Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sanctificatione perfundere digneris, quatenus beneplacitum munus in his orantium accipias. Sintque hæc oracula sive precaria in conspectu tuæ clementire libenter accepta, sicut Abel alumni tui, vel sicut Melchisedech munera tibi placuerunt oblata : ut qui in his beatissimam Dei genetricem Mariam suis sanctis nititur decorare obsequiis, Filius ejus Dominus noster Jesus Christus magna pro parvis recompenset, devotionem ejus accipiat, peccata dimittat, fide eum repleat, indulgentia foveat, misericordia protegat, adversa destruat, prospera concedat. Habeat in hoc sæculo bonæ actionis documentum, caritatis studium, sancti amoris affectum, et in futuro cum sanctis angelis gaudium adipiscatur perpetuum. Per eundem.

ADDITIONAL OFFICES FROM LATER EDITIONS OF

THE SARUM MANUAL.

IncipIT MODUS AD SIGNANDUM SIVE CAMPANAM BENEDICENDUM.*

In primis presbyter indutus superpellicio et stola, et cruce procedente cum clero et populo congregato, dum metallum decurrit pro campana facienda, incipit hymnum Veni Creator : cum versu et collecta de Sancto Spiritu. Quando vero completa est, incipit Te Deum laudamus. Et omnes clerici una voce debent cantare ; et in fine, Da pacem.

Versus. A Domino factum est istud.
Responsorium. Et est mirabile in oculis nostris.
Dominus vobiscum.
Oratio.

Actiones nostras, qnæsumus, Domine, aspirando præveni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te capta finiatur. Per Christum.

Quanilo volunt pen:lere, possunt : sed primitus benedicitur, et consecratur in mo'lum qui sequitur.

Beneiliclio aquæ.
Versus. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
Versus. Sit nomen Domini benedictum.
Oremus. Oratio.

Benef«dic, Domine, hanc aquam benedictione cælesti, et assistat super cam virtus Spiritus Sancti, ut cum hoc vasculum ad invitandos filios

* See the corresponding form in the “ Pontifical of Archbishop Bainbridge (York),” Surtees Soc. Editior., p. 133.

Ecclesiæ præparatum, in ea fuerit tinctum, ubicunque sonuerit ejus tintinnabulum, longe recedat virtus inimicorum, umbra phantasmatum, incursio turbinum, percussio fulminum, læsio tonitruun, calamitas tempestatum, omnisque spiritus procellarum. Et cum clangorem illius audierint filii Christianorum, crescat in eis devotionis augmentum, ut festinantes ad piæ matris gremium, cantent tibi in Ecclesia sanctorum, deferentes in sono tubæ præconium, modulationem per psalterium, exultationem per organum, suavitatem per tympanum, jocunditatem per cymbalum, gentes invitare valeant in templo sancto tuo suis obsequiis et precibus exercitum angelorum. Per Dominum. In unitate ejusdem.

Postea debet cantare hos sex Psalmos :
Lauda anima mea Dominum (calv.)
Laudate Dominum quoniam bonus est (cxlvi. )
Lauda Hierusalem Dominum (cxlvii.)
Laudate Dominum de cælis (cxlviii. )

Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in Ecclesia sanctorum (cxlix.)

Laudate Dominum in sanctis ejus (cl.)

Et dum cantantur, debet Sacerdos lavare clocam de supradicta aqua benedicta cum oleo benedicto, et sale benedicto : quod benedicitur sicut in die Dominico. Deinde dicit orationem sequentem.

Oremus. Oratio.

Deus, qui per beatum Moysen legiferum tubas argenteas fieri præcepisti, quas dum Levitæ sacrificii clangerent, sonitu dulcedinis populus monitus ad adorandum te fieret præparatus, quarum clangore hortatus ad bellum, tela prosterueret adversantium: præsta ut hoc vasculum tuæ Ecclesiæ præparatum sanctificetur Spiritu Sancto, ut per illius tactum fideles invitentur ad præmium. Et cum melodia illius auribus insonuerit populorum, crescat in eis devotio fidei ; procul pellantur omnes insidiæ inimici ; fragor grandinum, procella turbinum, impetus tempestatum temperentur. Infesta tonitrua, ventorum flagra fiant salubriter ac moderate suspensa. Prosternas aereas potestates dextera tuæ virtutis, ut hoc audientes tintinnabulum tremiscant et fugiant ante sanctæ crucis vexil. lum. Per Dominum. In unitate ejusdem.

Tunc debet eam extergere linteo, dicendo hunc Psalmuin :

Vox Domini super aquas. Gloria Patri et Filio. Sicut erat, et cetera.

Post lucec tangere eam debet de chrismate foris septies, et intus quater, dicendo :

Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui ante arcam foederis, per clangorem tubarum muros lapideos quibus adversantium cingebatur exercitus, cadere fecisti : tu hoc tintinnabulum cælesti bencdictione perfundere, ut ante sonitum ejus longius effugentur ignita jacula inimici, percussio fulminum, inpetus lapidum, læsio tempestatum : ut ad interrogationem propheticam, Quid est tibi mare quod fugisti ? suis motibus cum Jor. danico retro acto fluendo respondeat, A facie Domini commota est terra; a facie Dei Jacob : Qui convertit solidam petram in stagna aquæ ; et rupem in fontes aquarum. Non ergo nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua ct veritate tua. Ut cum

præsens vasculum (sicut reliqua altaris vasa) sacro chrismate tangitur, et ungitur oleo sancto, quicunque ad sonitum ejus convenerint, ab omni. bus inimicorum tentationibus liberi, semper fidei catholicæ documenta sectentur. Per Dominum nostrum. In unitate ejusdem.

Tunc ponit incensario ignem et thymiama et thus et myrrham, erigendo clocam supra incensarium, ut totum illum fumum colligat, dicendo hanc Antiphonam :

Deus in sancto via tua : quis Deus magnus sicut Deus noster ?
Psalmus. Viderunt te aquæ.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Postea dicit : Domine, exaudi.
Dominus vobiscum.
Oratio.

Omnipotens dominator Christe, quo secundum assumptionem carnis dormiente in navi dum oborta tempestas maria conturbasset, et protenus excitato et imperante dissiluit: tu necessitatibus populi tui benignus succurre. Tu hoc tintinnabulum Sancti Spiritus rore perfunde, ut ante sonitum illius semper fugiat inimicus : invitetur ad fidem populus Christianus : hostilis terreatur exercitus : confortetur in Domino per eum populus evocatus : atque sicut Davidica cithara delectatus desuper descendat Spiritus Sanctus. Atque ut Samuele agaum mactante in holocaustum tuum, rex æterni imperii fragore aurarum turbam repulit adversantem : ita dum hujus vasculi sonitus transit per nubila, Ecclesiæ conventum manus servet angelica, fruges credentium et mentes et corpora salvet protectio sempiterna. Qui vivis. Ejusdem.

Deinde aspergatur aqua benedicta, et totus populus præsens. Et imponatur sibi nomen per Sacerdotem, apponendo manus supra, et simul imponunt patrini et matrinæ : et post presbyterum nominant suum nomen, cooperiendo clocam linteis.

MODUS EJICIENDI SEU SEPARANDI LEPROSOS INFIRMOS A SANIS. *

In primis cnim infirmus seu leprosus veslitus toga et habitu solito, existens in domo sua adventum presbyteri ituri ad domum ipsius et ad Ecclesiam ducturi non habet ignorare, sed eum sic expectare. Nam Presbyter indutus Superpelliceo et Stola, cruce præcedente, progreditur ad domum infirmi, verbis salutaribus alloquens, et prcetendens ei et demonstrans quod hac infirmitate corporali sanitatem animæ domumque salutis æterna, benedicens Deum et laudans patienterque tolerans, secure potest sperare. Et aliis verbis secundum muteriam subjectam prolatis, Presbyter leprosum aqua benedicta respersum ducut ad Ecclesiam, cruce præcedente, et Presbytero sequente, deinile infirmo. In Ecclesia vero ante allare pannus niger, si habeatur, supponatur duobus trelellis dis junctis, et juxta slet infirmus, genibus flexis, inter tretellos subtus positus,

[ocr errors]

similitudinem mortui gerens, quamvis vivat corpore et spiritu, Deo donante : et sic ibi devote possit Missam audire. Qua finita et aspersa aqua benedicta, per presbyterium cum cruce ad locum ubi moram debet trahere ducendus est. Quo ibidem pervento, sacrae Scripturæ utendo documentis, scilicet: Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis; unde Augustinus dicit: Facile contemnit omnia qui se semper cogitat esse moriturum. Presbyter cum palla terram super quemlibet pedum ejus projicit dicendo: Sis mortuus mundo, vivens iterum Deo.

Et eum consolans et in patientia corroborans verbis Esaice de Domino nostro Jesu Christo dicentis : Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, et reputavimus cum quasi leprosum percussum a Deo et humiliatum ; et dicat : Si in infirmitate corporali causa patientiæ Christo assimilaveris, profecto sperare potes, quod spiritu cum Deo lætaberis. Hoc tibi concedat Altissimus in libro vitæ ascribens te cum fidelibus. Amen.

Notandum quod Presbyter debet eum ducere ad Ecclesiam de templo ad suam domum ut defunctum, cantando Responsorium. Libera me, Domine, ita quod idem infirmus fuerit coopertus panno nigro. Et celebratur Missa in exclusione ejusdem ad libitum Presbyteri vel infirmi, sed tamen consuetum est dicere istam :

Introitus. Circumdederunt me. Quare in Septuagesima.
Collecta. Omnipotens sempiterne Deus, salus æterna credentium.
Epistola. Carissimi, Tristatur quis vestrum.
Resp. Miserere mei.
Vers. Conturbata sunt. Alleluya. V. Qui sanat.
Si in Quadragesima, Tractus. Commovisti.
Evangelium. Intravit Jesus in Capharnaum.
Offeriorium. Domine, exaudi.
Secreta et Postcommunio in communibus orationibus.
Communio. Redime, Deus, Israel ex omnibus angustiis nostris.

Missa vero celebrata exeundo extra templum stare debet ail portam aspergendo eum aqua benedicta. Et debet eum recommendare populo. Prius tamen infirmus debet confiteri in Ecclesia et non plus : et eum conducendo iterum incipit Responsorium, Libera me, Domine, cum aliis Versiculis. Deinde quando pervenit in campis fucil sicut prædictum est.

Et concludit faciendo prohibitiones sibi in modum qui sequitur.

Defendo tibi nunquam intrare in Ecclesiis, in foro, in molendino, in furno, et in societatibus populorum.

Item defendo tibi nunquam lavarc manus tuas, nec etiam alia tui necessaria in fontibus neque in rivulis quarumcumque aquarum. Et si vis bibere, haurias aquam cum tuo busillo vel aliquo vase.

Item defendo tibi, ne de cetero vadas sine habitu leprosali, ut cognoscaris ab aliis : et noli decalciatus esse extra domum tuam.

Item defendo tibi, ne tangas aliquam rem quam volueris emere, in quocunque loco fueris : nisi cum quadam virga vel quodam baculo, ut cognoscatur quid quæris.

Item defendo tibi, ne de cetero intres tabernas vel alias domos, si velis rinum emere, vel quod datar fac illud poncre in tuo busillo.

Item defendo tibi, ne commiscearis alicui mulieri visi tuæ conjugi.

Item præcipio tibi eundo per itinera alicui te interroganti non respondeas, nisi prius fueris extra iter sub vento, ut non de te male habeat. Et quod non de cetero vadas per strictum vicum, ne obvies alicui.

Item præcipio tibi, si necessitas urget tibi per quoddam pedagium super apra vel alibi ire, ut non tangas stipites vel instrumenta medianti. bus quibus transieris, nisi prius posueris tuas chirotecas.

Item defendo tibi quod non tangas infantulos neque jurenes quicunque sint, neque eis vel aliis aliquando des de bonis tuis.

Item præcipio tibi, ne de cetero comedas neque bibas in societatibus nisi cum leprosis. Et scias quod quando morieris, in domo tua sepultus eris, nisi fuerit de gratia præcedente petita in Ecclesia.

Sed nota, quod antequam intret domum suam, debet habere tunican et caligas de griseo, sotulares proprios videlicet simplices, et signum suum clamitelas, unum caputium et unan togam, duplicia lintheamina, unum busillum, unum intrusorium, unam corrigiam, unum cultellum, et unam scutellan. Domus enim debet esse parva, unus puteus, unum cubile ornatum lintheaminibus, auricale, unam arcam, unam mensam, unam sedem, unum luminare, unain pallam, unum potuni et alia necessaria.

Deinde omnibus completis Sacerdos sibi demonstret decem præcepta quæ sibi fecit ; et vivat in terra in pace cum proximo. Nunc demonstranda sunt ei decem præcepta Dei, ut vivat in ccelis cum beatis, et dicit ei Presbyter populo præsente. Quære infra illa decem præcepta suo loco. Demonstret ei etiam Sacerdos quod quotidie quilibet fidelis Christianus tenetur dicere devote, Pater noster, Ave Maria, Credo in Deum et Credo in Spiritum : munire se signo crucis sæpe dicendo Benedicite. Presbyter recedit dicens : Deum adorate, et gratias Deo reddite. Patientiam habe, et tecum erit Dominus. Amen.

OFFICES FROM THE ST. JOHN'S COLLEGE MS. MANUAL.

FORME ABSOLUTIONIS. Forma ad absolvendum quemcunque per

m * * * peccatorum semel in articulo mortis, audita confessione, injuncta sibi aliqua pænitentia, dicat infirmus si potest Confiteor Deo, et cetera, vel alius pro eo : quo finito, pelatur si habeat injuste quid alicui et imponatur ei ut reddat. Postea dicat Sacerdos : Misercatur tui (et cetera, ut supra, p. 48), more solito. Postea dicat Sacerdos.

Ego auctoritate Dei Patris et Filü et Spiritus Sancti et Domini nostri papæ, summi pontificis, et totius universalis Ecclesia qua fungor in hac parte, te absolvo ab omni sententia excommunicationis, suspensionis et interdicti si quam incurristi, et sacramentis Ecclesiæ te restituo.

Absolutionem et remissionem, et cetera.

« ZurückWeiter »