Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Psalmus (cxix.)
Ad Dominum, cum tribularer, clamavi : et exaudivit me.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?
Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea.

Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis. * Requiem æternam. Antiphona.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Do - mi - nus. Psalmus (cxx.)

E - V.O.V. A - E. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino : qui fecit cælum et terram.

Non det in commotionem pedem tuum : neque dormitet qui custodit te.

Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel.

Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus.

Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum : ex hoc, nunc, et usque in sæculum.

Antiphona.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Antiphona. 91H

Si in -i - qui - ta - tes.
Psalmus ( cxxix.)

E-V-0 - V - A - E.
De profundis clamavi ad te, Domine : Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit.

Quia apud te propitiatio est : et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo ejus : speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus ejus.
Antiphona.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

0 - pe - ra. Psalmus (cxxxvii.)

E - V-0 - V - A - E. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : quoniam audisti verba oris mei.

In conspectu Angelorum psallam tibi : adorabo ad templum sanctum toum, et confitebor nomini tuo.

Super misericordia tua et veritate tua : quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.

In quacumque die invocavero te, exaudi me : multiplicabis in anima mea virtutem.

Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ : quia audierunt omnia verba oris tui.

Et cantent in viis Domini : quoniam magna est gloria Domini.

Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit: et alta a longe cognoscit.

Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam ; et salvum me fecit dextera tua.

Dominus retribuet pro me : Domine, misericordia tua in sæculum: opera manuum tuarum ne despicias.

Antiphona.

0-pe- ra ma-nu-um tu - a-rum, Do-mi-ne, ne de - spi - ci - as. V. A porta inferi :

Erue, Domine, animas eorum.
Antiphona.

TH

Tu-am De - us.
Psalmus.

E - V-0 - V - A - E. Magnificat anima mea Dominum : et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillæ suæ ; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. .

Quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini ejus in sæcula. *Requiem æternam. Antiphona.

Tu-am, De-us, de - pos - ci - mus pi - e - ta - tem, ut

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster.
Psalmus (calv.)

Lauda, anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero..

Nolite confidere in principibus : in filiis hominum, in quibus non est salus.

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam : in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius : qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.

Qui custodit veritatem in sæculum, facit judicium injuriam patientibus : dat escam esurientibus..

Dominus solvit compeditos : Dominus illuminat cæcos.
Dominus erigit elisos : Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.

Regnabit Dominus in sæcula Deus tuus, Sion : in generationem et generationem.

Requiem æternam dona eis, Domine :
Et lux perpetua luceat eis.
Credo videre bona Domini :
In terra viventium.
A porta inferi :
Erue, Domine, animas eorum.
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo. Oremus.
Pro episcopo. Oratio.

Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum pontificali fecisti dignitate censeri, præsta, quæsumus, ut quorum vicem ad horam gerebat in terris, eorum perpetuo consortio lætetur in cælis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Pro sacerdote. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam sine spe misericordiæ supplicatur, propitiare animæ famuli tui sacerdotis, ut qui de hac vita in tui nominis confessione decessit, sanctorum tuorum in numero facias aggregari. Per Dominum nostrum Jesum.

Pro famulo. Oratio. . Inclina, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur, ut animam famuli tui, quam de hoc sæculo

mus.

migrare jussisti, in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum jubeas esse consortem. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Pro famula. Oratio.

Quæsumus, Domine, pro tua pietate miserere animæ famulæ tuæ, et a contagiis mortalitatis exutam in æternæ salvationis partem restitue. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Pro benefactoribus. Oratio.

Miserere, quæsumus, Domine, animabus omnium benefactorum nostrorum defunctorum, et de beneficiis quæ nobis largiti sunt in terris præmia æterna consequantur in cælis.

Oratio generalis pro mortuis.

Fidelium Deus omnium conditor et redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgentiam quam semper optaverunt piis supplicationibus consequantur. Qui vivis et regnas cum Deo.

AD MATUTINA S.
(Iv Primo NOCTURNO.]

Antiphona.

Di • • ri - ge.
Psalmus (v.)

E - V-0 - V.A - E.
Verba mca auribus percipe, Doinine, intellige clamorem meum.
Intende voci orationis mca, Rex meus, et Deus meus.

Quoniam ad te orabo : Domine, mane exaudies vocem meam. · Mane astabo tibi, ct videbo : quoniam non Deus volens iniquitatem tu cs.

Neque habitabit juxta te maliguus : neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

Odisti omnes, qui operantur iniquitatem : perdes omnes, qui loquuntur mendacium.

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus : ego autem in multitudine misericordiæ tuæ.

Introibo in domum tuam : adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

« ZurückWeiter »