Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ORDO AD VISITANDUM. INFIRMUM.

Sacerdos præter casulam indutus stola pro necessitate cum fratribus domum intrans dicat:

Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea. Pax egredientibus et ingredientibus. Alleluya.

Tunc aquam benedictam super infirmum et per totam domum aspergat, dicens Antiphonam : Asperges me, Domine..

Psalmus. Miserere mei, Deus.
Persiculus. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
Oremus. Oratio.

Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, et mittere digneris sanctum angelum tuum de cælis qui custodiat, foveat, protegat, visitet et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum.

Dominus vobiscum.
Oremus.

Omnipotens et misericors Deus, quæsumus immensam pietatem tuam, ut ad introitum humilitatis nostræ hunc famulum tuum N. in hoc habi. taculo fessum jacentem visitatione salutifera visitare digneris; et sicut visitasti, Domine, Tobiam et Saram et socrun Petri puerumque centurionis, ita et iste, pristina sanitate animæ et corporis recepta, gratiarum tibi in ecclesia tua referat actionem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.

Oremus Dominum Jesum Christum et cum omni supplicatione rogemus, ut hunc famulum suum N. per sanctum angelum suum visitare et lætificare atque confortare dignetur, Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio. Oremus.

Respice, Domine, de cælo, et vide, et visita hunc famulum tuum N.; benesfadic eum, sicut benedicere dignatus es Abraham, Isaac et Jacob. Aspice, Domine, oculis tuis, et reple eum omni gaudio et lætitia et

timore tuo sancto, et expelle ab eo omnes inimici insidias. Mitte etiam, Domine, angelum pacis, qui hanc domum perpetua pace custodiat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Hic dicantur Septem Psalmi poenitentiales cum Litania.
Antiphona. Ne reminiscaris.
Psalmus. Domine, ne in furore (Ps. vi.)
Psalmus. Beati quorum (Ps. xxxii.)
Psalmus. Domine, ne in furore (Ps. xxxviii.)
Psalmus. Miserere mei, Deus (Ps. li.)
Psalmus. Domine, exaudi (Ps. cii.)
Psalmus. De profundis (Ps. cxxi.)
Psalmus. Domine, exaudi (Ps. ccliii.)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat.
Antiphona.

Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra vel parentum nostrorum, neque vindictam sumas de peccatis nostris.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Cbriste audi nos.
Pater de cælis Deus, miserere ei.
Fili redemptor mundi Deus, miserere ei.
Spiritus Sancte Deus, miserere ei.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere ei.
Sancta Maria, tu illum adjuva
Sancta Dei Genetrix, tu illum adjuva.
Sancta Virgo virginum, tu illum adjuva.
Sancte Michael, tu illum adjuva.
Sancte Gabriel, tu illum adjuva.
Sancte Raphael, tu illum adjuva.
Omnes sancti Angeli et Archangeli, vos illum adjurate.
Omnes sancti beatorum Spirituum Ordines, vos illum adjuvate.
Sancte Johannes Baptista, tu illum adjuva.
Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, vos illum adjuvate.
Sancte Petre (ii.), tu illum adjuva.
Sancte Paule, tu illum adjuva.
Sancte Andrea, tu illum adjuva.
Sancte Jacobe, tu illum adjuva.
Sancte Johannes, tu illum adjuva.
Sancte Thoma, tu illum adjuva.
Sancte Jacobe, tu illum adjuva.
Sancte Philippe, tu illum adjuva.
Sancte Bartholomæe, tu illum adjuva.
Sancte Matthæe, tu illum adjuva.

Sancte Symeon, tu illum adjuva.
Sancte Juda, tu illum adjuva.
Sancte Matthia, tu illum adjuva.
Sancte Barnaba, tu illum adjuva.
Sancte Marce, tu illum adjuva.
Sancte Luca, tu illum adjura.
Sancte Martialis, tu illum adjuva.
Sancte Timothee, tu illum adjuva.
Omnes sancti Apostoli et Evangelistæ, vos illum adjuvate.
Omnes sancti Discipuli Domini, vos illum adjuvate.
Omnes sancti Innocentes, vos illum adjuvate.
Sancte Stephane, tu illum adjuva.
Sancte Line, tu illum adjuva.
Sancte Clete, tu illum adjuva.
Sancte Clemens, tu illum adjuva.
Sancte Corneli, tu illum adjuva.
Sancte Cypriane, tu illum adjuva.
Sancte Sixte, tu illum adjuva.
Sancte Thoma, tu illum adjuva.
Sancte Laurenti, tu illum adjuva.
Sancte Vincenti, tu illum adjura.
Sancte Chrysogone, tu illum adjuva.
Sancte Fabiane, tu illum adjuva.
Sancte Sebastiane, tu illum adjuva.
Sancte Christofore, tu illum adjuva.
Sancte Georgi, tu illum adjuva.
Sancte Dionysi cum sociis tuis, tu illum adjuva.
Sancte Maurici cum sociis tuis, tu illum adjuva.
Sancte Eustachi cum sociis tuis, tu illum adjuva.
Sancte Blasi, tu illum adjuva.
Sancti Johannes et Paule, vos illum adjuvate.
Sancti Cosma et Damiane, vos illum adjuvate.
Sancti Marcelline et Petre, vos illum adjuvatc.
Sancte Albane, tu illum adjuva.
Sancte Oswalde, tu illum adjuva.
Sancte Edmunde, tu illum adjuva.
Omnes sancti Martyres, vos illum adjurate.
Sancte Silvester, tu illum adjuva.
Sancte Leo, tu illum adjuva.
Sancte Gregori, tu illum adjuva.
Sancte Ambrosi, tu illum adjuva.

