Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tam in secundis nuptiis quam in primis, secundum Romanam Ecclesiam et secundum Doctores Hostiensem et Thomam.

Notandum quod vir vel mulier ad bigamiam vel ad secundas nuptias transiens non debet iterum a presbitero benedici (Extra, eodem titulo, Vir autem). Hostiensis dicit quod personæ nubentes non benedicuntur in secundis nuptiis; cujus ratio est quia per carnem alias benedictam caro non benedicta, cum qua jungitur, benedicitur. In commixtione enim corporum, per quam efficiuntur una caro vir et mulier, caro benedicta trahit ad se carnem non benedictam; sicut oleum sanctum trahit ad se oleum admixtum non sanctum, et sic totum fit sanctum. Hæc Hostiensis in glosa super capitulum, Vir autem. Hic videtur Hostiensis innuere quod nulla secundæ nuptiæ sint benedicenda. Cujus contrarium dicit Thomas; sed huic antiquæ concertationi finem ponit quædam constitutio qua creditur fuisse Johannis xxii.; ubi dicit, quod si forsan alter eorum vel ambo ad secundas nuptias transeuntes in primis benedicti non fuerint, danda est benedictio in secundis. Quod sic intellige: Si maritus viduæ mortuæ, qui non fuit benedictus in secundis nuptiis illius viduæ, contraxerit cum relicta vidua quæ non fuit benedicta in secundis nuptiis mariti sui, debent nuptiæ eorum secundæ benedici, quia neuter prius fuerat in nuptiis benedictus. Consimiliter si ille, qui prius contraxit cum vidua et non fuerit in secundis nuptiis ejus benedictus, contraxerat cum virgine seu e contra, benedicendæ sunt nuptiæ eorum. Sic intellige illam constitutionem quæ sic incipit Concertationi antiquæ. Item de jure antiquo capellanus benedicens secundas nuptias suspensus erat ab officio et beneficio, et mittendus erat ad sedem apostolicam pro absolutione obtinenda, ut Extra, eodem titulo, capitulo primo. Sed iste rigor hodie temperatur, ita quod presbiteri qui secundas nuptias benedixerint, etiam scienter, ex hoc ad sedem apostolicam venire minime teneantur: sed a pæna suspensionis in hoc casu a jure indicta per suos possunt diocesanos absolvi. Hæc prædicta patent in ista constitutione sequenti:

Concertationi antiquæ finem imponere cupientes, præsenti declaramus edicto, quod licet vir vel mulier ad bigamiam vel ad secundas nuptias transierint, benedici non debeant, cum fuerint alias benedicti. Sed si forsitan alter eorum vel ambo essent ad secundas nuptias transeuntes, et in primis nuptiis benedicti non fuerint, danda est benedictio in secundis nuptiis. Sane volentes antiquum rigorem temperare, concedimus, quod presbiteri qui secundas nuptias benedixerint scienter, ad sedem apostolicam ex hoc accedere minime teneantur, sed a pæna suspensionis hoc casu a jure indicta per suos possunt diocesanos absolvi. Si qui vero juxta opinionem quorundam se non reputantes suspensos, ordines quoslibet seu quævis beneficia receperint, diocesani eorum a pæna suspensionis præ

dicta ipsos absolvere ac super exsecutione ordinum et retentione beneficiorum hujusmodi cum eis valeant licite dispensare.

Hic quæri potest quare secundæ nuptiæ non benedicantur. Ad hoc dico quod secundum matrimonium quamvis in se consideratum sit perfectum sacramentum, tamen in ordine ad primum sacramentum consideratum aliquid habet de defectu sacramenti, quia non habet plenam significationem, cum non sit una unius vel unicus unicæ, sicut est in matrimonio Christi et Ecclesiæ; et ratione hujus defectus benedictio a secundis nuptiis subtrahitur. Sed hoc est intelligendum, quando secundæ nuptiæ sunt secundæ ex parte viri et ex parte mulieris, vel ex parte viri vel mulieris tantum. Si vero virgo contrahat cum illo qui prius habuit aliam uxorem nihilominus nuptiæ benedicuntur. Salvatur et aliquo modo significatio et in ordine ad primas nuptias, quia Episcopus et si unam Ecclesiam habeat sponsam, habet tamen plures personas desponsatas in una Ecclesia. Sed anima non potest esse sponsa alterius quam Christi: quia cum dæmone fornicatur, nec est matrimonium spirituale, et propter hoc quando mulier secundo nubit, nuptiæ non benedicuntur propter defectum sacramenti.

Ista oratio scilicet Propitiare, dicetur sine Oremus.

Oratio.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis quibus propagationem humani generis ordinasti benignus assiste; ut quod te auctore jungitur, te auxiliante servetur. Per Christum Dominum nostrum.

Oratio. Oremus.

