Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

II.

MANUAL OFFICES

FROY TIE

HEREFORD MISSAL AND BREVIARY.

I.-Ordo AD FACIENDA SPONSALIA.
II.—BENEDICTIO PEREGRINORUM.
III.--OFFICIUM PRO DEFUNCTIS.

MANUAL OFFICES

PROY THB

HEREFORD MISSAL AND BREVIARY

I. ORDO AD FACIENDA SPONSALIA. * Licet matrimonium contrahi potest quocunque tempore anni consensu legitimo interveniente, de præsenti tamen ipsa sollemnitas matrimonii prohibetur contrahi, sicut patet per istum versum.

Aspicies, veterem, circum, qua, ro, benedicta :

I.e., Ab Adventu Domini inclusive usque post Octavas Epiphania. Etiam a Septuagesima usque post Octavas Paschæ, i.e., Dominicam in albis, et a primo die Rogationum, i.e., Feria secunda usque ad septimum diem post Pentecosten, exclusive, quia in isto octavo die matrimonium potest celebrari. In aliis vero temporibus anni licite potest fieri et celebrari sollemnitas nuptiarum.

Statuantur vir et mulier ante ostium ecclesiæ. Stet autem vir a sinistris mulieris, mulier autem a dextris viri, coram Presbytero amictu, alba, fanone, et stola revestito.

Inquirat primo Sacerdos lam de viro quam de muliere et etiam a circumstantibus, utrum hæc conjunctio inter eos potest fieri, ne scilicet consanguinitate aut aliqua spirituali copula juncti sint, vel vir cum altera muliere, vel mulier ipsa cum altero viro pactum conjugale inierit.

* MS. Hereford Missal in the Library of University College, Oxford.—“Congregatis ad Ecclesiam sponso et sponsa cum parentibus amicis et vicinis suis, primo interroget Sacerdos si sint idonece persona ad faciendum conjugium; scilicet si neque consanguinitate neque affinitate neque fide alibi data hoc facere prohibeantur.

"Quo scito, dicat Sacerdos legem conjugii, scilicet, quod erunt duo in carne una, et uterque alteri obnoxius sit ad conservandum sive in sanitate sive in infirmitate, et nulla causa possunt separari. His itaque factis proferantur secundum consuetudinem provinciæ pecunia et annulus aureus sive argenteus, et detur a viro dos mulieris. Tunc interroget Sacerdos : Homo, vis babere hanc feminam tibi conjunctam? Respondeat, Volo. Et iterum Sacerdos : Mulier, vis habere hunc virum tibi copulatum ? Respondeat, Volo. Deinde detur mulier a patre vel ab amicis : et trada

Quibus diligentur inquisitis interroget Sacerdos virum illum ex nomine proprio :

N. Vis habere hanc mulierem, et in legitimam uxorem accipere, et eam, sicut Christianus homo debet sponsam suam, in Dei fide et tua tam in infirmitate quam in sanitate custodire.

Quo respondente, Volo; hoc ipsum inquirat a muliere :

Utrum velit hominem illum pro legitimo sponso habere, quoad vixerit; et sicut mulier Christiana debet sponsum suum, in Dei fide et sua tam in infirmitate quam in sanitate custodire.

Qua respondente, Volo; tunc detur a viro dos mulieri, et ponatur super scutum vel super librum annulus et argentum sive aurum seu cetera, jubente Sacerdote, et pater vel propinquus mulieris accipiat eam, et tradat homini per manum dexteram. Quce, si puella est, apertam habeat manum, scilicet discoopertam ; si vidua est, velatan. Quam vir recipiat in Dei fide et sur servandam sanam et infirmam, et teneat eam per manum dexteram in sua manu dextera, et dicat in materna lingua, Sacerdote docente :

I, N. underfynge ye N. for my vvedded vvyf, for betere for vvorse, for richer for porer, ya sekenes & yn helye, tyl dey us departe, as holy churche hay ordeyned, & yerto y plygth ye my trovvye.

Et iterum accipiat eam per manunu dexteram in manu sua dextera, et ipsa dicat, Sacerdote docente :

I, N. underfynge ye N. for my vredded housbunde for betere for voorse, for richer for porer, yn sekeness & in helyo, to be boxum to ye, tyl dey us departe, as holy churche hay ordeyned, & yerto y plygth yo my trovvye.

Post hæc dicat Sacerdos :
Manda Deus virtuti tuæ, et cetera ut supra, p. 28.
Gloria Patri. Sicut erat.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu :

Laudemus et superexaltemus eum in sæcula.

tur in dexteram manum viri per suam dexteram, apertam, si virgo est ; si vidua est, coopertam ; et dicat hæc verba :

“ Ego accipio te in meam sponsam.
Ei illa respondeat :
Accipio tc in meum sponsum.
Hæc verba manifeste dicantur in materna lingua, ut sequitur :

“I, N. take ye N. to my wedded wjfe, for betir, for worse ; for richer, for porer ; in sekeness, and in hele ; till deth us departe, as holy churche bath ordeyned, and yer to I plýzthe my trowthe.

Et iterum accipiat eum mulier per manum dexteram in manu sua dextera, et dicat, Sacerdote docente :

“I, N, take ye N. to my wedded hosbonde, for betir, for worse ; for richer for porer; in sekenes, and in hele ; to be buxum to ye, till deth us departe, as holý churche haye ordejned, and yer to I plýzth ye mý trowthe.

“ l'erbri sacramentalia sunt ista : tunc dicat Sacerdos, hoc modo : Manda, et cetera."

Laudemus Dominum, quem laudant angeli :

Quem Cherubin et Seraphin Sanctus, Sanctus, Sanctus proclamant. Domine exaudi. Et clamor. Dominus vobiscum. Et cum. Benedictio super annulum. Creator et conservator humani generis, et cetera ut supra, p. 19*. Bene | dic, Domine, hunc annulum, et cetera ut supra, p. 19*.

Hic Sacerdos aspergat aquam benedictam super annulum et postea accipiat sponsus annulum cum tribus principalibus digitis : et sciendum est quod nunquam ponatur annulus in digito secunduni consuetudinem nisi prius* sic dicatur :

Cum isto annulo te desponso : cum isto auro et argento te doto : et cum corpore meo te honoro.

Del dicat in materna lingua, hoc modo, Sacerdote docente :

Wyy yys ryng y ye vvedde, and yys golde and seluer ych ye geue, and vvy myne body ych ye honoure.t

Postea ponat annulum in pollicem sponsus sic dicens, In nomine Patris ; et ad secundum digitum, Et Filii ; ad tertium digitum, Et Spiritus Sancti; ad quartum, Amen. Et ibi dimittatur secundum decretum.

Quæro que est ratio ista quare annulus ponatur in quarto digito cum pollice computato, quam in secundo vel tertio. Isidorus dicit, quia quædam vena extendit se a digito illo usque ad cor, et dat intelligere unitatem et perfectionem amoris ; xxx. quæst. v. cap. Feminæ in fine.

Pono quod unus conjux contraxit cum una virgine vel vidua et postea contraxit cum alia, vel alter eorum fuerit prius nuptus, numquid debent alias benedici. Et dicitur non, per capitulum Capellanum, ne benedictio detur in secundis nuptiis ; quod testatur Ambrosius, dicens : Primæ nuptiæ tantum a Domino sunt constitutæ, secundæ vero permissæ. Primæ sub omni benedictione nubentium celebrantur: secundæ vero carent aliqua benedictione. Sed cum plures benedictiones communes in nuptiis celer brandis ac super introitu Ecclesiæ, super pallium, post Missam, super thorum in scro, quero quce benedictio sit iteranda in secundis nuptiis. Dicendum est quod in quadam Oratione quce sic incipit, Deus, qui potestate, tres benedictiones sunt ibi quce idem habent initium Deus. Media autem benedictio omittenda est, scilicet ista, Deus qui tam excellenti mysterio conjugalem copulam consecrasti, ut Christi et Ecclesiæ sacramentum præsignares in fædere nuptiarum. In ista benedictione agitur de unitats Christi et Ecclesiæ, quce figuratur in primo matrimonio, non autem in secundo. Unde Matthæi, xix. ; Apostolus ad Corinthios, vi. ;-Erunt, inquit, duo in carne una : et Extra. de bigamis capitulo Debitum unius uxoris ; et hoc in primo matrimonio : sed qui adhæret pluribus, dissolvit foedus unilatis. Et idcirco illa benedictio, quce agit de unitate, scilicet Deus qui tam excellenti, &c., omnino est omiienda in his nuptiis. Et etiam iam in viro bigamo quam in muliere cdua; quia caro benedicta trahit ad se carnem non benedictam. Sed omnes aliæ benedictiones dici

[ocr errors]
« ZurückWeiter »