Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Benedictio salis et aquæ in diebus Dominicis fiat hoc modo:

Adjutorium nostrum in nomine Domini :

Qui fecit cælum et terram.
Sit nomen Domini benedictum :

Ex hoc, nunc, et usque in sæculum.
Benedictio salis sine Oremus.

Exorcizo te, creatura salis, per Deum vivum, per Deum rerum, per Deum sanctum, per Deum qui te per Eliseum prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquæ; ut efficiaris sal, Hic respiciat sal, exorcizatum in salutem credentium, ut sis omnibus te sumentibus sanitas animæ et corporis ; et .effugiat atque discedat ab eo loco quo aspersus fueris omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicæ fraudis, omnisque spiritus immundus, adjuratus per eum qui ventarus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Oremus.

Immensam clementiam tuam, omnipotens æterne Deus, humiliter iniploramus, Hic respiciat Sacerdos sal, ut hanc creaturam salis quam in usum generi humano tribuisti, benedicere et sanctificare tua pietate digneris, ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis, et quicquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat omni immunditia omnique impugnatione spiritualis nequitiæ. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Benedictio aquc sine Oremus.

Exorcizo te, creatura aquæ, in nomine Dei + Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi, Filii ejus, Domini nostri, et in virtute Spiritus Sancti, ut fias aqua exorcizata ad effingandam omnem potestatem inimici ; et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas cum angelis • See also ** York Missal," Surtces Society, rol. ii. p. 193.

д

suis apostaticis; per virtutem ejusdem Domini nostri, Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Oremus.

Deus, qui ad salutem humani generis maxima quæque sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto propitius invocationibus nostris; et elemento huic, Respiciat Sacerdos aquam, multimodis purificationibus præparato virtutem tuæ benedictionis infunde, ut creatura tua mysteris tuis tibi serviens ad abjiciendos dæmones morbosque pellendos divinæ gratiæ sumat effectum, ut quicquid in doinibus vel in locis fidelium hæc unda resperserit, careat omni immunditia, liberetur a noxa : non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens ; discedant omnes insidiæ latentis inimici, et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti, aspersione hujus aquæ effugiat, ut salubritas per invocationem tui nominis expetita ab omnibus impugnationibus sit defensa. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde fiat commixtio salis et aquæ per manum Sacerdotis in modun crucis, dicendo submissa voce :

Commixtio salis et aquæ pariter fiat. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus.

Deus, invictæ virtutis auctor, et insuperabilis imperii rex, ac semper magnificus triumphator, qui adversæ dominationis vires reprimis, qui inimici rugientis sævitiam superas, qui hostiles nequitias potens expugnas; te, Domine, trementes et supplices deprecamur ac petimus, ut hanc creaturam, Hic respiciat Sacerdos aquam sale mixtam, salis et aquæ dignanter accipias, benignus illustres, pietatis tuæ more sanctiffices, ut ubicunque fuerit aspersa, per invocationem sancti nominis tui omnis infestatio immundi spiritus abjiciatur, terrorque venenosi serpentis procul pellatur, et præsentia Sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus ubique adesse dignetur : Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Fiat aspersio aqua.

As - per- ges me, Do-mi-ne, hys-so-po,

et

mun-da- bor :

la - va . bis

me, et

8u - per ni - vem de al - ba - bor.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

mul-ti - tu - di - nem mi - se - ra- ti - 0- - num tu

[blocks in formation]

in - i - qui - ta-tem me- am.

As - per - ges me.

Glo - ri - a

Pa-tri et Fi-li-o et Spi- ri - tu - i Sanc-to;

Si - cut e- rat

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Post aspersionem aquce versiculus Sacerdotalis.
Sacerdos: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

Et salutare tuum da nobis.
Oremus. Oratio.

Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, et mittere dignare sanctum angelum tuum de cælis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. In tempora Paschali Antiphona.

a Vi . di a - quam gre

- di - en - tem de tem

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Et

om - nes ad quos per - ven - it a • qua is - ta

[blocks in formation]

1. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam :

Et salutare tuum da nobis. Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, et cetera.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Imprimis deferatur infans ad valvas Ecclesiæ, et inquirat Sacerdos ex obstetrice utrum infans sit masculus vel femina. Deinde, si infans sit baptizatus domi et quo nomine vocari debeat. Licet enim baptizatus fuerit domi propter periculum mortis, totum tamen habeat subsequens serritium præter immersionem. * Masculus autem statuetur a dextris Sacerdotis, mulier vero a sinistris. * Hic primo inquirat Sacerdos nomen infantis N. lis quæsitis Sacerdos insufilet in faciem pueri tribus vicibus semel, dicens :

N., Accipe Spiritum Sanctum. Tu autem effugare, diabole, et præpara habitaculum Domino; exi ab eo, spiritus immunde, et da locum Spiritui Sancto Paraclito. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Deinde faciat Sacerdos signum crucis cum pollice in fronte infantis, dicens : N., Signum sanctæ crucis in fronte tua pono.t

Tunc faciat crucem in pectore infantis, dicens : N., Signum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in pectore tuo pono.

Deinde Sacerdos tenens muscum dexteram super caput infantis dicat : Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respicerc dignare super hunc famulum tuum N., quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es ; omnem cæcitatem cordis ab eo expelle; disrumpe omnes laqueos Satanæ, quibus fuerat colligatus. Aperi ei, Domine, januam pietatis tuæ, ut signo sapientiæ tuæ imbutus omnium cupiditatum fætoribus careat, et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus tibi in Ecclesia tua deserviat, et proficiat de die in diem, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam baptismi tui percepta medicina. Per eundem Dominum nostrum. Amen.

• Om.-York and Bolley MSS.

York MS.—“Signum sanctcæ rucis Domini nostri Jesu Christi in fronto tus pono."

« ZurückWeiter »