Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

per intercessionem beatæ Mariæ virginis et omnium sanctorum, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per illicitas cogitationes. Amen.

Super umbilicum, dicens :

Per istam sanctam uncftionem et suam piissimam misericordiam et per intercessionem beatæ Mariæ virginis et omnium sanctorum, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per ardorem libidinis. Amen.

Completio unctionis.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti sit tibi hæc unctio ad purificationem mentis et corporis et ad munimen et defensionem contra jacula immundorum spirituum. Amen.

Sacerdos lavet manus suas cum sale et aqua in rase quo stuppo olei ponuntur quce igne cremantur. Postea dicat Sacerdos hanc orationem cum Oremus.

Domine Deus, Salvator noster, qui es vera salus et medicina, a quo omne medicamentum venit, quique Jacobi apostoli tui voce nos instruis ut languidos olei liquore tangentes tuæ postulemus misericordiam pietatis; respice propitius super hunc famulum tuum N., et quem languor cruciat ad exitum et virium defectus trahit ad occasum, medela tuæ gratiæ restituas ad salutem. Sana quoque, quæsumus, Domine, omnium medicator febrium, cunctorum languorum cruciatus, ægritudinumque et dolorum omnium dissolve tormenta, viscerum ac cordium interna medica. Medullarum quoque et cogitationum sana discrimina ; ulcerum varietatumque putredines evacua; conscientiarum atque plagarum obducito cicatrices veteres, immensasque remove passiones : carnis ac sanguinis materiain reforma, delictorumque cunctorum veniam tribue. Sicque illum pietas tua jugiter custodiat, ut nec ad corruptionem aliquando sanitas, nec ad perditionem, nunc te auxiliante, perducat infirmitas. Sed fiat illi hæc olei sacrati perunctio mortis et morbi atque languoris præsentis expulsio ct peccatorum omnium exoptatu remissio. Qui cum Deo Patre vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Facta unctione totaliter, cxpediens est ut Sacerdos ante communionem inquirat ab infirmo an aliqua alia peccata sibi ad memoriam occurrant, de quibus non erat confessus. Nam posset esse quod aut per devolas orationes Sacerdotis sive aliorum Deus cor infirmi illustraret, et daret ci gratiam verius et plenius confiteri. Et postea interroget eum Sacerdos si recognoscat Corpus et Sanguinem Domini nostri Jesu Christi, sic dicendo:

Frater, credis quod sacramentum quod tractatur in altari sub forma panis est verum Corpus et Sanguis Domini nostri Jesu Christi. Respondeat infirmus dicens : Credo.

Deinde communicetur infirmus, nisi prius communicatus fuerit, et

nisi de vomitu vel alia irreverentia probabiliter timeatur : in quo casu Sacerdos dicat infirmo sic:

Frater, in hoc casu sufficit tibi vera fides et bona voluntas : tantum crede, et manducasti. Isti non debent sumere Corpus Christi.

Dum vomit infirmus non debet sumere Corpus
Christi ; nisi credit; credendo fideliter egit.
Ebrius, insanus, erroneus, et male credens,
Et pueri; Corpus Christi non suscipiant hi.

Non nisi mense semel aliquis communicet æger.
Et nota quod Sacerdos infirmus et communicandus induetur stola.
Hic communicetur infirmus, Sacerdote dicente hoc modo:

Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat corpus tuum et animam tuam in vitam æternam. Amen.

Deinile dicat Sacerdos sine Dominus vobiscum sed tantum cum Oremus orationem sequentem, quod non dicitur nisi tantum quando infirmus communicetur.

Oratio.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, te fideliter deprecamur ut huic fratri nostro N., accipienti sacrosanctum Corpus et Sanguinem Jesu Christi, Filii tui, Domini nostri, tam corporis quam animæ sit salus per eundem Christum Dominum nostrum.

Oremus. Oratio.