Deus, qui potestate virtutis tuæ de nihilo cuncta fecisti, qui dispositis universitatis exordiis homini ad imaginem Dei facto ideo inseparabile mulieris adjutorium condidisti; ut femineo corpori de virili dares carne principium, docens quod ex uno placuisset institui nunquam licere disjungi: Hic incipit benedictio sacramentalis. Deus, qui tam excellenti mysterio conjugalem copulam consecrasti, ut Christi et Ecclesiæ sacramentum præsignares in fædere nuptiarum: Hic finit benedictio sacramentalis. Deus, per quem mulier jungitur viro et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur, quæ sola nec per originalis peccati pænam nec per diluvii est ablata sententiam: Ilic respiciat Sacerdos mulierem. Respice propitius super hanc famulam tuam, quæ maritali jungenda est consortio, (et) tua se expetit protectione muniri. Sit in ea jugum dilectionis et pacis: fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat fæminarum: sit amabilis, ut Rachel, viro; sapiens, ut Rebecca; longæva et fidelis, ut Sara. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor prævaricationis usurpet. Nexa fidei mandatisque p

maneat uni thoro juncta; contactus illicitos fugiat; muniat infirmitatem suam robore disciplinæ. Sit verecundia gravis, pudore venerabilis, cælestibus doctrinis erudita; sit fæcunda in sobole; sit probata et innocens; et ad beatorum requiem atque ad cælestia regna perveniat, et videat filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem, et ad optatam perveniat senectutem. Per Christum Dominum

nostrum.

Tunc Sacerdos conversus ad altare resumat fractiones Eucharistiæ in manibus suis, et dicat: Pax Domini sit semper vobiscum.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

Hæc sacrosancta commixtio Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi fiat nobis et omnibus sumentibus salus mentis et corporis, et ad vitam æternam capessendam præparatio salutaris. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia sæcula sæculorum.

Dei.

Habete vinculum pacis et caritatis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis

Hic surgant ab oratione sponsus et sponsa, et accipiat sponsus pacem a Sacerdote et ferat sponsæ, osculans eam, et neminem alium, nec ipse nec ipsa: sed clericus statim a presbitero pacem accipiens ferat aliis sicut solitum est.

Oremus.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, da nobis hoc Corpus et Sanguinem Filii tui, Domini nostri, Jesu Christi, ita sumere ut mereamur per hoc remissionem peccatorum nostrorum accipere, et tuo Sancto Spiritu repleri; quia tu es Deus et præter te non est alius nisi tu solus. Qui vivis et regnas Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Perceptio corporis et sanguinis tui, Domine Jesu Christe, quam indignus sumere præsumo, non mihi veniat ad judicium nec ad condemnationem; sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum animæ et corporis. Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Domine Jesus Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrum Corpus et Sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus et universis malis meis; et fac me tuis obedire præceptis et a te nunquam in perpetuum separari permittas. Qui cum Deo Patre et eodem Spiritu Sancto vivis et regnas Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Corpus Domini nostri Jesu Christi sit mihi remedium sempiternum in vitam æternam. Amen.

Sanguis Domini nostri Jesu Christi conservet me in vitam æternam. Amen.

Corpus et Sanguis Domini nostri Jesu Christi custodiat corpus meum et animam meam in vitam æternam. Amen.

Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus; et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum in vitam æternam. Amen.

Hæc nos, Domine, communio purget a crimine, et cælestis remedii faciat esse consortes. Per eundem.

Communio.

Benedicimus Deum cæli et coram omnibus viventibus confitebimur ei: quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Postcommunio.

Proficiat nobis ad salutem animæ et corporis, Domine Deus, hujus sacramenti susceptio, et sempiternæ Sanctæ Trinitatis ejusdemque individuæ unitatis confessio.

Alia Oratio sub una conclusione.

Quæsumus, omnipotens Deus, instituta providentiæ tuæ pro amore comitare, ut quos legitima societate connectis, longæva pace custodias. Per Dominum nostrum.

Propter sollemnitatem hujus sacramenti det Sacerdos benedictionem cum calice, et deposita casula dicat Sacerdos super eos sequentem orationem. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, te supplices exoramus, ut conjunctionem famulorum tuorum tua benedictione fovere digneris propitius. Ab eis, quæsumus, omnipotens Deus, inimici insidiæ avertantur; et sanctitatem etiam in ipso conjugio imitentur, qui tua providentia conjungi meruerunt. Per Christum Dominum nostrum.

BENEDICTIO THALAMI.

Amen.

Nocte vero sequenti cum sponsus et sponsa ad lectum pervenerint, accedat Sacerdos et benedicat thalamum, dicens:

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.

Benedic, Domine thalamum hunc et omnes habitantes in eo, ut in tua pace consistant, et in tua voluntate permaneant, et in amore tuo vivant et senescant et multiplicentur in longitudinem dierum. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde aspergatur thalamus aqua benedicta, et dicatur Antiphona: Asperges me.

Psalmus. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam

tuam.

V. Et secundum multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem

meam.

Versiculus. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

Oratio. Oremus.

Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, et mittere digneris sanctum angelum tuum de cælis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum.

Alia Oratio super illos.

Benedicat vos Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui trinus est in numero et unus est in nomine.

Amen.

Tunc secundum morem antiquum thurificentur torus et thalamus.

« ZurückWeiter »