Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Lectio octava (Job xix.)

Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meŋ.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. Fuissem, quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum: antequam vadam, et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Repetatur Responsorium, Libera me, quando fit cum novem Lectionibus.

V. Audivi vocem de cælo dicentem:

R. Beati mortui qui in Domino moriuntur.

Antiphona.

Exulta-bunt.

Psalmus (l.)

IN LAUDIBUS.

E-VOV - A - E.

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem

meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato munda me.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas, cum judicaris.

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit

me mater mea.

Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabis gaudium et lætitiam : et exultabunt ossa humiliata. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus: et spiritum rectum innova in visccribus meis.

Ne projicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas

a me.

Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas; et impii ad te convertentur.

Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meæ et exultabit lingua mea justitiam tuam.

Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua, Sion: ut ædificentur muri Jerusalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos. Requiem æternam.

Antiphona.

Exulta-bunt Do- mi - no os sa humi-li a- ta.

Antiphona.

Ex-au- di, Do- mi- ne.

Psalmus (lxiv.)

E-V-O-V - A - E.

Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.

Verba iniquorum prævaluerunt super nos; et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Beatus, quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate.

Exaudi nos, Deus, salutaris noster; spes omnium finium terræ, et in mari longe.

Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia: qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus.

Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis : exitus matutini, et vespere delectabis.

Visitasti terram, et inebriasti eam : multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum, quoniam ita est præparatio ejus.

Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus, in stillicidiis ejus lætabitur germinans.

Benedices coronae anni benignitatis tuæ; et campi tui replebuntur ubertate.

Pinguescent speciosa deserti, et exultatione colles accingentur.

Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent.

Requiem æternam.

Antiphona.

Ex - au - di, Do-mi-ne, o ra- tio- nem me am:

[blocks in formation]

ad

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.

In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.

Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.

Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.

Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus.

Et in velamento alarum tuarum exultabo, adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.

Rex vero lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo; quia obstructum est os loquentium iniqua.

(Psalmus lxvi.)

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.

Ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare

tuum.

Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Lætentur, et exultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.

Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum.

« ZurückWeiter »