Deus, qui peccatores et scelerum onere depressos sacerdotibus tuis ostendere jussisti : Deus, qui discipulis tuis, ut bene haberent, manus super ingrmos ponere præcepisti : Deus, qui per apostolos tuos infirmos sacro olco ungere et pro eis orare docuisti: Deus, qui per impositionem manus sacerdotum cum tui sancti nominis invocatione peccata relaxare voluisti ; exaudi orationes nostras, et da huic famulo tuo infirmitatis noxa oppresso per hoc sacrum mysterium, quod nos famulos tuos indignos agere voluisti, remissionem omnium peccatorum ; quatinus per hanc olei sacrati unctionem et Corporis ac Sanguinis tui perceptionem atque manus nostræ impositionem cuncta ei facinora Sancti Spiritus gratia relaxentur, sanitates animæ et corporis restituantur; ut non plus ei noceat conscientia reatus sui ad pænam, quam indulgentia et reconciliatio ad veniam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Si Episcopus adest, absolvat infirmum et dicat has orationes. Sin autem, Sacerdos hæc compleat. Oratio.

Dominus Jesus Christus apud te sit, ut te defendat; intra te sit, ut te reficiat ; circa te sit, ut te conservet; ante de sit, ut te deducat; post

te sit, ut te justificet ; super te sit, ut te benedicat. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Benedicat te Deus : sanet te Dei Filius: illuminet te Spiritus Sanctus; corpus tuum custodiat; animam tuam salvet; cor tuum irradiet; sensum tuum dirigat, et ad supernam vitam te perducat, Qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio. Oremus.

Benedicat te Deus cæli; adjuvet te Christus, Filius Dei : corpus tuum in suo sancto servitio custodiri et conservari faciat; mentem tuam illuminet; sensum tuum custodiat ; gratiam suam ad perfectum animæ tuæ in te augeat; ab omni malo te liberet; dextera sua te defendat ; qui canctos suos semper adjuvat, ipse te adjuvare et conservare dignetur. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus. Per omnia sæcula seculorum. Amen.

Oremus. Oratio.

Benedicat te Deus Pater, qui in principio cuncta creavit. Benedicat to Dei Filius, qui de supernis sedibus pro nobis salvator descendit. Benedicat te Spiritus Sanctus, qui in similitudinem columbæ in Jordanis flumine requievit in Christo. Ipseque te in Trinitate sanctificet, quem omnes gentes venturum expectant, Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oremus. Oratio.

Benedicat te Deus Pater : custodiat te Jesus Christus : illuminet te Spiritus Sanctus omnibus diebus vitæ tuæ. Confirmet te virtus Christi; indulgeat tibi Dominus universa delicta tua ; Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Benedicat to Deus Pater, qui te creavit. Amen.

Respondeatur et sic per singulas benedictiones sequentes : Benedicat te Dei Filius, qui pro te passus est. Amen. Benedicat te Spiritus Sanctus, qui in te effusus est. Amen. Benedicat te Virgo et Mater regis æterni. Amen. Benedicant te Angeli et Archangeli, Principatus et Potestates. Amen. Benedicant te novem Ordines Angelorum regni cælestis. Amen. Benedicant te viginti quatuor Seniores, qui ante thronum Dei sunt.

Amen. Benedicant te Virtutes et Dominationes. Amen. Benedicant te Throni, Cherubin et Seraphin. Amen. Benedicant te Patriarchæ et Prophetæ et Apostoli Domini. Amen. Benedicant te Martyres et Confessores. Amen. Benedicant te Monachi et Virgines Dei. Amen. Benedicant te cælum et terra, mare et omnia quæ in eis sunt. Amen.

Benedicant te sol et luna, et omnis benedictio quæ est in Scripturis sanctis

scripta super te veniat. Amen. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et

regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Sciendum autem est quod non licet alicui ministrare sacramentum unctionis extremo nisi tantum Sacerdoti, unde si aliquis non Sacerdos attemptaret hoc facere, nihil faceret consecratio. Loca vero ungenda sunt supra dicta et non alia nisi in mutilatis, in quibus debent ungi loca magis propinqua. Et notandum quod si Sacerdos, aliquibus partibus inunctis, aliis restantibus ad ungendum defecerit, partes tamen uncto non sunt iterato ungendæ; sed quæ restant unctiones ungendo per Sacerdotem alium sunt complendce. Potest enim Sacerdos, uno clerico ponente, infirmum ungere, et etiam sine clerico in necessitatis articulo.

