first and last rubrics.

ORDO AD FACIENDA SPONSALIA.

Statuantur vir et mulier ante ostium Ecclesice coram Deo et Sacerdote et populo, vir a dextris mulieris et mulier a sinistris viri. Tunc Sacerdos interroget banna, dicens in lingua materna, sub hac forma :

Ecce convenimus hic fratres coram Deo et angelis et omnibus sanctis ejus in facie Ecclesiæ ad conjungendum duo corpora scilicet hujus viri et hujus mulieris, Hic respiciat Sacerdos personas conjungendas, ut a modo sint una caro et duæ animæ in fide et in lege Dei, ad promerendum simul vitam æternam, quicquid ante hoc fecerint.

In lingua materna ad populum hoc modo:

Lo, bretheren, we are comen here before God and his angels and all his halowes, in the face and presence of our moder holy Chyrche, for to conple and to knyt these two bodyes togyder, that is to saye, of this man and of this woman, that they be from this tyme forthe but one body and two soules in the fayth and lawe of God and holy Chyrche, for to deserue everlastynge lyfe, what someuer that they have done here before.

Adnioneo igitur vos omnes, ut si quis est ex vobis qui aliquid dicere sciat quare isti adolescentes legitime contrahere non possunt modo confiteatur. : * Item in lingua materna ad populum hoc modo :

I charge you on Goddes behalfe and holy Chirche, that if there be any of you that can say any thynge why these two may not lawfully be wedded togyder at this tyme, say it nowe outher pryuely or appertly in helpynge of your soules and theirs bothe.

Eadem fiat admonitio ad virum et mulierem ut si quid ab eis occulte actum fuerit vel si quid devoverint vel aliquo modo de se noverint quare legitime contrahere non potuerint, tunc confiteantur.

* Item in lingua materna ad virum et mulierem hoc modo: .

Also I charge you both and eyther be your selfe, as ye wyll answer before God at the day of dome, that yf there be any thynge done pryuely or openly betwene yourselfe, or that ye knowe any lawfull lettyng why that ye may nat be wedded togyder at thys tyme, say it nowe or we do any more to this mater.

• Sir John Lawson's and York MSS. omit these paragraphs.

Si vero aliquis impedimentum aliquod proponere voluerit et ad hoc probandum cautionem præstiterit, differantur sponsalia donec rei veritas cognoscatur.

Non fidabit Sacerdos nec consentiet ad fidationem inter virum et mulierem ante tertium edictum bannorum. Debet enim Sacerdos banna in facie Ecclesiæ infra Missarum sollemnia, cum major affuerit multitudo, per tres dies sollemnes et disjunctos interrogare ; ita quod inter unumquem

que diem sollemnem cadat ad minus una dies (ferialis.—Sir J. Lawson's *and York MSS.)

Et notandum quod sollemnitas matrimonii prohibetur celebrari ab Adventu Domini, id est a prima Dominica in Adventu inclusive usque ad Octavas Epiphaniæ inclusive ; et a Septuagesima usque post Octavas, Paschæ, id est post Dominicam in Albis ; et a prima die Rogationum inclusive usque ad octavum diem post Pentecosten, qui est in Festo Sancto Trinitatis inclusive. Et ideo qui incipiunt celebrare nuptias in Octavis Epiphanice et in Dominica in Albis et in Festo Sanctæ Trinitatis videntur Canonem violare.

*Unde versus geniti. a longe hominem dederunt modo vestrum sit S. Trinitas ASPICIES VETEREM CIRCU QUASI QUIS BENEDICTA Infra Adven Post Octaris Prima Septua- Post'Octaras Prima Ro- Post Festum tum

Epiphania gesima Pasche gationum Trinitatis Non licet Hic licet Hic non Ilic licet Non licet Nic licet

* Debet etiam Sacerdos terminum præfigere competentem infra quem qui voluerit et valuerit legitimum opponat impedimentum. Et si contrahentes diversorum sint parochianorum, tunc in utraque Ecclesice parochianorum illorum sunt banna interroganda. Si autem unius et ejusdem sint parochic, tunc tantum in Ecclesia illius parochiani banna interrogentur. Sacerdos vero qui contractis matrimonialibus ante trinam sollemnem interrogationem bannorum, ut prcdictum est, præsumpserit interesse, poenam suspensionis ab officio per triennium incurrit. Similiter Sacerdos parochianus qui matrimonia clandestina in parochia sua prohibere contempserit, ab officio per triennium debet suspendi ; et gravius est puniendus, si culpæ qualitas id requirat. Prohibentur autem clandestina matrimonia duplici ratione, videlicet ne sub spe matrimonii committatur fornicatio ; et matrimonialiter conjuncti injuste separentur. Sæpe enim in matrimonio occulto unus conjugum mutat propositum, et dimittit reliquum probationibus destitutun et sine remedio restitutionis ; et ideo prohibeant Sacerdotes parochianos suos, ne dent sibi fidem ex mutuo in

• Sir Jolin Lawson's and the York MSS. omit these paragraphs.

« ZurückWeiter »