Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Filium hominis; gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa
est in cælo.
V. In omnem terram exivit sonus eorum.

Et in fines orbis.
Oratio. Esto, Domine (ut in Missali in die).

DE SANCTO LAURENTIO, MARTYRE.
Antiphona.

Beatus Laurentius, dum in craticula suppositus ureretur, ad impiissimum tyrannum dixit; Assatum est, jam versa et manduca, nam facultates Ecclesiæ quas requiris, in cælestes thesauros manus pauperum deportaverunt. V. Dispersit et dedit pauperibus:

Justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Oratio. Da nobis, quæsumus (ut in Missali in die).
Responsorium. Circumdederunt.

DE SANCTO NICOLAO, EPISCOPO.
Antiphona.

O pastor æterne, O clemens et bone custos, qui cum devoti gregis preces attenderes, voce lapsa de cælo præsuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti tuum famulum. 1. Amavit eum Deus, et ornavit eum :

Stola gloriæ induit eum.
Oratio. Deus, qui beatum (ut in Missali in die).

DE SANCTA KATHARINA.
Antiphona.

Inclita sanctæ virginis Katharina sollemnia suscipiat alacriter pia mater Ecclesia.

Ave virgo Dei digna,
Ave dulcis et benigna,
Obtine nobis gaudia

Quæ possides cum gloria. 1. Diffusa est gratia in labiis tuis:

Propterea benedixit.
Oratio. Deus, qui dedisti (ut in Missali in die).

DE SANCTA MARGARETA. Antiphona. Simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere

piscium congreganti: quam cum impleta esset educentes et secus littus
sedentes elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt.
V. Specie tua et pulchritudine tua.

Intende.
Oratio. Deus, qui beatam (ut in Missali in die).

DE SANCTA ANNA. Antiphona.

Simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas. Inventa una pretiosa, dedit omnia sua et comparavit eam. V. Adjuvabit eam Dominus vultu suo :

Deus in medio ejus : non commovebitur.
Oratio. Deus, qui beatam Annam (ut in Missali in die).

DE SANCTA MARIA MAGDALENA.
Antiphona.

Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere : et qui nasci dignatus est ex Maria virgine, tangi non dedignatus est de Maria peccatrice. Hæc est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum. Hæc est illa Maria, quæ resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit Dominum nostrum Jesum Christum, quem pro nostris reatibus oret, quæsumus, in æternum. V. Dimissa sunt ei peccata multa:

Quoniam dilexit multum.
Oratio. Largire nobis (ut in Missali in die).

APPENDIX

« ZurückWeiter »