Moneant frequenter Sacerdotes parochianos suos quod omnes xiv. annorum amplius se exhibeant ad sacramentum unctionis extremce suscipiendum quando metus mortis imminet.

Doceat autem eos quod hoc sacramentum licite potest iterari sine aliqua injuria ; unde quotiens homo convaluerit, et nova infirmitas iterato supervenerit ex qua fuerit metus mortis, potest idem homo in unaquaque hujusmodi infirmitate ungi. In eadem quoque infirmitate hoc sacramentum iterari potest, nam in ægritudine diuturná debet fieri, quando videtur adducere ad mortem.

Si illum articulum evadat, eadem infirmitate durante, et postea ad statum similem reducatur ; iterum potest inungi: quia alius est infirmitatis status, licet sit eadem infirmitas. Et si aliquis post hoc sacramentum convaluerit, nihilominus ad opus conjugale et ad omne opus honestum licite potest reverti.

Hoc sacramentum non est conferendum euntibus ad bellum vel duellum, nec peregrinis aut navigantibus vel his qui statim occidendi sunt; *quia talis mors non imminet ex defectu naturæ.*

Similiter pueri frenetici, furiosi, vel aliqui alii hujusmodi alienationem mentis patientes, eo quod debitam discretionem devotionis et veræ pænitontice non habeant, ad hoc sacramentum non admittantur; nisi forte frenetici, furiosi vel amentes in sana mente constituti hoc sacramentum petierint, vel alias ante hujus modi passionem seu alienationem de sua salute fuerint solliciti ; tunc nihilominus consulitur hoc sacramentum eis fiducialiter ministrari. Institutione Lambeth Pecham sic scribit in ultimo casu.

Nota quod tempore interdicti non debet conferri sacramentum Unctionis Extremce nec alia sacramenta, exceptis Baptismo, Confirmatione, Pænitentia, et Viatico, exsistenti in articulo mortis tantum conferendo.

• Om. Sarum Banual.

COMMENDATIO ANIMARUM. Ordo in agenda mortuorum cum anima in agonia fuerit et in dissolrtione sui a corpore laborarerit.

Conveniant fratres et commendent animam suam Christo.
Antiphona.

Subvenite, Sancti Dei; occurrite, angeli Domini; suscipientes animam ejus, offerentes eam in conspectu altissimi.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster.
Oremus. Oratio.

Tibi, Domine, commendamus animam famuli tui N., ut defunctus sæculo tibi vivat, et quæ pro fragilitate mundanæ conversationis peccata admisit, tu venia misericordissimæ pietatis absterge. Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Oremus. Oralio. · Misericordiam tuam, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, pietatis affectu rogare pro aliis cogimur, qui pro peccatis nostris supplicare nequaquam sufficimus ; tamen de tua confisi gratuita pietate et solita benignitate clementiam tuam deposcimus, ut animam famuli tui N. ad te revertentem cum pietate suscipias. Assit ei angelus testamenti tui Michael, et per manus sanctorum tuorum inter sanctos et electos tuos in sinibus Abrahæ, Isaac et Jacob, Patriarcharum tuorum, eam collocare digneris; quatinus liberata de principibus tenebrarum et de locis pænarum nullis jam primævæ nativitatis vel ignorantiæ aut propriæ iniquitatis seu fragilitatis confundatur erroribus, sed potius agnoscatur a tuis, et sanctæ beatitudinis requie perfruatur; ut cum magni judicii dies advenerit, inter sanctos et electos tuos resuscitatus gloria manifestæ contemplationis tuæ perpetuo satietur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Antiphona.

Suscipiat te Christus qni vocavit te, et in sinu Abrahæ angeli deducant te.

Psalnus. In exitu Israel usque ad usque in sæculum.
Antiphona.
Suscipiat te Christus, qui vocavit te, et in sinu Abrahæ angeli dedu-
cant te.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster,
Oremus.
Omnipotens sempiterne, Deus, qui humano corpori animam ad

« ZurückWeiter »