Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

occulto, sed coram publicis et honestis personis ad hoc constitutis. Quisquis etiam Sacerdos sive sæcularis sive regularis extiterit, qui sollemnizationem matrimonii extra Ecclesiam parochiæ vel capellam habentem jura parochice sibi competentia ab antiquo, absque diocesani loci licentia spirituali, celebrare præsumpserit aut celebrationi interesse, ipso facto per annum integrum ab officio est suspensus.

Postea Sacerdos dicat ad virum cunctis audientibus in lingua materna sub hac forma :

N., Vis habere hanc mulierem in sponsam et eam diligere, honorare, tenere et custodire, sanam et infirmam, sicut sponsus debet sponsam : et omnes alias propter eam dimittere, et illi soli adhærere quamdiu vita utriusque vestrum duraverit.

Respondeat vir : Volo.
* Iterum in lingua materna ad virum hoc modo :

N., Wylt thou haue this woman to thy wyfe and loue her (and wirschipe hir-Cambridge MS.] and keep her, in syknes and in helthe, and in all other degrese be to her as a husbande sholde be to his wyfe, and all other forsake for her, and holde the only to her to thy lyues ende.

Respondeat vir hoc modo: I wyll.*
Iterum Sacerdos dicat ad mulierem sub hac forma:

N., Vis habere hunc virum in sponsum, et illi obedire et servire, et eum diligere et honorare ac custodire sanum et infirmum, sicut sponsa debet sponsum, et omnes alios propter ipsum dimittere, et illi soli adhærere, quamdiu vita utriusque vestrum duraverit.

Respondeat mulier : Volo.
*Iterum in lingua materna ad mulierem hoc modo :

N., Wylt thou haue this man to thy husbande, and to be buxnm to hym, [luf hym, obeye to him, and wirschipe hym-Cambridge AS.], serue hym and kepe hym in sykenes and in helthe: and in all other degrese be unto him as a wyfe shulde be to hir husbande, and all other to forsake for hym, and holde the only to hym to thy lyues ende.

Respondeat in mulier hoc modo: I wyll*
Deinde Sacerdos : Who gyues me this wyfe.

Deinde detur femina a patre suo vel ab amico ; quee si puella sit discoopertam habeat manum ; si vidua tectam. Quam vir recipiat in Dei fide et sua servandam, sicut vovit coram Sacerdote ; et teneat eam per

[ocr errors]

• These paragraphs are omitted in the MSS, but in the Cambridge MS. are given on an inserted slip.

manum dexteram in manu sua dextera, et sic vir mulieri det fidem per verba de presenti ita dicens, Sacerdote docente :

Here I take the N. to my wedded wyfe, to haue and to holde, at bedde and at borde, for fayrer for fouler,* for better for warse, in sekeness and in hele, tyl dethe us departe,t and thereto I plyght the my trouthe : manum retrahendo.

Deinde dicat mulier Sacerdote docente :

Here I take the N. to be my wedded husbande, to haue and to holde, at bedde and at borde, for fayrer for fouler,* for better for wars, in sekenes and in helth, tyll dethe us departe,+ and there to I plyght the my trouthe: manun retrahendo.

Deinde ponat vir aurum, argentum et annulum super scutum vel librum. Et qucerat Sacerdos si annulus fuerit benedictus vel non antea : si non fuerit benedictus, tunc benedicat Sacerdos annulum hoc modo:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Oremus.

Benedic Domine annulum hunc, quem nos in tuo nomine benedicimus,: ut quæ eam portaverit in tua pace consistat et in tua voluntate permaneat, et in amore tuo vivat et senescat et multiplicetur in longitudinem dierum. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Alia Oratio. Creator et conservator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor æterne salutis, tu Domine, permitte benedictionem tuam super hunc famulum tuum et super hanc famulam tuam, ut armati virtute cælestis defensionis proficiant ad æternam salutem. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Tunc aspergatur aqua benedicta super annulum. Deinde accipiat sponsus annulum cum tribus principalibus digitis, et docente Presbytero incipiens a pollice sponsce, In nomine Patris; ad secundum digitum, et Filii; ad tertium digitum, et Spiritus Sancti; ad quartum digitum, videlicet medicum, dicens Amen; et ibi dimittat annulum secundum decretum xxx. qucestione v. Feminae, ad finem: quia in medico est quedam vena procedens usque ad cor.

Tunc dicat sponsus tene.:s manum sponsa, docente Sacerdote :

With this rynge I wedde the, and with this golde and siluer I honoure the, and with this gyft I dowe thee.

Sacerdos interroget dotem mulieris : tunc si terra in dotem ei detur, procidat illa ad pedes riri, et dicat Sacerdos hos versus :

Manda, Deus, virtuti tuæ : confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. A templo sancto tuo quod est in Hierusalem : tibi offerent reges munera. Increpa feras arundinis : congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento. Gloria Patri.

• All the MSS. for "fouler "laro “laytlıer" or "layrer." * At this place all the MSS. Lare in the text or in margin, “if holy kirk it will ordayo." 1 York MS._" benedicimus."

§ York US.-"benedictionem.“

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
llic roget Sacerlos circumstantes orare pro eis dicens :
Pater noster. Et ne nos.
Salvum fac servum tuum et ancillam tuam: Deus meus, sperantes in te.
Esto eis, Domine, turris fortitudinis : A facie inimici.

Nihil proficiat inimicus in eis : Et filius iniquitatis non apponat nocere eis.

Mitte eis, Domine, auxilium de sancto : Et de Sion tuere eos.
Deus custodiat eos ab omni malo: Custodiat animas vestras Dominus.
Dominus vobiscum. Oremus. Oratio.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus vivorum et mortuo. rum, ipse conjungat vos; impleatque Dominus benedictionem suam in vos. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oremus. Respice, Domine, de cælo sancto tuo super hanc conventionem, et qui misisti sanctum angelum tuum Raphaelem Tobiæ et Saræ filiæ Raguelis, ita, Domine, mitte benedicti fonem tuam super istos adolescentes, ut in tua voluntate permaneant, et in tua securitate consistant, et in amore tuo vivant et senescant et multiplicentur in longitudinem dierum. Per.

Tunc aspergantur et introducantur in ecclesicem, et prostratis illis ante gradum Altaris, Sacerdos in eundo cum suis ministris dicat Psalmum :

Beati omnes qui timent Dominum, et cetera (cxxvii.) Gloria Patri. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Pater noster. Et ne. Salvuin fac servum tuum et ancillam tuam: Deus meus, sperantes in te.

Dominus custodiat vos ab omni malo : Custodiat animas vestras Dominus.

Dominus custodiat introitum vestrum et exitum vestrum : Ex hoc, nunc et usque in sæculum.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, benedic adolescentulos istos, et semina semen vitæ æterne in mentibus eorum, ut quicquid pro utilitate sua didicerint, hoc facere cupiant, per Jesum Christum, recuperatorem hominum, Filium tuum unigenitum. Qui tecum. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oremus. Benedict cat ct custodiat vos Deus Pater, ostendatque faciem suam vobis, et misereatur vestri: convertat Dominus vultum suum super vos, et det vobis pacem ; impleatque vos Jesus Christus omni benedictione spiritali in remissionem omnium peccatorum, ut habeatis vitam æternam [et viratis— MSS.) in sæcula sæculorum. Amen.

Oremus. Benedicti sitis a Domino, qui creavit mundum ex nihilo; qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui primos parentes nostros Adam et Evam sua virtute creavit suaque benedictione sanctificavit, et in societate amoris copulavit; ipse corda et corpora vestra sancti/-ficet et bene dicat, atque in societatem et amorem veræ dilectionis conjungat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Finitisque orationibus prædictis, introductisque illis inter chorum et altare ex parte australi Ecclesiæ, et statuta muliere ad dexteram viri, incipiatur Missa sollemniter de Trinitate.

Officium.

Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa unitas: confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Psalmus. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu.

Glo - ri - a in ex- cel - sis De - 0.

Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te, Benedicimus te, Adoramus te, Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex cælestis, Deus, Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Jesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus, Tu solus Dominus, Tu solus altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu, In gloria Dei Patris. Amen.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti nobis famulis tuis in confessione veræ fidei æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis adorare unitatem ; quæsumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis.

Alia Oratio sub una conclusione.

Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus, ut quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. Per Dominum nostrum.

Ad Corinthios (1 vi. 15-20).

Fratres: Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhæret meretrici unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhæret Deo, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam corpora vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in nobis est; quem habetis a Deo, et non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro.

Responsorium.

Benedictus es, Domine, qui intueris abyssos et sedes super Cherubim. V. Benedicite Deum cæli, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Alleluya. V. Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis in sæcula.

Sequentia.* Benedicta sit beata Trinitas, Deitas æterna pariter, co-æqualis gloria : Deus Genitor, Natus genitus, cum sacro Pneumate permanens super.

omne quod exstat: Quibus est una semper voluntas, et a se discrepans haud unquam tripli

cata persona. Nam constat Deitas una, non in tres Deos divisa, quod fides fatetur a

Christo orthodoxe edita. Hæc namque pellit delicta, patriam cedit serenam, qua dulcem jubilant

agmina symphoniam cælica : Altithroni vestigia imitantur stolis candidata, Operiunturque binas quas captant post sæcli discrimina. Et nos, quos illustrat gratia Dei supera, demus nostra debita ; Quatinus caterva cælica nobis maneat post funera socia, Ultimaque post acta discrimina possimus alta perfrui mox palatia, Quo perspicua flagrat lux accensa constanti flamma, quo Deus est, visio

nostra et salus æterna, Angelorum quæ illustrat fortiter pectora, Ut in Christo solo sua defigant lumina. Hæc namque est sitis illa flagrans, qua tunc sitient anime sanctorum vel

corpora, Cum fuerint data perpetua eis pro bonis a judice præmia.

Secunulum Johannum (iii. 27-29). · In illo tempore, Respondens Johannes dixit: Non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit illi de cælo. Ipsi vos testimonium perhibebitis, quod dixerim : Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam sponsus est. Amicus autem sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est, ut et gaudium vestrum impleatur.

• Om. Ed. and MSS., except York.

« ZurückWeiter »