Sancte Martine, tu illum adjuva. Sancte Nicolae, tu illum adjuva. Sancte Basili, tu illum adjuva. Sancte Germane, tu illum adjuva. Sancte Augustine, tu illum adjuva. Sancte Pauline, tu illum adjuva. Sancte Johannes, tu illum adjuva. Sancte Wilfride, tu illum adjuva. Sancte Willerine, tu illum adjuva. Sancte Cuthberte, tu illum adjuva. Sancte Swithune, tu illum adjuva Sancte Sampson, tu illum adjuva. Sancte Edmunde, tu illum adjuva. Sancte Hieronyme, tu illam adjuva Sancte Edwarde, tu illum adjuva. Sancte Leonarde, tu illum adjuva. Sancte Benedicte, tu illum adjuva. Sancte Egidi, tu illum adjuva. Sancte Auboni, tu illum adjuva. Sancte Hilarion, tu illum adjuva. Omnes sancti Confessores, vos illum adjuvate. Omnes sancti Monachi et Heremitæ, vos illum adjuvate. Sancta Maria Magdalena, tu illum adjuva.. Sancta Maria Ægyptia, tu illum adjuva. Sancta Pelagia, tu illum adjuva. Sancta Felicitas, tu illum adjuva. Sancta Perpetua, tu illum adjuva. Sancta Agatha, tu illum adjuva. Sancta Agnes, tu illum adjuva. Sancta Cecilia, tu illum adjuva. Sancta Lucia, tu illum adjuva. Sancta Anastasia, tu illum adjuva. Sancta Sabina, tu illum adjuva. Sancta Eufemia, tu illum adjuva Sancta Fides, tu illum adjuva. Sancta Caritas, tu illum adjuva. (Sancta Spes, tu illum adjuva--Cambridge MS.) Sancta Katharina, tu illum adjuva. Sancta Margareta, tu illum adjuva Sancta Juliana, tu illum adjuva. Sancta Scholastica, tu illum adjuva.

Sancta Petronella, tu illum adjuva.
Sancta Austreberta, tu illum adjuva.
Sancta Hilda, tu illum adjura.
Sancta Everildis, tu illum adjuva.
Sancta Etheldreda, tu illum adjuva.
Omnes sanctæ Virgines, vos illum adjuvate.
Omnes Sancti, vos illum adjuvate.
Propitius esto, parce ei, Domine.
Ab omni malo, libera eum, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera eum, Domine.
A carnalibus desideriis, libera eum, Domine.
Ab omnibus immunditiis mentis et corporis, libera eum, Domine.
A subita et æterna morte, libera eum, Domine.
Per mysterium sanctæ Incarnationis tuæ, libera eum, Domine.
Per Crucem et Passionem tuam, libera eum, Domine.
Per sanctam Resurrectionem tuam, libera eum, Domine.
Per admirabilem Ascensionem tuam, libera eum, Domine.
Per gratiam Sancti Spiritus Paracliti, libera eum, Domine.
In die judicii, libera eum, Domine.
Peccatores, te rogamus audi nos.
Ut eum a lecto ægritudinis misericorditer relevare digneris, te

rogamus. Ut eum sanum et incolumem Ecclesiæ tua sanctæ repræsentare

digneris, te rogamus. Ut remissionem omnium peccatorum suorum ei donare digneris,

te rogamus.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce ei, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi eum, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere ei, Domine.
Christe audi nos.
Kyrie eleyson. Christe elesson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera nos.
Salrum fac servum tuum, Domine :
Deus meus, sperantem in te.
Convertere, Domine, usque quo :
Et deprecabilis esto super servum tuum.
Mitte ei, Domine, auxilium de sancto :
Et de Sion tuere eum.
Nihil proficiat inimicus in eo :

« ZurückWeiter »