Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

O Domine, salvum me fac, 0 Domine, bene prosperare : benedictus qui venit in nomine Domini.

Benediximus vobis de domo Domini : Deus Dominus, et illuxit nobis.

Constitute diem sollemnem in condensis, usque ad cornu altaris. Deus meus es tu, et confitebor tibi : Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi, quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.

Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

Requiem æternam.
Antiphona.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Oremus.

Piæ recordationis affectu, fratres carissimi, commemorationem facimus cari nostri, quem Dominus de ergastulo hujus sæculi assumpsit; obsecrantes misericordiam Dei nostri, ut ipse ei tribuere dignetur placidam et quietam mansionem, et remittat omnes lubricæ temeritatis offensas, ut concessa venia plenæ indulgentiæ, quicquid in hoc sæculo proprio vel alieno reatu deliquit, totum ineffabili pietate ac benignitate sua deleat et abstergat. Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona.

In - gre - di - ar.

E-V-0 - V - A - E Psalmus (xli)

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum : ita desiderat anima mea ad te, Deus.

Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?

Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?

Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam : quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

In voce exultationis, et confessionis : sonus epulantis.
Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : salutare vultus mei, et Deus meus.

Ad meipsum anima mea conturbata est : propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermonim a monte modico.

Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. • Omnia excelsa tua, et fluctus tui, super me transierunt.

In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus.

Apud me oratio Deo vitæ meæ : dicam Deo : Susceptor meus es.

Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?

Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei.

Dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ? quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : salutare vultus mei, et Deus meus.

Antiphona.
HAIR
In - gre - di - ar in lo-cum ta - ber - na · cu - li ad - ni - ra -

[merged small][ocr errors]

Kyrie eleyson. Christo cleyson. Kyric eleyson.
Pater noster. Oremus.

Obsecramus misericordiam tuam, omnipotens æterne Deus, qui hominem ad imaginem tuam creare dignatus es, ut spiritum et animam famuli tui, quem hodierna die rebus bumani eximi et ad te accersiri ussisti, blande leniterque suscipias; non ei doininentur umbræ mortis, nec tegat eum chaos et caligo tenebrarum; sed exutus omnium criminum

labe, in sinu Abrahæ Patriarchæ collocatus, locum lucis et refrigerii se adeptum esse gaudeat; ut eum magni judicii dies advenerit, cum sanctis et electis tuis eum resuscitari jubeas. Per Christum Dominum nostrum.*

Hic aspergatur corpus, et incensetur, et ponatur in sepulcro :
Antiphona.

Hæc re - qui - es.

E - V-0 - V - A - E.
Psalmus (crxxi.)
Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus :
Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob :

Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei :

Si dcdero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem :

Et requiem temporibus meis : donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Jacob.

Ecce audivimus eam in Ephrata : invenimus eam in campis silvæ.

Introibimus in tabernaculum ejus : adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.

Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.
Sacerdotes tui induantur justitiam : et sancti tui exultent.
Propter Durid servum tuum, non avertas faciem Christi tui.

Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : de fructu ventris tui podam super sedem tuam.

Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc, quæ docebo eos : Et filii eorum usque in sæculum, sedebunt super sedem tuam.

Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.
Hæc requies mea in sæculum sæculi: hic habitabo quoniam elegi eam.

* The Bulleian MS. here gives the following “ Benedictio Sepulcri ;": the Cambridge MS. also has it on the margin :

“Rogamus te, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, ut bene dicere et sanctificare digneris hoc sepulcrum et corpus in eo collocandum ; ut sit remedium salutare in eo quiescenti et redemptio animæ ejus atquc tutela et munimen contra sæva jacula inimici. Per Christum.”

+ The York MS. gives a for the last note of this chant.

Viduam ejus benedicens benedicam : pauperes ejus saturabo panibus.

Sacerdotes ejus induam salutari: et sancti ejus cxultatione exultabunt.

Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo.

Inimicos ejus induam confusione : super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

Requiem æternam.
Antiphona.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

E
ta - bo quo-ni - am e- le - gi e-am.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Oremus.

Deus, apud quem mortuorum spiritus vivant, et in quo electorum animæ, deposito carnis onere plena, felicitate lætantur; præsta supplican. tibus nobis ut anima famuli tui, quæ temporali per corpus visionis hujus luminis caruit visu, æternæ illius lucis solatio potiatur : non eum tormentum mortis attingat, non dolor horrendæ visionis afficiat, non pænalis timor excruciet, non reorum catena proxima constringat; sed concessa sibi omnium delictorum venia optatæ quietis consequatur gaudia repromissa. Per Christum Dominum nostrum.

Absolutio super corpus in sepulcro.

Dominus Jesus Christus qui beato Petro apostolo ceterisque discipulis suis licentiam dedit ligandi atque absolvendi, ipse te absolvat ab omni vinculo delictorum ; et quantum meæ fragilitati permittitur, sis absolutus ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, habeasque vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. Amen.

llic aspergatur corpus, et incensetur ; postea projiciatur terra suprue corpus in modum crucis, Sacerdote dicente :

Antiphona.

De ter - ra.

E-V-0. VA - E. Psalmus (cxxxviii.) Domine, probasti me, et cognovisti me: Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam :

Intellexisti cogitationes meas de longe : semitam meam, et funiculum meum investigasti.

Et omnes vias meas prævidisti : quia non est sermo in lingua mea.

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia novissima, et antiqua : tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.

Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam ?

Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.

Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris :

Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.

Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.

Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

Quia tu possedisti renes meos : suscepisti me de utero matris meæ.

Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es : mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto : et substantia mea in inferioribus terræ.

Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribcntur: dies formabuntur, et nemo in eis.

Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus : nimis confortatus est principatus eorum.

Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi, et adhuc sum tecum.

Si occideris, Deus, peccatores : viri sanguinum, declinate a me :
Quia dicitis in cogitatione : accipient in vanitate civitates tuas.

Nonne qui oderunt te, Domine, oderam : et super inimicos tuas tabescebam ?

Perfecto odio oderam illos : et inimici facti sunt mihi.

Proba me Deus, et scito cor meum : interroga me, et cognosce semitas meas.

Et vide, si via iniquitatis in me est : et deduc me in via æterna.
Requiem æternam.
Antiphona.

De ter - ra

plas-mas - ti me et car-ne in- du - is - ti me,

« ZurückWeiter »