Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cre - do in u-num De- um.

Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, Et ex Patre natum ante omnia sæcula : Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, Genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, Et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, assus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas, Et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris, Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivi. ficantem, Qui ex Patre Filioque procedit, Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, Et vitam venturi sæculi. Amen.

Offertorium.

Benedictus sit Deus Pater, unigenitusque Dei Filiis, Sanctus quoque Spiritus, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Secreta.

Sanctifica, qu:esumus, Domine Deus noster, per tui sancti nominis invocationem, et per Unigeniti tui virtutem, hujus oblationis hostiam et cooperante Spiritu Sancto, per eam nosmetipsos tibi perfice munus æternum.

Alia Secreta sub una conclusione.

Suscipe, quæsumus, Domine, pro sacra connubii lege munus oblatum, et cujus largitor es operis, esto dispositor. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

[ocr errors][ocr errors]

HHHHHHH
Ve- re dig-num et jus-tum est, x-quum et sa - lu - ta - re, nos ti - bi

THA

KHHH sem - per et u - bi-que gra-ti-as a-ge-re, Do-mi-ne, sanc-te Pa-ter,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

per-son - is pro- pri - e-tas, et in es - sen - ti - &

u-ni-tas, et in

[ocr errors]

at-que Arch-an - ge - li, Che - ru - bin quo-que ac Se-ra-phin, qui Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth; pleni sunt cæli et terra gloria tua : Hosanna in excelsis : Benedictus qui venit in nomine Domini; Hosanna in excelsis. .

non ces-sant cla-ma - re

u - na vo · ce

di- cen-tes.

TE IGITUR, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus uti accepta habeas et benedicas hæc dorfina, hæc mufnera, hæc sans facta sacrificia illibata, Imprimis quæ tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica, quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et Rege nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholicæ et apostolicæ fidei cultoribus.

Meinento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et omnium circumstantium atque omnium fidelium Christianorum, quorum tibi fides cognita est et nota devotio; pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ, tibique reddunt vota sua æterno Deo vivo et vero.

Communicantes et memoriam venerantes, Inprimis gloriosæ semper virginis Mariæ, genetricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, Andreæ, Jacobi, Johannis, Thomæ, Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis et Thaddæi, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Johannis et Pauli, Cosmæ et Damiani, et omnium Sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuæ, quæsumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pacc disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Quam oblationem tu, Deus omnipotens, in omnibus, quæsumus, benefdictam, ascriit-ptam, rafatam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis cont pus et santguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.

Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in cælum ad tc Deum patrem suum omnipotentem, Tibi gratias agens, benefixit ac fregit, deditque dis cipulis suis, dicens, Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum.

Simili modo posteaquam cenatum est, accipiens et hunc præclarum

calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, Item tibi gratias agens, bene fadixit, deditque discipulis suis, dicens, Accipite et bibite ex eo omnes. Hic est enim calix sanguinis mei novi et æterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hæc quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis.

Unde et memores, Domine, nos tui servi sed et plebs tua sancta ejusdem Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatæ passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in cælos gloriosa ascensionis, offerimus præclaræ majestati tuæ de tuis donis ac datis hostiam pufoam, hostiam san factam, hostiam immaculatam, pasmem sanctum vitæ æternæ, et calificem salutis perpetuæ.

Supra quæ propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, sicut accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel et sacrificium patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi obtulit 'summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube hæc perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinæ majestatis tuæ, ut quotquot ex hac Altaris participatione, sacrosanctum Filii tui con/pus et sanguinem sumpserimus, omni benef«dictione cælesti et gratia repleamur. Per eundem Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerü, lucis, et pacis ut indulgeas deprecamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationem tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus, cum Johanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Cæcilia, Anastasia, et cum omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium non ætimator meriti, sed veniæ, quæsumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas sanctifficas, vivifaficas, bene fadicis, et præstas nobis.

Per Ipofsum et cum Ipofso et in Ipfeso est tibi Deo Patri omnit potenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria. Per omnia sæcula sæculorum.

Oremus.

Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere.

Hic levet manus. Pater noster, qui es in cælis : Sanctificetur nomen tuum : Adveniat regnum tuum: Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.

Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, præteritis, præsentibus, et futuris; et intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque virgine Dei genetrice Maria et beatis Apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, cum omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris; ut ope misericordiæ tuæ adjuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per eundem Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

Hic Sacerdos faciat fractionem Eucharistiæ more solito et dicat : Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Postea dimittat fractiones super patenam, et calice corporalibus cooperto, vertat se Sacerdos ad sponsum et sponsam, et dicat super eos sequentes orationes, illis genuflectentibus sub pallio super eos extento, quod teneant duo clerici in superpelliciis.

Sed* cum plures sunt benedictiones in nuptiis celebrandis, scilicet in introitu Ecclesiæ, et super pallium, et post Missam, et super thorum in sero, quero quce benedictio sit recitanda in secundis nuptiis, et quce non. Dicendum est quod in hac oratione, Deus qui potestate virtutis, sunt tres benedictiones quce idem habent principium scilicet, Deus qui potestate et Deus qui tam excellenti et Deus per quem mulier. Media vero est omittenda in secundis nuptiis, ut patet infra; quia in illa benedictione agitur de unitate Christi et Ecclesiæ, quæ figuratur in primo matrimonio, non autem in secundo. Unde apostolus ad Corinthios vis: Erunt inquit duo in carne una ; et Extra, (de digamis non ordinandis, capitulo Debitum pastoralis officii); et Extra, (de secundis nuptiis, capitulo primo et capitulo, Vir autem). Sed qui adhæret pluribus uxoribus dissolvit unitatem vel fædus unitatis ; ideo benedictio quæ agit de unitate, scilicet Deus qui tam excellenti, non dicatur in secundis nuptiis, et hoc est verum tam pro viro bigamo quam pro muliere vidua, quia caro benedicta trahit ad se carnem non benedictam. Sed omnes alice benedictiones debent dici,

• Sir John Lawson's and the York MSS. bavo here only tho short rubric, which is given in the Missal (Surtoes Ed., vol. ii. p. 191), forbidding the benediction in case of second marriages

« ZurückWeiter »