Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Credo in u-num De - um.

Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, Et ex Patre natum ante omnia sæcula: Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, Genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, Et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, assus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas, Et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris, Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, Qui ex Patre Filioque procedit, Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, Et vitam venturi sæculi. Amen.

Offertorium.

Benedictus sit Deus Pater, unigenitusque Dei Filiis, Sanctus quoque Spiritus, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Secreta.

Sanctifica, quæsumus, Domine Deus noster, per tui sancti nominis invocationem, et per Unigeniti tui virtutem, hujus oblationis hostiam et cooperante Spiritu Sancto, per eam nosmetipsos tibi perfice munus

æternum.

Alia Secreta sub una conclusione.

Suscipe, quæsumus, Domine, pro sacra connubii lege munus oblatum, et cujus largitor es operis, esto dispositor. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

Per om-ni-a sæ-cu-la sæ-cu- lo- rum. Do-mi-nus vo- bis - cum.

[merged small][ocr errors][merged small]

Ve-re dig-num et jus-tum est, æ-quum et sa-lu - ta - re, nos ti - bi

sem - per et u-bi-que gra-ti-as a-ge-re, Do-mi-ne, sanc-te Pa-ter,

E-ter-ne De - us: Qui cum u-ni-ge-ni-to Fi-li-o tu- o

et Spi-ri-tu Sanc-to u-nus es De- us, u- nus

es Do-mi-nus,

non in u- ni- us sin-gu-la-ri-ta-te per- so - næ, sed in u- ni - us

Tri-ni- tate sub-stan-ti-æ. Quod en-im de tu - a glo-ri - a

re

-ve-lan-te te cre-di-mus, hoc de Fi-li-o tu-o, hoc de Spi-ri-tu

Sanc - to, si-ne dif-fer-en-ti-æ dis-cre-ti - o

[blocks in formation]

ut in con-fes-si - o- ne ve-ræ sem-pi-ter-næ-que De-i-ta-tis et in

per-son - is pro-pri-e-tas, et in es-sen- ti-a u-ni-tas, et in

ma-jes-ta-te a do- re - tur æ-qua-li-tas. Quam lau-dant An-ge-li

at -que Arch-an - ge-li, Che-ru-bin quo-que ac Se-ra-phin, qui

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth; pleni sunt cæli et terra gloria tua: Hosanna in excelsis: Benedictus qui venit in nomine Domini; Hosanna in excelsis.

TE IGITUR, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus uti accepta. habeas et benedicas hæc doma, hæc mumera, hæc sancta sacrificia illibata, Imprimis quæ tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica, quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et Rege nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholicæ et apostolicæ fidei cultoribus.

Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et omnium circumstantium atque omnium fidelium Christianorum, quorum tibi fides cognita est et nota devotio; pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ, tibique reddunt vota sua æterno Deo vivo et vero.

Communicantes et memoriam venerantes, Inprimis gloriosa semper virginis Mariæ, genetricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, Andres, Jacobi, Johannis, Thomæ, Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis et Thaddai, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Johannis et Pauli, Cosma et Damiani, et omnium Sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuæ, quæsumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum

nostrum. Amen.

Quam oblationem tu, Deus omnipotens, in omnibus, quæsumus, benedictam, ascriptam, raktam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis conpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.

Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in cælum ad te Deum patrem suum omnipotentem, Tibi gratias agens, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens, Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum.

Simili modo posteaquam cenatum est, accipiens et hunc præclarum

с

calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, Item tibi gratias agens, benedixit, deditque discipulis suis, dicens, Accipite et bibite ex eo omnes. Hic est enim calix sanguinis mei novi et æterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hæc quotiescunque feceritis, in mei

memoriam facietis.

Unde et memores, Domine, nos tui servi sed et plebs tua sancta ejusdem Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatæ passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in cælos gloriosa ascensionis, offerimus præclaræ majestati tuæ de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitæ æternæ, et calicem salutis perpetuæ.

Supra quæ propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, sicut accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel et sacrificium patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi obtulit ́summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube hæc perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinæ majestatis tuæ, ut quotquot ex hac Altaris participatione, sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione cælesti et gratia repleamur.

Amen.

Per eundem Jesum Christum Dominum nostrum.

Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis, et pacis ut indulgeas deprecamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationem tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus, cum Johanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Cæcilia, Anastasia, et cum omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium non ætimator meriti, sed veniæ, quæsumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas sanctificas, vivificas, benedicis, et præstas nobis.

Per Ipsum et cum Ipso et in Ipso est tibi Deo Patri omni potenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria. Per omnia sæcula sæculorum.

Oremus.

Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus

dicere.

Hic levet manus. Pater noster, qui es in cælis : Sanctificetur nomen tuum: Adveniat regnum tuum: Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.

Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, præteritis, præsentibus, et futuris; et intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque virgine Dei genetrice Maria et beatis Apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, cum omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris; ut ope misericordiæ tuæ adjuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per eundem Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

Hic Sacerdos faciat fractionem Eucharistiæ more solito et dicat: Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Postea dimittat fractiones super patenam, et calice corporalibus cooperto, vertat se Sacerdos ad sponsum et sponsam, et dicat super eos sequentes orationes, illis genuflectentibus sub pallio super eos extento, quod teneant duo clerici in superpelliciis.

non.

Sed cum plures sunt benedictiones in nuptiis celebrandis, scilicet in introitu Ecclesiæ, et super pallium, et post Missam, et super thorum in sero, quæro quæ benedictio sit recitanda in secundis nuptiis, et quæ Dicendum est quod in hac oratione, Deus qui potestate virtutis, sunt tres benedictiones quæ idem habent principium scilicet, Deus qui Media potestate et Deus qui tam excellenti et Deus per quem mulier. vero est omittenda in secundis nuptiis, ut patet infra; quia in illa benedictione agitur de unitate Christi et Ecclesiæ, quæ figuratur in primo matrimonio, non autem in secundo. Unde apostolus ad Corinthios vi. : Erunt inquit duo in carne una; et Extra, (de digamis non ordinandis, capitulo Debitum pastoralis officii); et Extra, (de secundis nuptiis, capitulo primo et capitulo, Vir autem). Sed qui adhæret pluribus uxoribus dissolvit unitatem vel fœdus unitatis; ideo benedictio quæ agit de unitate, scilicet Deus qui tam excellenti, non dicatur in secundis nuptiis, et hoc est verum tam pro viro bigamo quam pro muliere vidua, quia caro benedicta trahit ad se carnem non benedictam. Sed omnes aliæ benedictiones debent dici,

Sir John Lawson's and the York MSS. have here only the short rubric, which is given in the Missal (Surtees Ed., vol. ii. p. 191), forbidding the benediction in case of second marriages.

« ZurückWeiter »