Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Lectio sexta (Job xiv.)

Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea. Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram. Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.

Responsorium.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Psalmus (xxxix.)
Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.

Et exaudivit preces meas : et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis.

Et statuit super petram pedes meos : et direxit gressus meos.
Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro.
Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino.

Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus : et non respexit in: vanitates, et insanias falsas.

Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua : et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.

Annuntiavi, et locutus sum : multiplicati sunt super numerum. Sacrificium, et oblationem noluisti : aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi, Ecce venio.

In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam : Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.

Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam, et salutare tuum dixi.

Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.

Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt mc.

Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus : comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui, ut viderem.

Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.

Complaccat tibi, Domine, ut eruas me: Domine, ad adjuvandum mo respice.

Confundantur, et revereantur simul, qui quærunt animam mcam, ut auferant eam.

Convertantur retrorsum, et revereantur, qui rolunt mihi mala. Ferant confestim confusioncni suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.

Exultent, et lætentur super te omnes quærentes te : et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Ego autem mendicus sum, et pauper : Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus, et protector meus tu es : Deus meus, ne tardavcris. Requiem æternam.

Antiphona.

R # ##
Com - pla - ce - at ti - bi, Do-mi-ne, ut e - ru- as me: Do-

SI24H mi - ne, ad ad - ju - van-dum me re - spi - ce.

[ocr errors][merged small]

Sa - na, Do-mi-ne.

E.V.0. V-A - E. Psalmus (xl.)

Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.

Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra : et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus : universum stratum ejus vergasti in infirmitate ejus.

Ego dixi : Domine, miserere mei : sana animam meam, quia peccavi tibi.

Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?

Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur: cor ejus congregavit iniquitatem sibi.

Egrediebatur foras, et loquebatur in idipsum.

Adversum me susurrabant omnes inimici mei : adversum me cogitabant mala mihi.

Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit, pon adjiciet ut resurgat?

Etenim homo pacis meæ, in quo speravi : qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me : et retribuam eis.

In hoc cognovi, quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimi. cus meus super me.

Me autem propter innocentiam suscepisti : et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.

Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum : fiat, fiat.

[ocr errors][merged small]

Si - ti - vit.

E-V-0 - V- A - E. Psalmus (li.)

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum : ita desiderat anima mea ad te, Deus.

Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum : quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?

Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?

Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam : quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei.

In voce exultationis et confessionis, sonus epulantis.
Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi; salutare vultus mei, et Deus meus.

Ad meipsum anima mea conturbata est : propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermonii a monte modico.

Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum.
Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.

In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus.

Apud me oratio Deo vitæ meæ, dicam Deo : Susceptor meus es.

Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?

Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me inimici mei.

Dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ? quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : salutare vultus mei, et Deus meus.

Requiem æternam.

[merged small][merged small][ocr errors]

ve - ni -am et ap- pa- re - bo an - te fa - ci - em Do-mi - ni. V. Animæ eorum in bonis demorentur. R. Et semen eorum hæreditet terram.

Lectio septima (Job xvii.)

Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine, et ponc me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Dies mei transierunt, cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus. Ubi est ergo nunc præstolatio mea, et patientiam meam quis considerat?

Responsorium.

Pec-can-tem me quo - ti · · die

et non re - pæ - ni

ten

- - • tem

ti - morm or-tis con - tur · · bat me.

Qui-a in in - fer - - no nul-la est re-demp-ti - 0

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »