Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Psalmus (Canticum Ezechia-Esaiæ xxxviii.)

Ego dixi: In dimidio dierum meorum, vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum annorum meorum; dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium.

Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.

Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum.

Præcisa est, velut a texente, vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me de mane usque ad vesperam finies me.

Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. De mane usque ad vesperam finies me; sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba.

Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.

Domine, vim patior, responde pro me. Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ?

Recogitabo tibi omnes annos meos, in amaritudine animæ meæ. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amarissima.

Tu autem eruisti animam meam, ut non periret: projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te non expectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam.

Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.

Domine, salvum me fac; et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.

Requiem æternam.

[blocks in formation]

ejus.

Laudate Dominum de cælis, laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes Angeli ejus laudate eum, omnes Virtutes

Laudate eum, sol et luna: laudate eum, omnes stellæ et lumen. Laudate eum, cæli cælorum et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Domini.

:

Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit.

Laudate Dominum de terra: dracones, et omnes abyssi.

Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum ejus.

Montes, et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri.

Bestiæ et universa pecora, serpentes, et volucres pennatæ. Reges terræ, et omnes populi, principes, et omnes judices terræ. Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini; quia exaltatum est nomen ejus solius.

sibi.

suo.

Confessio ejus super cælum et terram, et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus Sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti

(Psalmus cxlix.)

Cantate Domino canticum novum, laus ejus in Ecclesia Sanctorum. Lætetur Israel in eo, qui fecit eum; et filii Sion exultent in rege

· Laudent nomen ejus in choro; in tympano, et psalterio psallant ei. Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltabit mansuetos in salutem.

Exultabunt Sancti in gloria: lætabuntur in cubilibus suis.

Exaltationes Dei in gutture eorum; et gladii ancipites in manibus.

eorum.

Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis.

Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis.

Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus Sanctis ejus.

(Psalmus cl.)

Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento vir. tutis ejus.

Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tube; laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate cum in cymbalis jubilationis omnis spiritus laudet Dominum.

Requiem æternam.

Antiphona.

B

Om-nis spiri- tus lau- det Do-mi-num.

V. A porta inferi;

R. Erue, Domine, animas eorum.

Antiphona.

Ego sum.

Psalmus (Canticum Zacharia-Lucæ i.)

E-V-O- V - A - E.

Benedictus Dominus Deus Israel; quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ.

ejus.

Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.

Sicut locutus est per os Sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum

Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos. Ad faciendum misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti.

Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum: daturum

se nobis.

Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.

In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.

Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum

eorum.

Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto.

Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Exaltabo te Deus meus rex: et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.

Per singulos dies benedicam tibi: et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

Magnus Dominus et laudabilis nimis: et magnitudinis ejus non est

finis.

Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronunciabunt.

Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur: et mirabilia tua

narrabunt.

Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt.

Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt: et justitia tua exultabunt.

tibi.

Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. Suavis Dominus universis : et miserationes ejus super omnia opera ejus. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua: et sancti tui benedicant

Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur:

Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: et gloriam magnificentiæ regni tui.

Regnum tuum regnum omnium sæculorum et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.

Allevat Dominus omnes, qui corruunt: et erigit omnes elisos.

Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das escam illorum in tempore opportuno.

Aperis tu manum tuam : et imples omne animal benedictione.

Justus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.

Prope est Dominus omnibus invocantibus eum: omnibus invocantibus eum in veritate.

Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet : et salvos faciet eos.

Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet.

Laudationem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.

Sacerdos. Requiem æternam dona eis, Domine :

R.

Et lux perpetua luceat eis.

Credo videre bona Domini :

In terra viventium.

A porta inferi:

Erue, Domine, animas eorum.

Dominus vobiscum.

Oratio pro Episcopo. Deus, qui inter apostolicos.

Pro Sacerdote. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam. Pro famulo. Inclina, Domine, aurem tuam.

Pro famula. Quæsumus, Domine, pro tua.

Oratio generalis. Animabus, quæsumus, Domine, famulorum famularumque tuarum oratio proficiat supplicantium; ut eas et a peccatis omnibus exuas, et tuæ redemptionis facias esse participes. Qui vivis et regnas.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »