Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Notandum est vero quod omnibus Festis norem Lectionum, tam Duplicibus quam Simplicibus, et diebus aliis quibus Placebo et Dirige non dicuntur in conventu, debet hebdomadarius matricis ecclesiæ privatim per se ante Vesperas, sicut debent omnes capellani totius provinciæ parochiales ecclesias regentes, exsequias defunctorum complere. Quando ergo hebdomadarius die Dominica vel in Festis novem Lectionum dicet Dirige et Placebo, si in crastino ferialiter debet dici usque ad Laudes tantum dicat, et in crastino post Matutinas dicantur Laudes in conventu scilicet Exultabunt, et cetera. Et si in crastino non debect dici ferialiter, dicat ipse hebdomadarius Laudes cum Dirige. Et si dies Lunæ fuerit, ante Vesperas dicetur Dirige, in choro cum tribus Lectionibus, scilicet Responde mihi, et cetera : Die Hartis Spiritus meus attenuabitur, et cetera. Et sic deinceps per septimanam. Unde si Festum vel Festa intervenerint nihilominus quælibet turba dicetur secundum suam Feriam : si prima turba dicetur tam die Sabbati quam die Dominica : et ad quamlibet turbam dicetur Versiculus proprius singulis Feriis ; et ultimum siquidem Responsorium semper repetitur, quando fit hoc servitium cum novem Lectionibus, et aliter non; nisi in Paschalibus, quando fit hoc servitium cum tribus Lectionibus, quod alias fieret cum novem Lectionibus; quia tunc quæcunque dicatur turba semper erit ultimum Responsorium, Libera me, Domine, de morte, et cetera, et reincipietur. Item quando fit generalis obitus pro illis qui decesserunt in servitio Ecclesiæ, semper fit cum novem Lectionibus, et ad Placebo tantum una Oratio scilicet Fidelium; ad Dirige, Absolve; ad Laudes Animabus; ad Commendationem Absolve; nisi adjungatur obitus specialis generali. Tunc dicitur Oratio prius competens speciali. Quando fit cum tribus Lectionibus in choro, præterquam in Paschali tempore, sic ordinentur Collectoe ad Placebo. Fidelium Deus omnium ; ad Dirige absolve; et Miserere.

* Deus, veniæ largitor et humanæ salutis amator, quæsumus, immensam clementiam tuam, ut nostræ congregationis fratres et sorores, qui ex hoc sæculo transierunt, beata Maria semper virgine et beato Petro Apostolo tuo intercedente cum omnibus Sanctis, ad perpetuæ beatitudinis consortium pervenire concedas. Per Christum,

Et sequatur Oremus. Et ab hebdomadlario alta voce, et facto silentio, dicatur a singulis Oratio :

Deus, qui nos patrem et matrem honarare præcepisti, miserere clementer animabus patrum et matrum nostrorum, eorumque peccata dimitte, nosque eos in æternæ claritatis gaudio fac videre.

Qua finita, dicat hebdomadarius alta voce. Oratio.
Deus, cujus miseratione animæ fidelium requiescunt, famulis et

• Cambridge MS.—“ Istæ Orationes sequentcs sunt ex derotione."

famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum, ut a cunctis reatibus absoluti te cum sine fine lætentur. Per eundem Christum.

. Requiescant in pace. Amen, loco Benedicamus Domino, et adjungatur Fidelium animæ per misericordiam Dei in pace, requiescant. Amen.

Talis ordo Collectarum dicatur ad Laudes, nisi quando Animabus erit prima collecta. Semper quando cantatur Missa de requie in conventu, nisi pro corpore prosenti, præmittatur commendatio post Pretiosa, cum Versu Requiem æternam in fine cujusli et l'salmi, si fit cum regimine chori ; et si non, in fine tantum; et sequuntur. Orationes competentes speciali cum generali scilicet Absolve: quare commendationes ante Placebo.

Post commendationem dicatur Versus :
Requiem æternam dona eis, Domine.

Et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne.
Requiem æternam.
Credo videre.
A porta inferi.
Dominus vobiscum. Oremus.

Absolve, quæsumus, Domine, animas famulorum famularumque tuarum ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter sanctos et electos tuo resuscitati respirent. Per Christum Dominum nostrum.

COMMENDATIONES MORTUORUM.

Post Missam Sacerdos in Albis et capatus solus Capı serica cum suis in Alis aspergat el incenset corpus.

Interim cantetur Responsorium.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Tips 7-PETE

spec - tu Al .tis - si - . mi. Sus - ci - pi - at

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Of - fe - ren-tes.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Oremus.

Non intres in judicum cum servo tuo, Domine, quoniam nullus apud te justificabitur homo, visi per te omnium peccatorum suorum tribuatur remissio. Non ergo eum, quæsumus, tua judicialis sertentia premat, quem tibi vera supplicatio fidei Christianæ commendat, sed gratia tua illi succurrente mereatur evadere judicium ultionis, qui dum viveret insignitus est signaculo Sanctæ Trinitatis. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Corpus thurificetur, dum canitur Responsorium.

[ocr errors]

4hSOOFILI tu - am, Do-mi - ne, for-mas - ti m e: Mo - do red -

[merged small][ocr errors][merged small]

me - a

[merged small][merged small][ocr errors]

bes - - co : dum

ve - ne - ris ju - di - ca - re, no- li

me

con - dem - na - - re. Mo - do.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Oremus.

Deus, cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora nostra sed mutantur in melius, te supplices deprecamur, ut quicquid anima famuli tui vitiorum tuæque voluntati contrarium, fallente diabolo et propria iniquitate atque fragilitate, contraxerit, tu pius et misericors abluas indulgendo, eamque suscipi jubeas per manus sanctorum Angelorum tuorum deducendam in sinibus Patriarcharum tuorum Abraham scilicet amici tui et Isaac electi tui atque Jacob dilecti tui, quo aufugit dolor et tristitia atque suspirium, fidelium quoque animæ plena felicique jocunditate lætantur, ut in novissimo magni judicii die inter sanctos et electos tuos eam facias perpetuæ gloriæ percipere portionem, quam oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quam præparasti diligentibus te. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui tecum.

Corpus incensetur dum cantatur Responsorium :
Heu mihi, Domine, ut supra, p. 74.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Oremus.

Fac, quæsumus, Domine, hanc cum servo tuo N. defuncto misericordiam, ut factorum suorum in pænis non recipiat vicem, qui tuam in votis tenuit voluntatem : ut sicat hic eum yera fides junxit fidelium turmis, ita eum illic tua miseratio societ angelicis choris. Per Christum Dominum nostrum.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Hic roget circumstantes orare pro eo :
Pater noster, sine nota. Et ne nos.
Requiem æternam.
Credo videre.
A porta inferi.
Dominus vobiscum.
Pro Sacerdote. Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam.
Pro famulo Oratio. Inclina, Domine.
Pro famula Oratio. Quæsumus, Domine, pro tua pietate.
Hic aspergatur corpus et incensetur ter et efferatur ad sepulchrum.

[blocks in formation]

A - per - i - te.

E - V - 0 - V- A - E. Psalmus (cxvii.)

Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

Dicat nunc Israel, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

Dicat nunc domus Aaron : quoniam in sæculum misericordia ejus.

Dicant nunc qui timent Dominum : quoniam in sæculum misericordia ejus.

De tribulatione invocavi Dominum : et exaudivit me in latitudine Dominus.

Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.
Dominus mihi adjutor : et ego despiciam inimicos meos.
Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Impulsus eversus sum ut caderem : et Dominus suscepit me. Fortitudo mea, et laus mea Dominus : et factus est mihi in salutem. Vox exultationis et salutis in tabernaculis justorum.

Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltarit me : dextera Domini fecit virtutem.

Non moriar, sed vivam : et narrabo opera Domini.
Castigans castigavit me Dominus : et morti non tradidit me.

Aperite mihi portas justitiæ : ingressus in eas confitebor Domino : , hæc porta Domini, justi intrabunt in eam.

Confitebor tibi, quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput

anguli.

A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
Hæc est dies, quam fecit Dominus : exultemus, et lætemur in ea.

« ZurückWeiter »