Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
Dominus conservet eum et vivificet eum :
Et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam

inimicorum ejus.
Dominus opem ferat illi super lectuni doloris ejus :
Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis :
A facie inimici.
Domine Deus virtutum, converte nos.
Et ostende misericordiam tuam, et salvi erimus.
Domine, exaudi orationem meam :
Et clamor meus ad te veniat.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus. Oratio. - Domine Deus, qui per apostolum tuum Jacobum locutus es dicens : Infirmatur quis ex vobis, inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super bum, ungentes eum oleo sancto in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei ; cura, quæsumus, redemptor noster, gratia Sancti Spiritus languores istius infirmi fratris nostri N., et sua sana vulnera, ejusque dimitte peccata atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo expelle, plenamque ei interius exteriusque sanitatem restitue ; ut ope misericordiæ tuæ sanatus ad pristina pietatis tuæ reparetur officia. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui subvenis in periculis et in necessitate laborantibus, majestatem tuam suppliciter exoramus, ut mittere digneris sanctum angelum tuum Raphaelem, qui famulum tuum in angustiis et in necessitatibus laborantem consolationibus attollat, quibus et de præsenti cousequatur auxilium et æterna remedia comprehendat. Per Cbristum Dominum nostrum. Amen.

Oremus. Oratio.

Deus, qui famulo tuo Ezechiæ ter quinos annos ad vitam dopasti ; ita et hunc famulum tuum a lecto ægritudinis tua potentia erigat ad salutem. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oremus. Oratio.

Respice, Domine, famulum tuum in infirmitate sui corporis laborantem, et animam refove quam creasti ; ut castigationibus emendatus continuo se sentiat tua medicina salvatum. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oremus. Oratio.

Deus, qui facturæ tuæ pio semper dominaris affectu ; inclina aurem tuam supplicationibus nostris et famulum tuum ex adversa valitudine corporis laborantem placatus respice, et visita in salutari tuo ac cælestis gratiæ præsta medicinam. Per Christum Dominum nostrum.

Oremus. Oratio.

Virtutum cælestium Deus, qui ab humanis corporibus omnem lan. guorem et infirmitatem præcepti tui potestate depellis ; adesto propitius huic famulo tuo, ut, fugatis infirmitatibus et viribus receptis, nomen sanctum tuum instaurata protinus sanitate benedicat. Per Christum Dominum nostrum.

Oremus.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui fragilitatem humanæ conditionis nostræ, infusa virtutis tuæ dignatione, confirmas, ut salutaribus remediis pietatis tuæ corpora nostra et membra vegetentur; super hunc famulum tuum N. propitiatus intende, ut omni necessitate corporeæ infirmitatis exclusa gratia in eo pristinæ sanitatis perfecte reparetur. Per Christum Dominum nostrum.

Hic confiteatur infirmus; postea absolvatur sic a singulis, et secundum quosdam osculetur a cunctis. .

Notandum est quod licet Sacerdos possit de facto absolvere infirmum in articulo mortis ab omnibus peccatis suis, tamen si aliquis casus occurrat in confessione a quo ipse Sacerdos eum alias de jure absolvere non posset, injungendum est infirmo, quod, cum convaluerit, præsentet se illi confiteri qui eum de jure vel consuetudine in hac parte absolvere debeat, recepturus ajus mandata et satisfacturus : nam alias reincidit in eandem sententiam quam prius sustinuit.

Deinde audita confessione infirmi et factis interrogationibus expedientibus, injungat Sacerdos infirmo quod si quid injuste alieni habuerit vel si quem injuste laserit seu damnificaverit,* reddat et satisfaciat, si valeat : sin autem, veniam humiliter postulet.

Attamen non injungat ei in Sacerdos aliquam poenitentiam, sed dicat ei benigno hoc modo :

Frater, tu tot et talia peccata commisisti, pro quibus si tu esses sanus talem pænitentiam agere deberes usque ad tale tempus : Innotescendo ci illam pænitentiam in speciali. Sed quia infirmus es et forte vita lua ad hoc peragendum extendere non valeat, ideo non injungo tibi aliquam pænitentiam. Volo tamen si per hanc infirmitatem forte discesseris, facias talem eleemosynam, vel saltem ad minus injungas amicis tuis vel exsecutoribus tuis ipsam facere ex parte tua pro ipsa pænitentia : Assignando ipsam eleemosynam in speciali. Si autem convalueris, pænitentiam quam tibi notificavi adimpleas, vel iterum humiliter de novo redeas ad confessionem vel mihi vel alii qui tibi absolutionis beneficium in hac parte de jure conferre valeat et debeat; et concedo tibi, quod omnes indulgentiæ quorumcunque prælatorum tibi concessæ seu qualitercunque concedendæ eorumque benedictiones, omnes aquæ benedictæ aspersiones devotæ pectoris tui, tunsiones cordis tui, contritiones, ista confessio et omnes aliæ confessiones tuæ devotæ, omnia jejunia, abstinentiæ, elecmosynæ, vigiliæ, disciplinæ, orationes et peregrinationes et omnia alia bona quæ fecisti vel facies, et omnia mala quæ pro Deo sive injuste sustinuisti vel sustinebis, Passio Salvatoris Domini nostri Jesu Christi meritaque beatæ et gloriosæ Virginis Mariæ et omnium sanctorum aliorum, necnon suffragia totius Ecclesiæ sanctæ Catholicæ cedant tibi in remissionem istorum et omnium aliorum peccatorum tuorum in augmentationem meritorum et consecutionem præmiorum æternorum. Amen. :

• Ed.

damnaverit."

Deinde dicat Sacerdos hoc modo :

Misereatur tui omnipotens Deus, (et dimittat tibi omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, conservet et confirmet in bono et ad vitam perducat æternam. Amen.)

. Si infirmus bullam habeat apostolicam de plena absolutione et reraisrione omnium peccatorum suorum semel in articulo mortis concessam, tunc primo legat Sacerdos effectum bulla. Deinde, ceteris peractis, ut prædictum est fiat tamen ejus absolutio sub hac forma :

Dominus Jesus Christus pro sua magna pietate te absolvat; et ego auctoritate ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi et beatorum apostolorum Petri et Pauli et domini nostri domni N. divina providentia summi pontificis, et virtute gratiæ tibi concessæ et electionis qua me in tuum confessorem elegisti in hac parte mihi commissa, absolvo te ab omnibus peccatis tuis de quibus corde contritus et ore mibi confessus es, et ab omnibus aliis peccatis tuis de quibus si tuæ occurrerent memoriæ confiteri velles ; ab omni fractione votorum, et ab omni omissione pæni. tentiarum salutarium sacramentaliter tibi injunctarum, et ab omni transgressione divinorum mandatorum : tibique concedo plenam indul. gentiam omnium peccatorum tuorum, in quantum claves Ecclesiæ et potestas domini Pape se extendunt. Et si immiscendo te divinis sic innovatus es aut unquam fuisti, quod aliquam notam irregularitatis contraxisti vel pænam suspensionis interdicti sou excommunicationis incurristi, eadem auctoritate tollo et amoveo, tecumque dispenso et sacramentis Ecclesiæ te restituo. In nominc Patris ot Filii et Spiritus Sancti. Amen.

ABSOLUTIO.

Alia Absolutio, si infirmus non habeat bullam Apostolicam de plena absolutione et remissione peccatorum.

Dominus Jesus Christus, qui dixit beato Petro ceterisque discipulis suis, Quodcunque ligaveritis super terram, erit ligatum et in cælis; et quodcunque solveritis super terram, erit solutum et in cælis; ipse te, N., absolvat ab omnibus peccatis tuis, quæcunque cogitatione, locutione, operatione, negligenter egisti; atque a nexibus peccatorum tuorum absolutum perducere dignetur ad regna cælorum. Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio. Oremus.

Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata per pænitentiam deles, et præteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas; respice super hunc famulum tuum N., et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscentem deprecatus exaudi : renova in eo, piissime Pater, quicquid fragilitate corruptum vel quicquid diabolica fraude vitiatum est, et in unitate corporis ecclesiæ tuæ membrum percepta remissione restitue. Miserere, Domine, gemitnum ejus, miserere lacrimarum, et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum Dominum nostrum.

Oremus. Oratio.

Da nobis, quæsumus, Domine, quod sicut publicani precibus et confessione placatus es, ita et huic famulo tuo placare, Domine, et precibus ejus benignus aspira ; ut in confessione flebili permanens et petitione perpetuam misericordiam tuam celeriter exoret, sacrisque altaribus restitutus divino rursus famulatui mancipetur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per Jacobum apostolum tuum induci presbyteros ecclesiæ et ungere oleo infirmos præcepisti; præsta, quæsumus, ut digneris per manus nostras hunc famulum tuum N. infirmum de oleo sanctificato ungere et benedicere. Hoc autem quod nos exterius tua carismata complectimur, hoc interius spiritualiter tua divina virtus ac invisibiliter tua malagmata operentur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

De EXTREMA UNCTIONE.

Notandum tamen est, quod unctio non debet finiri antequam forma incipiatur ; nec forma finiri antequam unctio incipiatur. Huic concordat dictum Scoti super iv. dist. vii.

Tunc Sacerdos accipiat oleum infirmorum super pollicem dextrum ; et sic cum pollice tangat infirmum oleo sancto, signum crucis faciens super utrumque oculum infirmi, incipiendo ad dextrum oculum, hoc modo dicens :

Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam et per intercessionem beatæ Mariæ virginis et omnium sanctorum, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per visum. Amen.

Semper enim accipiat Sacerdos de predicto oleo infirmorum et non ab alio, donec omnes sequentes unctiones finiantur.

Ad aures.

Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam et per intercessionem beatæ Mariæ virginis et omnium sanctorum, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per auditum. Amen.

Ad labia.

Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam et per intercessionem beatæ Mariæ virginis et omnium sanctorum, indul. geat tibi Dominus quicquid peccasti per gustum et illicita verba. Amen.

Ad nares, dicens :

Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam et per intercessionem beatæ Mariæ virginis et omnium sanctorum, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per odoratum. Amen.

Manus infirmi Sacerdotis debent inungi in partibus exterioribus, nam et episcopus ungebat in partibus interioribus. Manus vero cujuscunque alterius infirmi debent ungi interius.

Super manus, dicens :

Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam et per intercessionem beatæ Mariæ virginis et omnium sanctorum, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per tactum et operationem. Amen.

Ad pedes, dicens :

Per istam sanctam uncftionem et suam piissimam misericordiam et per intercessionem beatæ Dlariæ virginis et omnium sanctorum, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per incessum pedum. Amen.

Ad cor, dicens :
Per istam sanctam uncftionem et suam piissimam misericordiam et

« ZurückWeiter »